Hrabanus Maurus, De Universo, 5, CAPUT V. De opusculorum diversitate.
| 1 | Opusculorum constat esse tria genera. Primum genus Excerpta sunt, quae Graece scholia nuncupantur, in quibus ea, quae viderunt obscura vel difficilia, summatim ac breviter perstringuntur. Secundum genus Homiliae sunt, quas Latini verbum appellant, quae proferuntur in populis. Tertium Tomi, quos nos libros vel volumina nuncupamus. Homiliae autem ad vulgum loquuntur: Tomi vero, id est, libri maioris sunt disputationis. |
| 2 | Dialogus est collatio duorum vel plurimorum, quem Latini sermones dicunt. Nam quos Graeci dialogos vocant, nos sermones vocamus. Sermo autem dictus, quia inter utrumque seritur. Unde in Virgilio: Multa inter se serebant. Tractatus est unius rei multiplex expositio, eo quod tractat sensum in multa sentiendi contrectando secum. |
| 3 | Differt autem sermo, tractatus et verbum. Sermo enim altera eget persona. Tractatus specialiter ad seipsum est. Verbum autem ad omnes. Unde et dicitur: Verbum fecit ad populum. Commentaria dicta quasi commenta. Sunt enim interpretationes, ut commenta iuris, commenta evangelii. Apologeticus est excusatio, in quo solent quidam accusantibus respondere, in defensione enim aut negatione sola positus est, et est nomen Graecum. |
| 4 | Panegyricum est licentiosum et lasciviosum genus dicendi in laudibus regum: in cuius compositione homines multis mendaciis adulantur. Quod malum a Graecis exortum est; quorum levitas instructa dicendi facultate et copia incredibili multas mendaciorum nebulas suscitavit. |
| 5 | Fastorum libri sunt, in quibus reges ac consules scribuntur, a fascibus dicti, id est, a potestatibus. Unde et Ovidii libri Fastorum dicuntur, quia de regibus et consulibus editi sunt. |
| 6 | Prooemium est initium dicendi. Sunt enim prooemia principia librorum, quae ante causae narrationem ad instruendas audientium aures coaptantur. Cuius nomen plerique latinitatis periti sine translatione posuerunt. Hoc autem vocabulum apud nos interpretatum praefatio nuncupatur, quasi praelocutio. |
| 7 | Praecepta sunt, quae, aut quid faciendum, aut quid non faciendum sit, docent: quid faciendum, ut: Dilige Dominum Deum tuum [Deut. VI]; et: Honora patrem tuum et matrem tuam [Exod. XX]; quid non faciendum, ut: Non maechaberis; non furtum facies [Ibid.]. Similiter et gentilium praecepta vel iubent vel vetant: iubent faciendum, ut: Nudus aras, sere nudus: vetant, ut, Neve inter vites corilum sere, neve flagella Summa pete. |
| 8 | Primus autem apud Hebraeos praecepta Moyses scripsit: apud Latinos Marcius vates primus praecepta composuit, ex quibus est illud: Postremus dicas, primus tactas [agas]. Parabola et problemata nominibus suis indicant, altius se perscrutari oportere. Parabola quippe alicuius rei similitudinem per [prae] se gerit. Quod licet sit vocabulum Graecum, iam tamen pro Latino usurpatur: et notum est, quod in parabolis, quae dicuntur rerum similitudines, rebus, de quibus agitur, comparant. Problemata autem, quae Latine appellantur propositiones, quaestiones sunt, habentes aliquid, quod disputatione solvendum sit. |
| 9 | Quaestio autem est, cum quaeritur, an quid sit, aut quale sit. Argumentum autem dictum, quasi argutum, vel quod sit argute inventum ad comprobandas res. Epistolam proprie Graeci vocant, quae interpretatur Latine, missa. Styla enim seu styli, missa vel missi ante membranarum usum in dedolatis ligneis codicellis epistolarum alloquia scribebantur: unde portitores earum tabellarios vocaverunt. Codex multorum librorum est, liber unius voluminis, et dictus codex per translationem a codicibus arborum seu vitium, quasi caudex, quod ex se multitudinem librorum, quasi Romanorum, contineat. Volumen liber est a volvendo dictus, sicut apud Hebraeos volumina legis, volumina Prophetarum. Liber est interior tunica corticis, quae ligno cohaeret, de quo Virgilius sic: Alta liber haeret in ulmo. Unde et liber dicitur, in quo scribimus: quia ante usum chartae vel membranarum de libris arborum volumina fiebant et compaginabantur. |
| 10 | Unde et scriptores a libris arborum librarios vocaverunt. Librarii antea bibliopolae dicti. Librum enim Graeci biblum vocant. Librarii autem, id est, antiquarii vocantur: sed librarii sunt, qui et nova scribunt et vetera: antiquarii, qui tantummodo vetera: unde et nomen sumpserunt. Ascribendo autem scriba nomen accepit, officium exprimens vocabuli qualitate. |
| 11 | Instrumenta scribae calamus et penna: ex his enim verba paginis infiguntur: sed calamus arboris est: penna avis, cuius cacumen in duo dividitur, in toto corpore unitate servata credo, propter mysterium, ut in duobus apicibus Vetus et Novum Testamentum signaretur: quibus exprimitur verbi Sacramentum sanguine passionis effusum. |
| 12 | Dictus autem calamus, quod liquorem ponat. Unde et apud nautas calare, ponere dicitur. Penna autem a pendendo vocata, id est volando. Est enim (ut diximus) avium. Folia autem librorum appellata, sive ex similitudine fohorum arborum, seu quia ex follibus fiunt, id est ex pellibus, qui de occisis pecudibus detrahi solent: cuius partes paginae dicuntur, eo quod sibi invicem compaginantur. Versus autem inde vulgo vocati, quia sic scribebant antiqui, sicut aratur terra. |
| 13 | A sinistra enim ad dexteram primum deducebant stylum, deinde convertebantur ab inferiori, et rursus ad dexteram versus, quos hodieque rustici vocant versus. Scheda est, quod adhuc emendatur, et necdum in libris redactum est: et est nomen Graecum sicut et tomus. |