Hrabanus Maurus, De Universo, 4, CAPUT X. De diffinitionibus rectae fidei et ecclesiasticorum dogmatum.
| 1 | Credimus unum Deum esse Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Patrem eo, quod habeat filium: Filium eo, quod habeat patrem: Spiritum sanctum eo quod ex Patre et Filio procedat. Pater ergo principium Deitatis: qui sicut nunquam fuit non Deus, ita nunquam non fuit non Pater. A quo Filius natus: a quo Spiritus sanctus non natus, quia non est Filius: neque ingenitus, quia non est Pater: nec factus Spiritus sanctus, quia non est ex nihilo: sed ex Deo Patre, et Deo Filio Deus procedens. |
| 2 | Pater aeternus eo, quod habeat Filium aeternum, cuius aeternus sit Pater. Filius aeternus eo, quod sit Patri et Spiritui sancto coaeternus. Spiritus sanctus aeternus eo, quod sit Patri et Filio coaeternus: non confusa in una persona Trinitas, ut Sabellius dicit: neque separata aut divisa in natura divinitas, ut Arius blasphemat: sed alter in persona Pater, alter in persona Filius, alter in persona Spiritus sanctus: unus in natura in sancta Trinitate Deus Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. |
| 3 | Non Pater carnem assumpsit neque Spiritus sanctus: sed Filius tantum, ut qui erat in divinitate Patris Dei Filius, ipse fieret in homine hominis filius: ne filii nomen ad alterum transiret qui non esset nativitate filius. Dei ergo filius, hominis factus est filius: natus secundum veritatem naturae ex Deo Dei filius et secundum veritatem naturae ex homine hominis filius: ut veritas geniti non adoptione, non appellatione: sed in utraque nativitate filii nomen nascendo haberet, et esset verus Deus et verus homo, unus filius. |
| 4 | Non ergo duos Christos, neque duos filios: sed Deum et hominem unum filium, quem propterea et unigenitum dicimus manentem in duabus substantiis: sicut ei naturae veritas contulit, non confusis naturis neque immistis, sicuti Timochiani volunt: sed societate unitis. Deus ergo hominem assumpsit: homo in Deum transivit, non naturae versibilitate, sicut Apollinaristae dicunt: sed Dei dignatione, ut nec Deus mutaretur in humanam substantiam, assumendo hominem: nec homo in divinam, glorificatus in Deum: quia mutatio vel versibilitas naturae et diminutionem et abolitionem substantiae facit. |
| 5 | Creditur a nobis sine confusione coniuncta Trinitas, sine separatione distincta. Natus est ergo Dei filius ex homine, et non per homines, id est, non ex viri coitu (sicut Hebion dicit): sed carnem ex virginis corpore trahens et non de coelo secum afferens (sicut Marcaon, Origenes, et Eutyches affirmant), neque in phantasia, id est, absque veritate (sicut Valentinus scilicet dicit) neque doleysi [δοκήσει] id est putative imaginatum: sed corpus verum, non tantum carnem ex carne (sicut Marcianus) sed verus Deus ex divinitate, et verus homo ex carne: unus filius in divinitate, Verbum Patris, et Deus in homine, anima et caro. |
| 6 | Anima non absque sensu et ratione, ut Apollinaris; neque caro absque anima, ut Anomocus: sed anima cum ratione sua: et caro cum sensibus suis: per quos sensus veros in passione et ante passionem carnis suae dolores sustinuit. Neque sic est natus ex virgine, ut deitatis initium homo nascendo acceperit: quasi, antequam ex virgine nasceretur, Deus non fuerit, sicut Artemon et Berillus et Marcellus docuerunt: sed aeternus Deus homo ex virgine natus est. |
| 7 | Nihil creatum aut serviens in Trinitate credendum, ut vult Dionysius fons Arii: nihil inaequale, ut Eunomius: nihil gratia aequale, ut vult Ethius: nihil anterius posteriusve, aut minus, ut Arius: nihil extraneum aut officiale alteri, ut Macedonius: nihil persuasione aut surreptione insertum, ut Manichaeus: nihil corporeum, ut Melito et Tertullianus: nihil corporaliter effigiatum, ut Anthropoformus et Vadianus: nihil sibi invisibile, ut Origenes: nihil creaturis visibile, ut Fortunatus: nihil moribus vel voluntate diversum, ut Marcion: nihil Trinitatis essentia ad creaturarum naturam deductum, ut Plato et Tertullianus: nihil officio singulare, nec alteri communicabile, ut Origenes: nihil confusum, ut Sabellius: sed unum perfectum, quia totum ex uno, et unum, non tamen solitarium, ut praesumunt Sylvanus et praxetos penthapolitana damnabilis illa doctrina. |
