Hrabanus Maurus, De Universo, 5, CAPUT III. Brevis annotatio, quae indicat quid in sanctis canonicis libris contineatur.
| 1 | De disputatione igitur Veteris et Novi Testamenti, ordine librorum, et numero cursim breviterque parva prooemia narrationum subiiciam. Genesis iuxta fidem historiae descripsit fabricam mundi, et hominis conditionem, cataclysmum, et divisionem terrae, confusionemque linguarum, gesta patriarcharum usque ad ingressionem Israel in Aegyptum. |
| 2 | Exodus continet Hebraeorum servitutem, ex Aegypto egressum populi, nubem protegentem, transitum etiam Rubri maris, mersumque cum curribus Pharaonem, et gloriae decantationem, congressusque eremi, cibum mannae, et fluenta in dulcedinem versa, mandata etiam Decalogi, pugnam Amalech, et arcam testamenti, dedicationemque tabernaculi et oblationem. |
| 3 | In Levitico autem lex sacrificiorum, historiarumque diversitas, indumentaque pontificum, et ministeria describuntur, ciborum etiam et diversitas peccatorum, purgationesque vel hostiae ordinantur. |
| 4 | In Numeris vero egressae de Aegypto tribus enumerantur, quadraginta quoque et duarum per eremum mansionum sacramenta signantur. |
| 5 | In Deuteronomio autem, quae est lex secunda, narrantur ea quae inter Pharan et Asseroth, et usque ad Cadesbarne fuerint populo dicta a Moyse mandata videlicet atque promissa, maledictiones peccatorum, promissiones, beatitudines: ubi canticum Moyses canit, ubi dicit benedictiones filiis Israel: ibique, terra repromissionis respecta, moritur atque sepelitur. Nonnulli Hebraeorum quatuor libros tantum computant legis, id est Genesim, Exodum, Leviticum, Numerum, Deuteronomium autem repetitionem eorumdem, et quasi quoddam legis meditatorium, ea duntaxat ratione, quod illi quatuor proprias causas rerum gestarum continent, iste autem omnium quasi iterando continet. |
| 6 | In Iesu quoque libro filii Israel, duce Iesu, Iordanem transeunt, ac saeculo circumciduntur: subversisque dehinc Chananaeorum gentibus divisionem terrae haereditatis sorte suscipiunt. In libro Iudicum continentur peccata et servitutes Israel, exclamationesque et miserationes Dei. Liber Ruth eiusdem Moabitidis texit historiam, de cuius stirpis familia descendit David. |
| 7 | Hunc Hebraei libellum ad Iudicum librum subiungunt, quoniam eo tempore gesta esse memorantur, quae in eo scripta sunt: at contra Latini pro eo, quod genus regium David retexit, ortum ex eadem Ruth Moabithide, ad corpus libri Regnorum veracius eum pertinere contendunt. |
| 8 | Liber Regum quanquam apud Latinos propter prolixitatem sui in quatuor partibus sit desertus [digestus], apud Hebraeos tamen in duobus divisus est voluminibus, quorum primus Samuel scribit arcam Domini a Iudaeis transisse ad gentes, Helique sacerdotium mystice in Samuelem fuisse translatum, in David Saulis regis imperium. |
| 9 | Malachim vero reges Iudaeae et Israeliticae gentis, gestaque eorum per ordinem digerit temporum: ipsumque Israel ob errorem idololatriae enarrat in Assyrios transmigratum: ad extremum edocet venisse Nabuchodonosor Ierusalem, captumque duxisse principem ac populum, et subvertisse urbem et templum |
| 10 | Paralipomenon apud Hebraeos sub unius libri volumine continetur, appellaturque ab eis Dabreiamin, id est Verba dierum: apud nos autem propter prolixitatem sui in duabus decisus est partibus. Haec autem historia ordinem generationum et temporum continens, in qua scilicet non parva sanctarum Scripturarum eruditio continetur. |
| 11 | Nam quae in historia Veteris Testamenti in locis suis aut omnino omissa sunt, aut fortasse non plene digesta, in ista summatim ac breviter expleta sunt. Cuius quidem series a latere regum sive regnorum ducta, perveniens ad illud usque tempus, quo et regnorum textus finitur. |
