Hrabanus Maurus, De Universo, 5, CAPUT VII. De canonibus conciliorum.
| 1 | Canon autem Graece, Latine regula nuncupatur. Regula autem dicta, quod recte ducit, nec aliquando aliorsum trahit. Alii dixerunt, regulam dictam, vel quod regat, vel quod normam recte vivendi praebeat, vel quod distortum, pravumque quid corrigat. Canones autem generalium conciliorum a temporibus Constantini coeperunt. |
| 2 | In praecedentibus namque annis, persecutione fervente, docendarum plebium minime dabatur facultas. Inde Christianitas in diversas haereses scissa est: quia non erat licentia episcopis in unum convenire, nisi tempore praedicti imperatoris supra dicti. Ipse enim dedit facultatem Christianis libere congregari. Sub hoc etiam sancti patres in concilio Nicaeno de omni urbe terrarum convenientes, iuxta fidem Evangelicam et Apostolicam symbolum post apostolos tradiderunt. |
| 3 | Inter caetera autem concilia quatuor sunt venerabiles synodi, quae totam principaliter fidem complectuntur, quasi quatuor evangelia vel totidem Paradisi flumina. Harum prima Nicaena synodus trecentorum decem et octo Episcoporum, Constantino Augusto imperante, peracta est: in qua Arianae perfidiae condemnata blasphemia de inaequalitate sanctae Trinitatis, id est, Arius asserebat consubstantialem Deo Patri Deum Filium, eadem sancta synodus per symbolum definivit. |
| 4 | Secunda synodus centum quinquaginta patrum sub Theodosio seniore Constantinopolim congregata est, quae Macedonium Episcopum, negantem Deum esse Spiritum sanctum, haereticum condemnans, consubstantialem Patri et Filio Spiritum sanctum demonstravit: dans symboli formam, quam tota Graecorum et Latinorum confessio in Ecclesiis praedicat. |
| 5 | Tertia synodus Ephesina prima ducentorum Episcoporum sub iuniore Theodosio Augusto edita, quae Nestorium duas personas in Christo asserentem, iusto anathemate condemnavit, ostendens manere in duabus naturis unam Domini Iesu Christi personam. Quarta synodus Chalcedonensis DCXXX sacerdotum sub Marciano principe habita est, in qua Eutychen Constantinopolitanum abbatem, Verbi Dei et carnis unam naturam pronuntiantem, et eius defensorem Dioscorum, quondam Alexandrinum Episcopum, et ipsum rursus Nestorium cum reliquis haereticis una patrum sententia praedamnavit: praedicans eadem synodus, Christum Deum sic natum de Virgine, ut in eo substantiam divinae et humanae confiteamur naturae. |
| 6 | Hae sunt quatuor synodi principales fidei doctrinam plenissime praedicantes. Sed et si qua sunt alia concilia, quae sancti Patres Spiritu Dei pleni sanxerunt, post istorum quatuor auctoritatem, omnium manent stabilita vigore: quorum gesta in hoc opere condita continentur. Synodum novimus ex Graeco interpretari comitatum vel coetum. |
| 7 | Concilii vero nomen tractum ex more Romano. Tempore enim quo causae agebantur, conveniebant omnes in unum, communique intentione tractabant. Unde et concilium a communi intentione dictum, quasi communicilium. Nam cilia oculorum sunt. Unde et considium consilium dicitur, d. in. l. litteram transeunte. Coetus vero conventus est vel congregatio a coeundo, id est, conveniendo in unum. |
| 8 | Unde et conventus est nuncupatus, sicut conventus coetus vel concilium a societate multorum in unum. |