| 8 | Omousion ergo est in divinitate Patris Filius. Omousion Patri et Filio Spiritus sanctus. Omousion Deo et homini, unus filius manens Deus in homine suo in gloria patris, desiderabilis videri ab angelis, sicut Pater et Spiritus sanctus adoratur ab angelis et ab omni creatura: non homo praeter Deum: vel Christus cum Deo, sicut Nestorius blasphemat: sed homo in Deo et in homine Deus. |
| 9 | Erit resurrectio mortuorum hominum, sed una et semel, non prima iustorum, et secunda peccatorum, ut fabula somniatur: sed una omnium: et si id resurgere dicitur, quod cadit: caro ergo nostra in veritate resurgit, sicut in veritate cadit: et non secundum Origenem immutatio corporum erit, id est, aliud novum corpus pro carne: sed eadem caro corruptibilis tam iustorum quam iniustorum caro incorruptibilis resurgit: ut vel poenam sufferre possit pro peccatis, vel in gloria aeterna manere pro meritis. Omnium enim hominum erit resurrectio. |
| 10 | Si omnium erit, ergo omnes moriuntur, ut mors ab Adam ducta omnibus filiis eius dominetur, et manet illud privilegium in Domino, quod de eo specialiter dicitur: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem [Psal. XV], et caro eius non vidit corruptionem. Hanc rationem, maxima patrum turba tradente, suscepimus. Verum quia sunt et alii aeque catholici et eruditi viri, qui credunt anima in corpore manente immutandos ad incorruptionem et immortalitatem eos, qui in adventu Domini vivi inveniendi sunt, et hoc eis reputari pro resurrectione ex mortuis, quod mortalitatem immutatione deponant, non morte: quolibet quis acquiescat modo, non est haereticus, nisi contentione haereticus fiat. |
| 11 | Sufficit enim in Ecclesiae lege, carnis resurrectionem credere futuram de morte. Quod autem dicimus in symbolo, in adventu Domini vivos ac mortuos iudicandos, non iustos et peccatores iudicare, sicut Diodorus significare putat; vivos eos, qui in carne inveniendi sunt, dicit, qui adhuc morituri creduntur, vel immutandi, sicut alii volunt, ut suscitati continuo vel reformati cum ante mortuis iudicentur. |
| 12 | Post resurrectionem et iudicium non credamus restitutionem futuram, qua Origenes delirat, ut daemones vel impii homines post tormenta, quasi suppliciis expurgati, vel illi in angelicam redeant, qua creati sunt, dignitatem; vel isti iustorum societate donentur, eo quod hoc divinae conveniat pietati, ne quid ex rationalibus pereat creaturis, sed quolibet modo salventur. |
| 13 | Sed nos credamus ipsi iudici omnium et retributori iusto, qui dixit: Ibunt impii in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam [Matth. XXV], ut percipiant fructum operum suorum. |
| 14 | In principio creavit Deus coelum et terram [Gen. I] et aquam ex nihilo. Et cum adhuc tenebrae ipsam aquam occultarent, et aqua terram absconderet, facti sunt angeli et omnes coelestes virtutes ut non otiosa Dei bonitas, sed haberet in quibus per multa ante spatia bonitatem suam ostenderet; et ita hic visibilis mundus ex materia quae a Deo creata fuerat, factus est et ornatus. |
| 15 | Nihil incorporeum et invisibile in natura credendum, nisi solum Deum, id est, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, qui ex eo incorporeus creditur, quia ubique est, et omnia implet atque constringit; ideo invisibilis omnibus creaturis, quia incorporeus est. Creatura omnis corporea, angeli et omnes coelestes virtutes corporeae, licet non carne subsistant. |
| 16 | Ex eo autem corporeas esse credimus intellectuales naturas, quod localiter circumscribuntur: sicut et anima humana quae carne clauditur: et daemones qui per substantiam angelicae naturae sunt. Immortales credimus intellectuales naturas quae carne carent, nec habent quo cadant, ut resurrectione egeant post ruinam. Inde necessario animas hominum non esse ab initio inter caeteras intellectuales naturas, nec simul creatas, sicut Origenes fingit; neque cum corporibus per coitum seminantur, sicut Luciferiani, et Cyrillus et aliqui Latinorum praesumptores affirmant, quasi naturae consequentia serviente, sed dicimus corpus tantum per coniugii copulam seminari. |