| 12 | Iob liber continet eiusdem sancti viri damna funesta vel flagella, et contumeliosa consolantium dicta, lamenta quoque eius in quibus totius mundi deplorat miseriam: consolationes etiam Dei ad eum per turbinem, eiusque duplicem bonorum in fine remunerationem. Hic etiam ex suis passionibus et verbis Christi expressit imaginem: coniux vero eius carnalium typum designat, qui intra Ecclesiam positi vitam spiritalium moribus suis scandalizant. |
| 13 | Amici vero eius speciem tenent haereticorum ac figuram perversorum dogmatum. Porro Helvi, qui adversus Iob gravi exprobratione innititur, significat eos qui intra Ecclesiam praedicant et arroganter, et per tumorem cordis, ac scientiae fastum quidquid proferunt, superbiae exemplis ostendunt. |
| 14 | Liber Psalmorum quanquam uno includatur volumine, non est tamen editus uno eodemque auctore. Decem enim pene prophetae sunt, qui eos diverso tempore scripserunt, id est Moyses, David, Salomon, Asaph, Ethan, Eman, Idithun, et filii Chore, Asir et Aahab sive Esdra: nonnulli etiam Aggei, Zachariae esse existimantur. |
| 15 | De his autem, qui sine titulis sunt, traditio veterum talis est: ut cuius auctoris praescriptio praecesserit, caeteri, qui sine titulo sequuntur, ipsius esse credantur. Est autem hic liber allegoricis ac typicis sacramentis signatus: specialiter autem, quod natus, quod passus, quod resurrexit Christus: vere hoc omne psalmorum resonat organum. |
| 16 | Sciendum tamen, quod apud Hebraeos omnes psalmi permixti fuerint et inordinati, quos quidem primus Esdras in unum volumen coegit, et in ordinem numerumque disposuit, ac per occultum sacramenti mysterium aliis alios praetulit ordine, dum posteriores videantur in tempore. Nam secundum historiae cursum tertius psalmus quinquagesimo posterior, sed propter mysterium in ordine prior est. |
| 17 | Sic enim habentur et caeteri, quia Spiritus sanctus eos praeordinavit ut voluit. Salomon tria volumina edidit. Primus ex his Proverbiorum liber. Secundus, qui appellatur Ecclesiastes. Tertius, cuius titulus est, Canticum canticorum. In quibus quidem tribus libris trium generum disciplinas composuit, quibus ad rerum scientiam pervenitur. |
| 18 | In primis namque Ethicam, id est moralem: post haec physicam, quae qualitatem naturae comprehendit, ad ultimum theoriam, id est contemplativam. In Proverbiis enim moralia docens per communem quemdam loquendi usum altiorem intelligentiam edidit, conservationemque mandatorum, et doctrinae coelestis institutionem succinctis verbis, brevibusque sententiis coaptavit. |
| 19 | Sunt autem Proverbia sub verbis aliis res alias explicantia, quae aliter, quam dicuntur, intelliguntur: plus in virtute sententiarum quam in sono verborum, quae Graeci parathimia [Paraemias] vocant. |
| 20 | Ecclesiastes rerum naturam discutiens, cuncta in mundo caduca et vana esse reprehendit, rerum omnium fragilitate conspecta renuntiari mundo admonuit. |
| 21 | In Canticis autem canticorum supergressus visibilia, atque contemplans ea quae sunt coelestia vel divina sub specie sponsi et sponsae Christi Ecclesiaeque unitatem declarat, atque animam ad amorem coelestium excitans perveniendum ad consortium Dei provocat. Illud vero non est omittendum, quod a doctoribus nostris traditur, apud Hebraeos hanc fuisse observationem, ne cuiquam hunc librum legere permitterent, nisi viro iam perfectae scientiae et roboratae fidei: ne forte per imbecillitatem infantiae et fidei imperitiam non tam erudiret cognitio lubricas mentes, quam potius ad concupiscentias corporales converteret. |
| 22 | Omnes scripturas tradi pueris a doctoribus eorum solitum est, etiam et eas quas deuteres evocant, quatuor tantum ista ad ultimum reservare, id est principium Geneseos de mundi creatione, Ezechielisque principia, in quibus de cherubim scripsit: et finem eius, in quo templi descriptio continetur, et Cantica canticorum. |
| 23 | Liber Sapientiae, qui vocatur panarethon, Christi adventum, qui est sapientia Dei Patris, passionemque eius aperta manifestatione denuntiat. |
