Hrabanus Maurus, De Universo, 5, CAPUT VI. De canonibus Evangeliorum.
| 1 | Canones Evangeliorum Ammonius primus excogitavit Alexandriae, quos postea Eusebius Caesariensis secutus plenius composuit. Qui ideo facti sunt, ut per eos invenire et scire possimus, qui reliquorum Evangelistarum similia aut propria dixerint. Sunt autem numero decem, quorum primus continet numeros, in quibus quatuor eadem dixerunt: Matthaeus, Marcus, Lucas, Ioannes. |
| 2 | Secundus, in quibus tres: Matthaeus, Marcus, Lucas. Tertius, in quibus tres: Matthaeus, Lucas, Ioannes. Quartus, in quibus tres: Matthaeus, Marcus, Ioannes. Quintus in quibus duo: Matthaeus, Lucas. Sextus in quibus duo: Matthaeus, Marcus. Septimus, in quibus duo: Matthaeus, Ioannes. Octavus, in quibus duo: Lucas, Marcus. Nonus, in quibus duo: Lucas, Ioannes. |
| 3 | Decimus, in quibus singuli eorum quaedam propria dixerunt. Quorum expositio haec est. Per singulos enim Evangelistas numerus quidam capitulis affixus adiacet: quibus numeris subiecta est area quaedam minio notata, quae indicat, in quoto canone positus sit numerus, cui subiecta est area. Verbi gratia: si est area prima, in primo canone: si secunda, in secundo: si tertia, in tertio. Et sic per ordinem usque ad decimum pervenies. Si igitur aperto quolibet Evangelio placuerit scire, qui reliquorum Evangelistarum similia dixerint: assumes adiacentem numerum capituli, et quaeres ipsum numerum in suo canone, quem indicat, ibique invenies, qui et quid dixerunt: et ita demum in corpore inquisita loca, quae ex ipsis numeris dicantur, per singula Evangelia de eisdem dixisse invenies. |