| 17 | Creationem vero animae solum creatorem nosse, Dei vero iudicio coagulari, et compingi atque formari: ac formato iam corpore animam creari et infundi, ut vivat in utero homo ex anima constans et corpore, et egrediatur vivus ex utero, plenus humana substantia: neque duas animas esse dicimus in uno homine, sicut Iacobus et alii Syrorum scribunt: unam animalem, qua animatur corpus, et immista sit sanguine: et alteram spiritalem, quae rationem ministret: sed dicimus unam eamdemque esse animam in homine, quae et corpus sua societate vivificet, et semetipsam sua ratione disponat: habens in se libertatem arbitrii, ut in suae substantiae legat cogitatione, quod vult. |
| 18 | Solum hominem credimus habere animam substantialem, quae et exuta corpore vivit, et sensus suos atque ingenia vivaciter tenet: neque cum corpore moritur, ut Arabs asserit: neque postmodum interituram, sicut Zenon dicit: quia substantialiter vivit. Animalium vero animae non sunt substantiae: sed cum carne ipsa carnis vivacitate nascuntur: et cum carnis morte finiuntur: et ideo nec ratione reguntur, sicut Plato et Alexander putant: sed ad omnia scilicet naturae incitamenta dicuntur [ducuntur]. Anima humana non cum carne moritur, quia nec cum carne (ut superius diximus) seminatur: sed formato in ventre matris corpore, Dei iudicio creari et infundi, ut vivat homo intus in utero, et sic procedat nativitate in mundum. |
| 19 | Duabus substantiis constat homo, anima tantum et carne: anima cum ratione sua: et carne cum sensibus suis, quos tamen sensus absque animae societate non movet caro: anima vero et sine carne rationale suum tenet. Non est tertius in substantia hominis spiritus, ut Didymus contendit: sed spiritus ipsa est anima pro spiritali natura, vel pro eo quod spiret in corpore spiritus appellatur: animam vero ex eo vocari, quod datur ad vivendum, vel ad vivificandum animet corpus. |
| 20 | Tertium vero quoniam ab Apostolo cum anima et corpore inducitur, spiritum gratiam Spiritus sancti esse intelligamus, quam orat Apostolus, ut integra perseveret in nobis: nec nostro vitio aut minuatur aut fugiatur a nobis: quia Spiritus sanctus effugiet fictum. |
| 21 | Libertati arbitrii sui commissus est homo statim in prima mundi conditione: ut, salva vigilantia mentis adnitente, etiam praecepti custodia perseveraret: si velit in id, quod creatus fuerat, permanere. Postquam vero seditione [seductione] serpentis per Evam cecidit, naturae bonum perdidit pariter et vigorem arbitrii, non tamen electionem: ne non esset suum quod emendaret peccatum: nec merito indulgeretur, quod non arbitrio doluisset. |
| 22 | Manet itaque ad quaerendam salutem arbitrii libertas, id est rationalis voluntas: sed admonente prius Deo, et invitante ad salutem: ut vel eligat vel sequatur vel agat occasione salutis, hoc est, inspiratione Dei: ut autem consequatur, quod eligit, vel quod sequitur vel quod occasione agit: Dei esse libere confitemur. Initium salutis nostrae, Deo miserante, habemus: ut acquiescamus salutari inspirationi, nostrae potestatis est: ut adipiscamur, quod ad acquiescendum admonitione cupimus, divini est muneris: ut non labamur adepto salutis munere, sollicitudinis nostrae est, et coelestis pariter adiutorii: ut labamur, potestatis nostrae est et ignaviae. |
| 23 | Baptisma unum est, sed in ecclesia, ubi una fides est ubi in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti datur. Et ideo siqui apud illos haereticos baptizati sunt, qui in sanctae Trinitatis confessione baptizant, et veniunt ad nos: recipiantur quidem, quasi baptizati, ne sanctae Trinitatis invocatio vel confessio annulletur; sed doceantur ante et instruantur: quo sensu sanctae Trinitatis mysterium in ecclesia teneatur. |
| 24 | Et sicut sentiunt credere, vel acquiescunt confiteri: purgati iam fidei integritate confirmentur manus impositione. Si vero parvuli sunt vel hebetes, qui doctrinam non capiant: respondeant pro illis, qui illos offerunt iuxta morem baptizandi: et manus impositione et chrismate communiti, Eucharistiae mysteriis admittantur. |