| 24 | Ecclesiasticus vero morum pene omnium disciplinam, et sanctae religionis conversationem affatim copiose descripsit. Dictus autem Ecclesiasticus pro eo, quod in medio coetu populi, id est coram Ecclesia fuerat habitus. Hic enim propter nimiam sensus similitudinem et eloquii parilitatem Salomonis titulo praenotatur. |
| 25 | Constat autem hunc librum sub Iesu filio Sirach editum fuisse, et inter reliquos sanctarum Scripturarum libros pari habitum veneratione. |
| 26 | Isaias propheta, qui interpretatur salus Domini, postquam de altari missus calculus labia eius purgavit, ut dignus efficeretur sancti Spiritus prophetia, speculatur duo cherubim in aenigmate duorum testamentorum cum duodecim alis, id est apostolis, qui praedicatione sua volucri celeritate discurrerunt, tegentes faciem et pedes sedentis in throno Dei, id est occultantes ea, sive quae ante saeculi fuerunt exordia, sive quae post transactam huius mundi figuram futura sunt. |
| 27 | Hic tamen post visionem Iudae et Ierusalem adversus caeteras gentes, quae in circuitu eius sunt, prophetiae convertit sermonem, et iuxta qualitatem locorum, et vitae diversitatem, quae essent eis mala ventura, denuntiat. Post captivitatem Ierusalem, ruinam Babyloniae comminatur, deinde nec est [Forte, necem] Philistiim, vastationem Moab, exterminium Damasci, Aegypti commotionem, et solitudinem maris deserti, obsidionem quoque Edom, fugam et interitum Arabiae, excidium vallis Sion, subversionem etiam Tyri sive quadrupedum: sed figuraliter in visione Iudaeae synagoga proiicitur, et Ecclesia Domino copulatur: in ruina Babyloniae confusio totius mundi, superbiaque arguitur, et finis monstratur: in vastatione Moab error scientiae saecularis in silentium luctumque mutatur: in eversione Aegypti totius mundi idololatriae destruuntur, templique Domini aedificatio praedicatur: in contritione Philistiim luctus eorum monstratur, qui abiiciunt iugum Christi, et elevant se contra scientiam Dei. |
| 28 | Porro per Damascum praedicatio gentium, et ruina ostenditur populi Iudaeorum: per onus maris deserti, huius saeculi temptatio declaratur, et quae illi ventura sunt, ostenduntur. Per Idumaeam oritur sol iustitiae gentium, et tenebrae auferuntur populis Iudaeorum; per Arabiam praedicatur aqua baptismatis, praebenda his, qui fugerint gentium errores vel eorum blasphemias. |
| 29 | Per vallem Sion perditio praedicatur Ierusalem et haereticorum, qui de sublimitate Ecclesiae ceciderunt. Per Tyrum gentibus praedicatur, ut scilicet errore deposito ad Christum Dominum convertantur: reliqua vero eius vel de Christo vel de Ecclesia gentium sunt, sive de consummatione mundi. Prophetavit annorum ferme septuaginta sub regibus quatuor Iudaeae ordine atque genere sibimet succedentibus, id est, Ozia, Mathan, Achach, ad ultimum Ezechia, sub quo pars magna voluminis eius usque ad calcem texitur prophetiae. Ieremias interpretatur, propheta excelsus Domini, simplex loquendo, et ad intelligendum facilis, qui in omnibus dictis et passionibus suis, Redemptoris nostri imaginem praetulit. |
| 30 | Hic postquam in typo Christi regna destruxit diaboli, iustitiaeque vel fidei aedificavit imperium: iubetur praedicare per omnes gentes, Aegyptum videlicet, et Philistum, Moab et Ammon, Edom et Damascum et Cedar, et super regna Assur, nec non super Elam et Babyloniam. Hic autem vidit virgam vigilantem divinae correptionis et potestatis, ollam quoque succensam, id est Iudaicam plebem igne carnalium desideriorum ardentem aspicit, et duos cofinos ficorum in praefiguratione duorum populorum, descendit in domum figuli, et videt diminutionem vasis prioris et novi instaurationem ad designandum defectum prioris populi, et successionem futuri. |
