monumenta.ch > Iustinus > 3 > 2
Hrabanus Maurus, De Universo, 5, PRIMUM. De sanctis Scripturis, hoc est Veteri et Novo Testamento. <<<     >>> III. Brevis annotatio, quae indicat quid in sanctis canonicis libris contineatur.

Hrabanus Maurus, De Universo, 5, CAPUT II. De auctoribus eorumdem librorum.

1 Veteris Testamenti secundum Hebraeorum traditionem hi perhibentur auctores. Primus Moyses divinae historiae cosmographiam in quinque voluminibus edidit, quod Pentaticum nominatur. Pentaticus autem sive pentateuchus a quinque voluminibus dicitur. Pente enim Graece quinque, teuchus volumen vocatur. Genesis liber inde appellatur, eo quod exordium mundi, et generatio saeculi in eo contineatur. Exodus vero exitum ab Aegypto, egressumque populi Israel digerit, et ea causa nomen accepit.
2 Leviticus appellatus, eo quod Levitarum ministeria et diversitatem victimarum exequitur, totusque in eo ordo Leviticus annotatur. Numerorum liber vocatur eo, quod in eo egressae de Aegypto tribus dinumerantur, et quadraginta duarum per eremum mansionum in eo descriptio continetur. Deuteronomium Graeco sermone appellatur, quod Latine interpretatur, secunda lex, id est, repetitio, et evangelicae legis praefiguratio: qui sic ea habet, quae priora sunt, ut tamen nova sint omnia, quae in eo reperiuntur.
3 Iosue liber nomen accepit a Iesu filio Nave, cuius historiam continet: scriptorem vero eiusdem Iosue esse Hebraei asserunt. In cuius textu post Iordanis transitum regna hostium subvertuntur, terra populo dividitur, et per singulas urbes, viculos, montes atque confinia et ecclesiae coelestisque Ierusalem spiritalia praefigurantur.
4 Iudicum nominatur a principibus populi, qui praefuerunt in Israel post Moysen et Iosue, antequam Saul et David et caeteri reges existerent. Hunc librum edidisse creditur Samuel. Liber Samuel eiusdem Samuelis nativitatem et sacerdotium et gesta describit: idcirco et ab eo nomen accepit. Et quamvis hic liber Saul et David historiam contineat: tamen ad Samuel refertur, quia ipse unxit Saul in regnum, ipse David in regem futurum.
5 Cuius libri primam partem conscripsit Samuel, sequentia vero eius usque ad calcem scripsit David. Malachim liber proinde appellatur, eo quod reges Iudae et Israeliticae gentis gestaque eorum per ordinem digerat temporum. Maloch enim Hebraice, Latine regum interpretatur. Hunc tibrum Ieremias primus in unum volumen coegit.
6 Nam antea sparsus erat per singulorum regum historias. Paralipomenon Graece dicitur, quod nos praetermissorum vel reliquorum dicere possumus: quomodo ea, quae in Samuele vel Regum libris vel omissa vel non plene relata sunt, in isto summatim ac breviter explicantur. Librum Iob quidam Moysen scripsisse arbitrantur, alii unum ex Prophetis, nonnulli vero eumdem Iob post plagam suae passionis scriptorem eius fuisse existimant, arbitrantes ut qui certamina spiritalis pugnae sustinuit, ipse narraret, quas victorias expetivit. Principia autem et finis libri Iob apud Hebraeos prosa oratione texta sunt: media autem ipsius ab eo loco, quo ait: Pereat dies, in qua natus sum [Iob. III]; usque ad eum locum, ubi dicit: Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam [Iob. XLII]; omnia heroico metro discurrit.
7 Psalmorum libri Graece Psalterium, Hebraice Nabla, Latine Organum dicitur. Vocatus autem Psalmorum liber, quod uno Propheta canente ad Psalterium chorus concinendo responderet. Titulus autem in psalmis hebraicus ita est: isphr. tha. blm. quod interpretatur, volumen hymnorum. Auctores autem psalmorum qui ponuntur in titulis: Moyses scilicet, et David et Salomon, Asaph, Ethan, et Idithun, et filii Chore, Eman Ezrahelita, et reliqui quos Esdras uno volumine comprehendit.
8 Omnes autem psalmi apud Hebraeos metrico carmine constant esse compositi. Nam in morem Romani Flacci et Graeci Pindari nunc iambico currunt, nunc alcaico personant, nunc safico tonant, trimetro vel tetrametro pede incedentes. Salomon filius David regis Israel iuxta numerum vocabulorum suorum tria volumina edidit.
