Hrabanus Maurus, De Universo, 5, CAPUT PRIMUM. De sanctis Scripturis, hoc est Veteri et Novo Testamento.
| 1 | Vetus Testamentum ideo dicitur, quia veniente novo cessavit. De quo Apostolus meminit [II Cor. V]: Vetera transierunt: et ecce facta sunt omnia nova. Testamentum autem Novum ideo nuncupatur, quia innovat. Non enim illud discunt, nisi renovati homines nes ex vetustate per gratiam, et pertinentes iam ad Testamentum Novum, quod est regnum coelorum. Hebraei enim Vetus Testamentum, Esdra auctore, iuxta numerum litterarum suarum, in 22 libros accipiunt, dividentes eos in tres ordines, Legis scilicet et Prophetarum atque Hagiographorum. |
| 2 | Primus ordo legis in quinque libris [Moysis] accipitur, quorum primus est bresith, qui est Genesis. Secundus ellesmoth, qui est Exodus. Tertius vaiecra, qui est Leviticus. Quartus vaiedaber, qui est Numerus. Quintus helleaddabarim, qui est Deuteronomium. Ili sunt quinque libri Moysi, quos Hebraei thorath, latini legem appellant. |
| 3 | Proprie autem lex appellatur, quae per Moysen data est. Secundus ordo Prophetarum, in quo continentur libri octo, quorum primus, Iosuae bennum, qui latine Iesus Nave dicitur. Secundus Sobthim, qui est Iudicum. Tertius Samuel, qui est Regum primus. Quartus Malachim, qui est Regum secundus. Quintus Isaias. Sextus Ieremias. Septimus Ezechiel. |
| 4 | Octavus Tharistra, qui dicitur 12 Prophetarum, qui libri quia sibi prae brevitate adiuncti sunt, pro uno accipiuntur. Tertius est ordo Hagiographorum, id est sancta scribentium, in quo sunt libri novem, quorum primus Iob. Secundus Psalterium, qui in quinque incisionibus dividitur. Tertius Masloth, qui est Proverbium Salomonis. Quartus Coeleth, qui est Ecclesiastes. |
| 5 | Quintus Sirasirim, qui est Cantica canticorum. Sextus, Daniel. Septimus Dabretamin, qui est Verba dierum, id est Paralipomenon, qui et Chronicon. Octavus est Esdras, qui in duos libros dividitur apud Graecos et Latinos. Nonus Hester. Qui simul omnes quinque, octo et novem fiunt viginti duo, sicut superius comprehensi sunt. |
| 6 | Quidam autem Ruth et Cinoth, qui Latine dicitur Lamentatio Ieremiae, Hagiographis addiciunt, et viginti quatuor volumina Testamenti Veteris faciunt, iuxta viginti quatuor seniores, qui ante conspectum Dei assistunt. Quartus est apud nos ordo Veteris Testamenti eorum librorum, qui in canone Hebraico non sunt: quorum primus Sapientiae liber est; secundus, Ecclesiasticus; tertius, Tobias; quartus, Iudith; quintus et sextus, Machabaeorum: quos licet Iudaei intra apocrypha separent, Ecclesia tamen Christi eos inter divinos libros honorat et praedicat. In Novo autem Testamento duo sunt ordines: primus, evangelicus, in quo sunt: Matthaeus, Marcus, Lucas, Ioannes; secundus, apostolicus, in quo sunt in quatuordecim Epistolis: Petrus in duabus, Ioannes in tribus, Iacobus et Iudas in singulis, Actus apostolorum et Apocalypsis Ioannis. Alii autem Vetus et Novum Testamentum in septuaginta duos libros distinguunt: ita ut primi legis Moysi libri quinque sint, hoc est, Genesis, Exodus, Leviticus, Numerus, Deuteronomium. |
| 7 | Hos sequuntur historici libri sedecim, Iesu Nave scilicet et Iudicum libri singuli, sive Ruth; Regum etiam libri quatuor. Paralipomenon duo. Tobi quoque et Hester, atque singuli Esrae duo: et duo Machabaeorum. Super hos prophetici libri sedecim sunt: Isaias, Ieremias, Ezechiel et Daniel libri singuli: duodecim quoque prophetarum libri singuli, et haec quidem Prophetica sunt. |
| 8 | Post haec versuum octo libri habentur, qui diverso apud Hebraeos metro scribuntur, id est Iob liber, et liber Psalmorum, et Proverbiorum, et Ecclesiastes, et Cantica canticorum, sive Sapientiae et Ecclesiasticus, Lamentationesque Ieremiae. Sic quoque complentur libri Veteris Testamenti quadraginta quinque. Novi autem Testamenti primum quatuor Evangelia sunt: Matthaei, Marci, Lucae et Ioannis. |
| 9 | Hos quatuordecim Pauli apostoli sequuntur, quibus subiunctae sunt septem canonicae Epistolae Iacobi, Petri, Ioannis et Iudae. Actus quoque duodecim apostolorum, quorum omnium signaculum est Apocalypsis Ioannis, quod est revelatio Iesu Christi, qui omnes libros et tempore et ordine . . . . Hi sunt libri canonici septuaginta duo et ob hoc Moyses septuaginta elegit presbyteros, qui prophetarent. |
| 10 | Ob hoc et Iesus Dominus noster septuaginta duos discipulos praedicare mandavit. Et quomodo septuaginta duae linguae in hoc mundo erant diffusae, congrue providit Spiritus sanctus, ut tot libri essent, quot nationes, quibus populi et gentes ad percipiendam fidei gratiam aedificarentur. Haec sunt nova et vetera, quae de thesauro Dei proferuntur, et quibus cuncta sacramentorum mysteria revelantur. Hi sunt duo Seraphin, qui in confessionem sanctae Trinitatis iugiter decantant hagios, et dicentes hymnum erumpunt. |
| 11 | Hae litterae sacrae, hi libri integro numero et auctoritate. Aliud cum istis nihil est comparandum: quidquid extra hos fuerit, inter sancta et divina nullatenus est recipiendum: haec duo testamenta in multis locis scripturae sacrae praefigurata sunt. Nam illi duo molares lapides sunt, quos lex prohibet dividere atque in loco pignoris tollere: quia neutrum testamentum auferendum est ab altero, quando utraque necessaria sunt ad panem coelestem conficiendum, ut animarum pastum praeparent. |
| 12 | Item duo Cherubin iuxta arcam posita significant duo testamenta ecclesiam Dei protegentia. Item Abacuc Propheta duo describit animalia, in quorum medio Deus innotescitur. Summa autem utriusque testamenti trifarie distinguitur, id est, in historia, in moribus, in allegoria. Rursus ista tria multifarie dividuntur, id est, quid a Deo, quid ab Angelis vel ab hominibus gestum dictumque sit, quid a Prophetis nuntiatum de Christo et corpore eius, quid de diabolo et membris eius, quid de veteri et novo populo, quid de praesenti saeculo et futuro regno atque iudicio. |