| 31 | Sumit etiam calicem supplicii, atque universis gentibus porrigit. Accipit et lumbare sub exemplo populi Iudaeorum, putrefactum in desperatione proiicit illud trans flumina gentium: ostendit et calicem aureum Babylonis per quem inebriatus est mundus, letiferum idololatriae vase, iubetur proiicere in Euphratem volumen lapidi alligatum ad demonstrandum interitum Babylonis, vel figuraliter totius mundi: increpat etiam hic delinquentes, et ad conversionem provocat: ad ultimum plangit ruinam Ierusalem, templique excidium, et dispersionem gentis. |
| 32 | Exorsus autem duodecimo anno Iosiae regis Iudaeae, prophetiaque eius per quatuor reges extensa est sub Iosia et Eliachim, et Ioachim, et Sedechia quo eversa est Ierusalem. Septuaginta duobus annis et quatuor mensibus prophetavit, excepto illo tempore quo post eversam Ierusalem in Aegypto cum populo fuit. |
| 33 | Ezechiel, qui interpretatur fortitudo Dei, figurans tropice Christum, stat iuxta fluvium Thobar scilicet, et praeclara continens mysteria, cernit similitudinem gloriae Dei, et quatuor animalia in similitudine quatuor Evangeliorum, et rotas se invicem continentes in typo duorum testamentorum: videt aurigam, id est, Christum deorsum igne iudicii, sursum electri, id est, divinitatis fulgore rutilantem. Comedit quoque librum divinae legis, in quo scriptum est lamentum poenitentium, et carmen iustorum, et vae eorum, qui post peccatum poenitentiam non egerunt. Dehinc accepit laterem, in quo obsessae Ierusalem pictura describitur: vel quod sub typo Christi eiusdem Ierusalem, id est, totius Ecclesiae, quae est a [e] latere Christi formata, mysteria describuntur. Capit etiam et hic propheta somnum sinistri lateris in typum mortis peccatorum, qui ad laevam positi aeterna supplicia sustinebunt. |
| 34 | Ac demum a sinistro in dextro dormire iubetur propter spem eorum qui pro emendatione morum resurrectionis gloriam obtinebunt. Aspicit in terra et duas virgas sibimet copulantes in similitudinem circumcisionis et gentium, sive aquilam sub Nabuchodonosor volantem, Christi figuram, magnis alis et volucri celeritate totius mundi imperium occupantem. |
| 35 | Plangit praeterea sub specie principis Tyri beatitudinem diaboli, quam amisit, et ruinam eius magnam cum lamentatione deplorat. Ad ultimum arundinem vel funiculum gestans metitur sub specie sanctorum mystice Ierusalem. Inter haec mystica subiacent quaedam moralia. Falsis comminatur prophetis, atque speculatoribus praecipit, ne reticeant malitiam: quatuor etiam ultionum poenas peccatoribus praedicat, animasque redire ad corpora sua prophetat: ostendit quoque unumquemque pro se rationem Domino redditurum, nec progeniei sanctae ultra nocere labem paterni delicti: obiurgat intra haec sub Oola et Ooliba omnem turpitudinem Samariae et Ierusalem, nativitatemque contumeliosam obiicit: saepe etiam ad poenitentiam captivos provocat, et post praevaricationem admonet populum redire conversum. |
| 36 | Hic autem trigesimo quinto aetatis suae anno, et captivitatis quinto in Chaldaea exsulans prophetavit, ibique vaticinium suum consummavit. |
| 37 | Daniel interpretatur, iudicium Dei, quique etiam de Christo cunctis manifestior est prophetis: quia non solum praedicavit, ut caeteri, sed etiam et tempus incarnationis et passionis per ordinem regum et numerum diffinivit annorum, ita ut non potius videatur futura praedicare, sed quasi transacta narrare. Hic autem quatuor regnorum cernit frequentius visiones, eorumque differentiam sub diversis imaginibus promittit. |
| 38 | De Antichristo quoque ostendit, quod ipse sit cornu pusillum, id est, parvo tempore regnaturus; de consummatione Israel vel mundi plura conscripsit, sive de die iudicii, regno sanctorum. In fine autem voluminis prophetiae suae, Susannae historiam et Belis Draconisque fabulam ponit. Hic autem liber apud Hebraeos Hebraicis quidem litteris, sed Chaldaica lingua scriptus est. |
| 39 | Prophetavit autem in Babylone, quando et Ezechiel. |