9 Quorum primus est Masloth quem Graeci Parabolas, Latini Proverbia nominant: eo quod in ipso sub comparativa similitudine figuras verborum et imagines veritatis ostendit, ipsam autem veritatem ad intelligendum legentibus reservavit. Secundum librum Coeleth vocavit, qui Graece Ecclesiastes dicitur, Latine Concionator: eo quod sermo eius non specialiter ad unum, sicut in Proverbiis, sed in adversos generaliter dirigatur, docens omnia quae in mundo cernimus, caduca esse et brevia et ob hoc minime appetenda. Tertium librum Sirasirim praenotavit, quod in Latinam linguam vertitur, Canticum canticorum: ubi per epithalamium carmen coniunctionem Christi et Ecclesiae mystice canit.
10 Dictum autem Canticum canticorum: eo quod omnibus canticis praeferatur, quae in Scripturis sacris habentur: sicut quaedam in lege dicuntur sancta, quibus maiora sunt sancta sanctorum. Horum autem trium librorum carmina hexametris et pentametris versibus apud suos composita perhibentur, ut Iosephus et Hieronymus scribunt.
11 Isaias Evangelista potius quam Propheta edidit librum suum, cuius omnis textus eloquentiae prosa incedit: Canticum vero hexametro et pentametro versu discurrit. Hieremias similiter edidit librum suum cum Threnis, quod nos Lamenta vocamus, eo quod in tristioribus rebus funeribusque adhibeantur: in quibus quadruplex diverso metro composuit alphabetum, quorum duo prima quasi safico metro scripta sunt: qui tres versiculos qui sibi nexi sunt et ab una tantum littera incipiunt, heroicum comma concludit.
12 Tertium alphabetum trimetro scriptum est, et a trinis litteris, id est, trini versus incipiunt. Quartum alphabetum simile primo et secundo habetur. Ezechiel et Daniel a viris quibusdam sapientibus scripti esse perhibentur. Quorum Ezechiel principia et finis multis habentur obscuritatibus involuta. Daniel syro sermone regna orbis pronuntiat et tempus adventus Christi manifestissima praedicatione annotat.
13 Hi sunt quatuor Prophetae, qui Maiores vocantur, quia prolixa volumina condiderunt. Liber duodecim Prophetarum auctorum suorum nominibus praenotatur, qui propterea dicuntur Minores, quia sermones eorum breves sunt. Unde et connexi sibimet invicem in uno volumine continentur. Quorum nomina sunt: Osee, Iohel, Amos, Abdias, Ionas, Micheas, Naum, Abacuc, Sophonias, Aggaeus, Zacharias et Malachias.
14 Esdrae liber auctoris sui titulo praenotatur. In cuius textu eiusdem Esdrae Neemiaeque sermones pariter continentur. Nec quemquam moveat, quod unus Esdrae dicitur liber: quia secundus, tertius et quartus non habentur apud Hebraeos, sed inter apocryphos deputantur.
15 Esther librum Esdrae creditur conscripsisse, in quo eadem regina sub figura Ecclesiae Dei populum a servitute et morte eripuisse scribitur, atque interfecto Aman, qui interpretatur, iniquitas, diei celebritas in posteros initur.
16 Liber sapientiae apud Hebraeos nusquam est. Unde et ipse titulus Graecam magis eloquentiam redolet. Hunc Iudaei Filionis [Philonis] esse affirmant, qui proinde Sapientiae nominatur: quia in eo Christi adventus, qui est sapientia Patris, et passio eius evidenter exponitur.
17 Librum autem Ecclesiasticum certissime Iesus, filius Sirach, Ierosolymita, nepos Iesu sacerdotis magni composuit. Qui liber apud Latinos propter eloquii parilitatem Salomonis titulo praenotatur. Dictus autem Ecclesiasticus, eo quod de totius Ecclesiae doctrina et religiosa conversatione magna cura et ratione sit editus.
18 Hic et apud Hebraeos reperitur, sed inter apocryphos habetur. Iudith vero et Tobi atque Machabaeorum libri quibus auctoribus scripti sint, minime constat: habent autem vocabula ex eorum nominibus, quorum gesta scribunt.
19 Quatuor libros Evangeliorum quatuor Evangelistae singulariter conscripserunt. Primus Matthaeus conscripsit Evangelium litteris Hebraicis et sermonibus, in Iudaea mittans [initians] evangelizare ab humana Christi nativitate, dicens: Liber generationis Iesu Christi, filii David, filii Abraham [Matth. I]; significans descendisse corporaliter ex semine patriarcharum Christum, sicut promissum erat in prophetis per Spiritum sanctum.