| 25 | Illos autem qui non in sanctae Trinitatis invocatione apud haereticos baptizati sunt, et veniunt ad nos, baptizari debere pronuntiamus, non rebaptizari. Neque enim credendum est, eos fuisse baptizatos, qui non in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti iuxta regulam a Domino positam tincti sunt, ut sunt Paulianistae, Proclianiboritae, vel Spurisifori, Fotiniam, qui nunc vocantur Bonosiani, Montani, et Manichaei, variata impietatis germina: vel caeteri istorum originis sive ordinis pestisque, qui duo principia sibi ignota introducunt, ut Cerdo et Marcion: vel contraria, ut Manichaeus: vel tria et barbara, ut Secianus et Theodocus: vel multa, ut Valentinus: vel Christum hominem fuisse absque Deo, ut Cerinthus et Hebion et Harithemon et Fotmus. Ex istis (inquam) siqui ad nos venerint, non requirendum ab iis, utrum baptizati sint, an non: sed hoc tantum, si credant in ecclesiae fidem, et baptizentur ecclesiastico baptismate. |
| 26 | Quotidie Eucharistiae communionem percipere, nec laudo nec vitupero: omnibus tamen Dominicis diebus communicandum hortor: si tamen mens in affectu peccandi non sit. Nam habentem adhuc voluntatem peccandi, gravari magis dico Eucharistiae perceptione, quam purificari. Et ideo quamvis quis peccato mordeatur, peccandi de caetero non habeat voluntatem, et communicaturus satisfaciat lacrymis et orationibus, et confidens de Domini misericordia, qui peccata piae confessioni donare consuevit: accedat ad Eucharistiam intrepidus et securus. |
| 27 | Sed hoc de illo dico, quem capitalia et mortalia peccata non gravant. Nam quem mortalia crimina post baptismum commissa premunt, hortor prius publica poenitentia satisfacere, et ita sacerdotis iudicio reconciliatum communioni sociari, si vult: non ad iudicium et condemnationem sui Eucharistiam percipere. Sed et secreta satisfactione solvi mortalia crimina non negamus: sed mutato prius seculari habitu: et confesso religionis studio per vitae correctionem, et iugi, imo perpetuo luctu, miserante Deo: ita duntaxat, ut contraria pro iis, quae poenitet agat, et Eucharistiam omnibus Dominicis supplex et summissus usque ad mortem percipiat. |
| 28 | Poenitentia vera est, poenitenda non admittere, et admissa deflere. Satisfactio poenitentiae est causas peccatorum excludere: nec earum suggestionibus aditum indulgere. |
| 29 | In divinis repromissionibus nihil terrenum vel transitorium expectemus, sicut Meliciani sperant: non nuptiarum copulam, sicut Cerinthus et Marcion delirant: non quod ad cibum vel potum pertinet, sicut Papia auctore Terrenus et Tertullianus et Lactantius acquiescunt: neque per mille annos post resurrectionem regnum Christi in terra futurum, et sanctos cum illo in deliciis regnaturos speremus, sicut Nepos docuit qui primam iustorum, et secundam impiorum resurrectionem confinxit: et inter has duas mortuorum resurrectiones gentes ignorantes Deum in angulis terrarum in carne reservandas: quae post mille annos regni in terra iustorum instigante diabolo movendae sunt ad pugnam contra iustos regnantes et Domino pro iustis pugnante, imbre igneo compescendas: atque ita mortuas cum caeteris in impietate mortuis ad terrena supplicia in corruptibili carne resuscitandas. |
| 30 | Nullum credimus ad salutem, nisi Deo invitante, venire: nullum invitatum salutem suam, nisi Deo auxiliante, operari; nullum, nisi orantem, auxilium promereri, nullum voluntate Dei perire: sed permissu, pro electione arbitrii, ne ingenuitas potestatis, semel hominibus attributa, ad servilem cogatur necessitatem. |
| 31 | Malum vel malitiam non esse a Deo creatam: sed a diabolo inventam, qui et ipse bonus a Deo creatus est: sed quia libero arbitrio, ut puta rationabilis creatura, commissus est, et cogitandi acceperat facultatem; scientiam boni vertit ad malum, et multa cogitando factus est inventor mali, et quod in se perdiderat invidit in aliis; nec contentus solus perire suasit aliis, ut qui esset suae malitiae inventor, fieret et aliorum auctor, et ex eo malum vel malitia percurrerit inter caeteras rationabiles creaturas. Unde cognoscimus nihil esse natura immutabile, nisi solum Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, qui mutari non potest a bono, quia natura possidet bonum; nec potest aliud esse quam bonus. |