| 40 | Osee propheta, qui interpretatur, salvans, in duodecim primus est, profundior reliquis in sententiis, et operosior intellectu. Iste ad eas tribus, quae et Samaria, et domus Ioseph, et Israel vocabantur, loquitur: sed per Ephraen haereticos arguit, qui recedentes qualicunque ex causa ab Ecclesiae unitate, participes facti sunt idolorum: per Samariam autem eorumdem haereticorum demonstrat errorem, qui praeceptorum Dei custodes esse se mentiuntur, et sub praetextu veritatis mendacium colunt. |
| 41 | Hic historialiter Iudaeos in Christum tempore ultimo credituros pronuntiavit: tertium quoque resurrectionis dominicae diem praedixit. Prophetavit autem in diebus Oziae regis Iudaeae, quando et Isaias. |
| 42 | Iohel interpretatur, incipiens: iste ad Iudam tantum et Ierusalem vaticinium proferens in principio sui voluminis post voluptuosa convivia ad luctum provocat Ierusalem, excidium quoque pronuntiat, praedicat quoque vocationem gentium, et super congregatos credentes superventurum Spiritum sanctum. Prophetat sub Ioathan rege Iuda, quando et Michaeas. |
| 43 | Amos, qui interpretatur, onus, vaticinavit in Samaria et Ierusalem, tria et quatuor scelera gentium sub totius mundi figura describens. Primum itaque scelus, quia omnes in Adam peccaverunt. Secundum, quia in statu naturae legem immemores rationis non intellexerunt. Tertium quoque eorum, qui datae legi non obedierunt. Quartum inexpiabile eorum qui in Christum non crediderunt. |
| 44 | Pro quibus sceleribus intonat Dominus se ignem, id est, sententiam aeterni iudicii illaturum. Hic autem adventum Christi sub dominica veritate praedicat, dicens: Ego firmans tonitruum, et creans spiritum, et annuntians hominibus Christum suum [Amos IV]. Reliqua autem, quae de Amasia et Ieroboam sive Israel retulit, tropice ad haereticos referenda sunt. Prophetavit autem sub rege Ozia eo tempore, quo et Osee et Isaias. |
| 45 | Abdias, qui interpretatur, servus Domini, inter omnes Prophetas brevior est numero verborum: sed gratia mysteriorum aequalis. Iste contra Idumaeam loquens, increpans mystice superbiam Edom prioris, videlicet audaciam, quod Iacob fratrem suum, id est, Christum occiderit in monte Sion, id est, Ierusalem, futuram salutem, et sanctum, qui est Dominus, annuntiat, atque in monte, per quem figuraliter [figuratur] Ecclesia gentium, futurum intonat Domino regnum. |
| 46 | Prophetavit sub Iosia rege Iudaeae, quando et Michaeas. |
| 47 | Ionas, qui interpretatur, columba, tam sermone quam naufragio suo passionem Christi, mortemque et resurrectionem figurat: sive quod de nave ad mare, tanquam de cruce ad terram, proiectus est: sive quod invenire [in ventre] coeti exceptus est, tanquam in sepultura terrae, tribus diebus et tribus noctibus reconditus est: et quod per figuram Ninives poenitentiam mundi praedixit, in sequentibus typum gerit Iudaeorum qui salutem gentium non tantum advenire noluerunt: sed cum venit, invisi sunt. Ninive quoque gentium significat speciem, Ionas vero in hoc loco Iudaeorum. |
| 48 | Nam quemadmodum Ninivitarum salus ad aemulationem provocavit Ionam: ita redemptio gentium scandalum exstitit Iudaeorum. Merito et contra Orientem civitatis sedisse legitur hederae sub umbra: ita eadem plebs separans se a salute Ecclesiae, dolore tabida, contra Christum, id est, Orientem ecclesiae, linguam suam movere nititur, sedens sub umbra legis, quae umbra ferme arefacta est quia, adveniente Christo, vetera transierunt, et ecce facta sunt omnia nova [II Cor. V]. Prophetavit autem sub Ozia rege Iuda, quando et Osee et Amos et Isaias prophetaverunt. |
| 49 | Michaeas, id est, quis hic? vel quis iste? vel humilitas. Michaeas propheta comminatur Samariae iram Domini ob causam simulacrorum, interitumque populi Israel venturum denuntiat, locum etiam, in quo Christus nasceretur, demonstrat. Prophetavit sub Ozia, quando et Sophonias. |
