Hrabanus Maurus, De Universo, 5, CAPUT IV. De bibliotheca.
| 1 | Bibliotheca a Graeco nomen accepit: eo quod ibi recondantur libri. Nam biblion librorum, theca repositio interpretatur. Bibliothecam Veteris Testamenti Esdras scriba post incensam legem a Chaldaeis, dum Iudaei regressi fuissent in Ierusalem, divino afflatus Spiritu reparavit, cunctaque legis ac prophetarum volumina, quae fuerant a Gentibus corrupta, correxit, totumque Vetus Testamentum in viginti duos libros constituit: ut tot libri essent in lege, quot habebantur et litterae. |
| 2 | Apud Graecos autem bibliothecam primus instituisse Pisistratus creditur tyrannus, quam deinceps ab Atheniensibus auctam Xerxes incensis Athenis evexit in Persas, longoque post tempore Seleucus Nicanor rursus in Graeciam retulit. Hinc studium regibus urbibusque caeteris natum est comparandi volumina diversarum gentium, et per interpretes in Graecam linguam vertendi. |
| 3 | Dehinc Magnus Alexander, vel successores eorum instruendis omnium librorum bibliothecis animum intenderunt, maxime Ptolomaeus, cognomento Philadelphus, omnis litteraturae sagacissimus, cum studio bibliothecarum Pisistratum aemularetur; non solum Gentium scripturas, sed etiam et divinas litteras in bibliothecam suam contulit. |
| 4 | Nam septuaginta millia librorum huius temporibus Alexandriae inventa sunt. Hic etiam et ab Eleazaro pontifice petens, scripturas Veteris Testamenti in Graecam vocem ex Hebraea lingua per septuaginta interpretes transferre curavit, quas in Alexandrina bibliotheca habuit. Siquidem singuli in singulis cellulis (ut quidam asserunt) separati ita omnia per Spiritum sanctum interpretati sunt, ut nihil in alicuius eorum codice inventum esset, quod in [a] caeteris vel in verborum ordine discreparet. Fuerunt et alii interpretes, qui ex Hebraea lingua in Graecam sacra eloquia transtulerunt, sicut Aquila, Symmachus et Theodotion: sicut etiam est vulgaris illa interpretatio cuius auctor non apparet, et ob hoc sine nomine interpretis quinta editio nuncupatur. Praeterea sextam et septimam editionem Origenes miro labore reperit, et cum caeteris editionibus comparavit. Presbyterque Hieronymus trium linguarum pariter ex Hebraeo in Latinum eloquium easdem scripturas convertit, eloquenterque transfudit. |
| 5 | Cuius interpretatio merito caeteris antefertur: nam est et verborum tenacior, et perspicuitate sententiae clarior. |