20 Secundus Marcus, plenus Spiritu sancto, scripsit Evangelium Christi, eloquio Graeco: in Italia secutus est Petrum, ut discipulus. Is initium ab spiritu prophetali fecit, dicens: Vox clamantis in deserto, parate viam Domino [Marc. I]: ut ostenderet Christum post assumptionem carnis Evangelium praedicasse in mundo. Ipse enim Christus et propheta dictus est, sicut scriptum est: Et prophetam in gentibus posui te.
21 Tertius Lucas inter omnes evangelistas Graeci sermonis eruditissimus, quippe ut medicus in Graecia Evangelium scripsit Theophilo episcopo, initians a sacerdotali spiritu, dicens: Fuit in diebus Herodis Iudaeae sacerdos Zacharias: Christum post nativitatem carnis et praedicationem Evangelii hostiam fuisse effectum pro salute mundi. Ipse est enim sacerdos, de quo dictum est in Psalmis: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech [Psal. CIX]. Ubi enim Christus advenit, sacerdotium Iudaeorum obmittunt [obmutuit], lex et prophetia cessavit.
22 Quartus Ioannes scripsit Evangelium ultimus in Asia, incipiens a Verbo, ut ostenderet eumdem Salvatorem, qui pro nobis dignatus est nasci et pati, ipsum ante saecula Dei Verbum esse, ipsum e coelo venisse, et post mortem ad coelum iterum remeasse. Hi sunt quatuor evangelistae, quos per Ezechielem Spiritus sanctus significavit in quatuor animalibus.
23 Propterea autem quatuor animalia dicuntur: quia per quatuor mundi partes fides Christianae religionis eorum praedicatione disseminata est. Animalia autem dicta sunt, quomodo propter animam hominis praedicatur Evangelium Christi. Nam et oculis plena erant intus et foris, quomodo praevident Evangelia, quae dicta sunt a prophetis, et quae promiserat in prioribus.
24 Crura autem eorum recta, quia nihil pravum evangeliis est. Et alas habebant senas tegentes crura et facies suas: revelata sunt enim, quae tegebantur, in adventu Christi.
25 Evangelium autem interpretatur, bona annuntiatio. Graece enim εὐ bonum, Angelum annuntiatio dicitur. Inde et Angelus, nuntius, interpretatur. Paulus apostolus suas scripsit epistolas quatuordecim, ex quibus novem septem Ecclesiis scripsit: reliquas discipulis suis, Timotheo Tito et Philemoni. Ad Hebraeos autem epistola apud plerosque Latinos eius esse, incertum est propter dissonantiam sermonis, eamdemque alii Barnabam scripsisse, alii a Clemente scriptam fuisse suspicantur.
26 Petrus scripsit duas nominis sui epistolas, quae catholicae ideo nominantur: quia non uni tantum populo vel civitati, sed universis gentibus generaliter scriptae sunt.
27 Iacobus et Ioannes et Iudas suas scripserunt epistolas. Actus apostolorum primordia fidei Christianae in gentibus, et nascentis Ecclesiae historiam digerit. Actuum apostolorum scriptorem Lucam esse constat evangelistam, in quo opere nascentis Ecclesiae infantia texitur, et apostolorum historia retinetur: unde et Actus apostolorum dicitur.
28 Apocalypsin librum Ioannes evangelista scripsit eo tempore, quo pro Evangelii praedicatione in Pathmos traditur relegatus. Apocalypsis autem ex Graeco in Latinum revelatio interpretatur. Revelatio enim dicitur manifestatio eorum quae abscondita erant, iuxta quod et ipse Ioannes dicit: Apocalypsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis [Apoc. I]. Hi sunt scriptores sacrorum librorum, qui per Spiritum sanctum loquentes, ad eruditionem nostram et praecepta vivendi, et credendi regulam conscripserunt.
29 Praeter haec alia volumina apocrypha nuncupantur. Apocrypha autem dicta, id est secreta, quia in dubium veniunt. Est enim occulta origo: nec patet patribus, e quibus usque ad nos auctoritas veracium scripturarum certissima et notissima successione pervenerit. In his apocryphis etsi invenitur aliqua veritas, tamen propter multa falsa nulla est in eis canonica auctoritas.
30 Quae recte a prudentibus iudicantur non esse eorum credenda, quibus ascribuntur. Nam multa et sub nominibus prophetarum, et recentiora sub nominibus apostolorum ab haereticis proferuntur, quae omnia sub nomine apocryphorum auctoritate canonica, diligenti examinatione, remota sunt.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Universo, 5, PRIMUM. De sanctis Scripturis, hoc est Veteri et Novo Testamento. <<<     >>> III. Brevis annotatio, quae indicat quid in sanctis canonicis libris contineatur.
monumenta.ch > Iustinus > 3 > 2