| 50 | Naum, qui interpretatur, consolator, simulacra gentium exterminanda denuntiat, nec non et urbem sanguinum Ierusalem: post cuius interitum pedes annuntiantis pacem, id est, adventum Salvatoris proclamat. |
| 51 | Abacuc, amplexans, sive luctator fortis, in principio voluminis sui describit diabolum cum membris ac moribus suis: in fine vero pronuntiat adventum passionemque Salvatoris. |
| 52 | Sophonias, speculator mysteriorum Dei, cernit captivitatem Ierusalem urbis a Romanis futuram, per vocem clamoris a porta piscium, et per collium contritionem, id est montis Sion, qui est collis Ierusalem, nec non aliarum gentium eversionem praedicat, terroremque divini iudicii intonat. Loquitur etiam contra Moab et Ammon, sed per ipsos tanquam finitum [finitimos] populi Dei, proximi catholicis sacramentis haeretici arguuntur. |
| 53 | Hic tertium diem resurrectionis Christi prophetat, atque in adventu Christi sub uno iugo Domini totum mundum serviturum annuntiat. Prophetavit sub Iosia, ut Ieremias. |
| 54 | Aggaeus, qui interpretatur, solemnis. Hic in vaticinii sui textu templum Domini instaurandum praecepit, contritionem praedicat gentium, vel commotionem totius mundi praedicit, ac sub figura Zorobabel Christi adventum vaticinatur: septuagesimo autem anno captivitatis populi prophetavit, duobus tantum mensibus Zachariam vaticinio suo praecedens. |
| 55 | Zacharias, qui nominatur, memoria Domini, postquam iram Domini in patribus prophetavit: vidit et virum sedentem super equum rufum in figura corporis Christi roseum sanguinem passionis sive merita populi gentium significantem. Aspicit et quatuor cornua sive fabros in figura gentium, quae Iudam et Israel dispergentes gravi pondere depresserunt. |
| 56 | Intuetur similiter et Iesum sordibus carnis et mortalitate vestitum per figuram sacerdotis: quibus ablatis, indutum immortalitate et gloria cernit, et lapidem, qui est Christus, septem oculos habentem, id est, septiformis spiritus plenitudinem. Inter haec intuetur et turrim et titionem exstinctum, id est, diabolum, candelabrum videlicet in figuram Christi cum lucernis septem, quae sunt septem dona Spiritus: nec non et duas olivas ad dexteram et ad sinistram candelabri positas, duorum testamentorum typum figurantes. |
| 57 | Assumit quoque idem duas virgas funiculi et decoris in typo Iudaeorum et gentium. Aspicit deinde duas mulieres, id est, Iudaeorum et gentium plebes in alias levantes amphoram, id est, diabolicam doctrinam. Massam quoque plumbi, quod est pondus peccati gravissimum, sive volumen volans, in quo peccata hominum et supplicia ascribuntur. Videt et quadrigas quatuor uno praedicationis Evangelicae iugo currentes. |
| 58 | Post haec aspicit equos missos ad praedicationem mundi. Primum rufum martyrii passione. Secundum nigrum squalore poenitentiae. Tertium album candore baptismi. Quartum varium varietate virtutum. Cernit quoque et tubas sanctorum, gestantes figuram, per quos Dominus mundo canit sua praecepta: atque Angelum, in quo duo ex adverso populi iunguntur, sive paxillum figuraliter Christum infixum cordibus populorum describit, et pastorum antichristi opus et intentionem in sinistris habentem: equum quoque in figuram plebis haereticorum, et ascensorem eius diabolum: praedicat etiam fontem in domo veri David patentem in lavacro regenerationis. |
| 59 | Alia, quaecunque scripsit, aut de adventu Domini narrant, aut de passione eius, et de saeculi fine, et de iudicio suo. Prophetavit autem annis duobus Darii regis Medorum, iisdem temporibus quibus Aggaeus, anno septuagesimo dissolutionis templi et captivitatis populi. |
| 60 | Malachias, qui interpretatur, Angelus Domini, in principio voluminis sui demonstrat odium Iudaeorum in Esau et dilectionem iunioris populi in Iacob. In sequentibus autem veteres Iudaeae victimas reprobat, et sacrificium transferri ad Gentes, in fine vero adventum Domini annuntiat. Diem quoque iudicii, iustorumque praemia, et impiorum poenas, Ioannem etiam praedicat ante adventum primum Domini missum, et Eliam ante secundum adventum annuntiat esse mittendum. |
| 61 | Inter haec nonnulla moralia et disciplinis congruentia explicat, in quibus corripit populum sive sacerdotes despicientes nomen Dei, atque eius Sacramenta pollutis oblationibus et sacrificiis violantes, qui monet etiam episcopos doctos et sine macula esse debere, etc., personarum sine acceptione populos veritatem instruere: discordes quoque arguit, decimas et primitias reddendas populis Ecclesiae praecipit: obiurgat et eos qui coniuges suas despiciunt, et aliarum amore nituntur: similiter et illos qui, miseriam suam dolentes, felicitatem laudent eorum qui huius mundi prosperis perfruuntur. |
| 62 | Prophetavit autem novissimus in Babylone, quando Aggaeus et Zacharias. |
| 63 | Esdras scribit populum Dei, expleto captivitatis tempore, imperante Cyro rege Persarum, in Ierusalem fuisse reversum, ac sub Zorobabel et Iesu et Iosedech, Filio sacerdotis, sive Neemia, muros Ierusalem, templum et altare novatum, ius quoque sacerdotum restitutum; et sanctae religionis cultum, multisque operibus gentium principumque Persarum muneribus adornatum. |
| 64 | Machabaeorum libri licet non habeantur in canone Hebraeorum: tamen ab Ecclesia inter divinorum voluminum historias annumerantur. Praenotant autem praelia inter Hebraeorum duces, gentesque Persarum, pugnamque sabbatorum, et nobiles Machabaeorum triumphos, foedus quoque amicitiarum cum populo Romanorum atque legationum. |
| 65 | Item praefationis Novi Testamenti Evangeliorum praedicatio, quamvis quadrifaria sit, una est tamen: quia ex uno eodemque ore Trinitatis processit. Haec sunt enim quatuor flumina de uno fonte paradisi manantia, quaeque dupliciter uno ore decurrunt ac per totum mundum coelestis ministrantes fluenta gratiae ac fidei verbis infundunt. |
| 66 | Haec est illa in Zacharia quadriga Domini, in qua per omnem evectus mundum leni iugo colla sibi cunctarum gentium subigit. Hi sunt etiam, quos sub quatuor animalium specie visio Prophetalis scribit, id est, hominis, leonis, vituli et aquilae. Namque primus, ut homo, ordinem humanae nativitatis designat. Secundus ad instar rugientis leonis statim in principio sui sermonis divinae potestatis fortitudinem intimat. |
| 67 | Tertius victimam sacerdotis praemittens, quasi vituli mortem insinuat. Quartus more aquilae assectans coelum et terram avidus transvolat, atque nativitatem Verbi occulta mysteria [mysterii] intelligentia penetrat. Sed ex his tria illa animalia, quae in terra gradiuntur, actualem vitam sequentes, ea tantummodo prosecuti sunt, quae homo Christus in terris temporaliter gessit. |
| 68 | Quartum animal contemplationis acie coelestia inspicit, et paulatim operum plurima divinitatis Sacramenta digessit. Ex his primus et ultimus ea praedicaverunt, quae ex ore Christi audierunt: vel quae ab illo facta vel gesta viderunt, reliqui medii duo ea tantummodo, quae ab Apostolis cognoverunt. Quorum quidem Matthaeus Evangelium in Iudaea scripsit: deinde Marcus in Italia, tertius Lucas in Achaia: ultimus Ioannes in Asia: ex quibus solus tantum Matthaeus praedicationis historiam Hebraico perstrinxit stylo, reliqui vero Graeci sermonis eloquio ediderunt. |
| 69 | Epistolas Paulus quatuordecim praedicationis suae perstrinxit stylo, ex quibus aliquas propter typum septiformis ecclesiae septem scripsit ecclesiis, conservans potius, quam excedens numerum Sacramenti, propter septiformem Spiritus sancti efficaciam. Scripsit autem ad Romanos, ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Thessalonicenses, ad Colossenses, ad Hebraeos: reliquas vero postmodum singularibus edidit personis, ut rursus illum septenarium numerum ad Sacramentum unitatis converteret. |
| 70 | Argumenta autem earumdem Epistolarum haec sunt. Imprimis Romanae plebis fidem collaudat: Corinthios gemina doctrina castigat: apud Galatas per gratiam fidei excludit opera legis: Ephesios magnificat in fide, quam acceperunt: laudat Colossenses: pro eo [quod] in fide steterunt; Philippenses, Evangelium custodisse gratulatur: Thessalonicenses in prima epistola fide crevisse et operibus, in secunda persecutiones tolerasse fortiter gloriatur. Instruit per Timotheum et Titum Ecclesias: Philemonem de emendato servo Onesimo rogat. |
| 71 | Ad ultimum Hebraeos, qui in Christo crediderunt, et postmodum persecutionibus Iudaicis territi a fide recesserant, confortat atque ad gratiam Evangelii revocat. |
| 72 | Petrus scripsit duas epistolas, quae Catholicae nuncupantur. Scripsit autem eas his qui ex circumcisione credentes in dispersione gentium erant: quae quidem quibusdam videntur esse planiores, dum tam profundis plenae sint sensibus, ut per eas, qui possint perscrutari divinae scientiae sensum quasi per breve quoddam receptaculum, magna sibi mysteria revelari contueantur. |
| 73 | Iacobus frater Domini scripsit unam Epistolam ad aedificationem Ecclesiae pertinentem: cuius sententia immensam scientiae claritatem legentibus videtur infundere. |
| 74 | Ioannes Apostolus scripsit epistolas tres: quarum prima officium charitatis commendans, tota in amore Dei et fraterna dilectione versatur. Secunda quoque, quae Electae scribitur, dilectionis hortatur studium, denotat etiam seductores, et ab haereticis admonet declinandum. Tertiam autem Gaio scripsit, in qua collaudat eum in studio veritatis et opere misericordiae: deinde denotat proterviam cuiusdam Diotrepis, et Demetrio testimonium perhibet veritatis. |
| 75 | Iudae Epistola increpat blasphemantes in Christo et quosdam impudicos sub exemplo impiorum, qui [ob] superbiam et luxuriam sempiternis ardoribus traditi sunt, pro quibus admonet Ecclesiam, ut eos arguat et ad poenitentiam cohortetur. |
| 76 | Actuum apostolorum historia nascentis Ecclesiae fidem opusque describit, cuius quidem scriptor Lucas Evangelista est: continet autem ea quae in Iudaea vel in Gentibus per gratiam Spiritus sancti tam a Petro quam ab aliis Apostolis gesta sunt. |
| 77 | Apocalypsis Ioannis postquam scribere septem iubet Ecclesiis aspicit Filium hominis sedentem in throno, et 24 seniores, et quatuor animalia procidentia ante thronum: in dextera quoque sedentis librum septem sigillis signatum, in quo bellum et egestas, mors, clamor interfectorum, finis quoque mundi notatur. Scribit deinde duodena millia servorum Dei, qui signantur in frontibus: ibi septem Angeli tubis canunt, sequente grandine et igne cum sanguine in terram: tertia quoque pars terrae ibi igne comburitur: tertia pars maris sanguis efficitur: astraque ipsa rutilantia tertiam fulgoris partem amittunt: ibi de putei fumo locustae producuntur daemoniorum, accipientes potestatem laedendi eos qui non sunt agni cruore signati. |
| 78 | Praeterea comedit Evangelista librum testamenti, oris praedicatione suavissimum, et operis difficultate amarum: metitur coeleste templum: describitque verba 24 seniorum, et arcam testamenti, ac mulierem amictam sole, pugnamque Michaelis cum dracone, ruinam draconis. Conspicit praeterea figuram antichristi, habentem capita regni septem, et cornua potestatis, et numerum hominis. Narrat inter haec Canticum testamenti novum, speculaturque Angelos gestantes stateras, cernitque similiter interitum bestiae, et beatitudinem eorum qui vestimenta sui corporis, hoc est, absque carnis voluptate servaverunt: exsequitur deinde et interitum meretricis Babyloniae, et nuptias agni, et adventum iudicii, et interitum Antichristi, et aeternam punitionem diaboli, et ultimam memorat resurrectionem mortuorum, coelique novitatem et terrae, descriptionemque Ierusalem: flumen etiam Baptismi mundum, et lignum vitae Dominum nostrum Iesum Christum. |