| 32 | Angeli vero, qui in illa, qua creati sunt, beatitudine perseverant, non natura possident bonum ut non mutarentur cum caeteris, sed arbitrii servantes bonam voluntatem, bonum conditionis et fidem scilicet servaverunt Domino suo. Unde et merito ab ipso Domino sancti angeli vocantur, quod tenuerunt arbitrii sanctitatem, nec sociorum exemplo deviaverunt a bono. |
| 33 | Bonae nuptiae sunt, sed causa filiorum, non concupiscentiae fornicationis obtentu. Melior est continentia, sed non sibi sufficit ad beatitudinem, si pro solo amore pudicitiae retinetur; sed si cum hoc affectu causa vacandi Domino eligitur, alioquin divortium magis coniugii videbitur esse quam castitas. Virginitas utroque bono pretiosior est, quia et naturam vincit et pugnam. |
| 34 | Nam naturam corporis integritate, pugnam castimoniae pace. |
| 35 | Bonum est in cibo cum gratiarum actione sumere quidquid Deus edendum praecepit; abstinere autem aliquibus, non quasi a malis, sed quasi non necessariis, non est malum. |
| 36 | Moderari vero carnium usum pro necessitate et tempore, proprie Christianorum est. Malas dicere nuptias, vel fornicationi comparandas, aut stupro; cibos vero credere malos, vel mali causa creari percipientibus, non est Christianorum, sed proprie Enerachitarum [Encratitarum] et Manichaeorum. |
| 37 | Sacratae Deo virginitati nuptias coaequari, et pro amore castigandi corporis abstinentibus a vino vel carnibus, nihil credere meriti accrescere, non est hoc Christiani, sed Ioviniani. |
| 38 | Integra fide credendum est beatam Mariam Dei Christi matrem et virginem genuisse, et post partum virginem permansisse: nec in hoc blasphemiae Helvidii acquiescendum, qui dixit: Virgo ante partum: non virgo post partum. |
| 39 | Elementa, id est, coelum et terram, non credamus abolenda per ignem, sed in melius commutanda: figuram mundi, id est, imaginem non substantiam, transituram. |
| 40 | Bonum est facultates cum dispensatione pauperibus erogare: melius est pro intentione sequendi Dominum insimul donare, et absolutum sollicitudine egere cum Christo. |
| 41 | Maritum duarum post baptismum matronarum clericum non ordinandum; neque eum qui unam quidem, sed concubinam, non matronam habuit; nec illum qui viduam et repudiatam, vel meretricem in matrimonio sumpsit; nec eum qui semetipsum abscidit quolibet corporis sui membro indignatione aliqua, vel iusto iniustove timore superatus truncaverit; neque illum qui usuras accepisse convincitur aut in scena lusisse noscitur; neque eum qui publica poenitentia mortalia deflet; nec illum qui aliquando in furiam versus insanivit, vel afflatione diaboli vexatus est; neque eum qui per ambitionem ad imitationem Simonis magi pecuniam offert. |
| 42 | Sanctorum corpora, et praecipue beatorum martyrum reliquias ac si Christi membra, sincerissime honoranda, et basilicas eorum nominibus appellatas, velut loca divino cultui mancipata, affectu piissimo et devotione fidelissima adeundas. Si quis contra hanc sententiam venit, non Christianus, sed Eunomianus et Vigilantianus creditur. |
| 43 | Baptizatis tantum iter esse salutis. Nullum catechumenum, quamvis in bonis operibus defunctum, vitam aeternam habere credamus, excepto martyrio, ubi tota baptismi sacramenta complentur. |
| 44 | Baptizandus confitetur fidem suam coram sacerdote, et interrogatus respondit. Hoc et martyr coram persecutore facit qui et confitetur fidem, et interrogatus respondit. Ille post confessionem vel aspergitur aqua, vel tinguitur: et hic vel aspergitur sanguine, vel tinguitur igne. Ille manus impositione pontificis accipit Spiritum sanctum: hic habitaculum efficitur Spiritus sancti, dum non est ipse qui loquitur: sed spiritus Patris, qui in illo loquitur. Ille communicavit Eucharistiae in commemoratione mortis Domini; hic ipsi Christo commoritur: ille confitetur se mundi actibus renuntiaturum: hic ipsi renuntiat vitae. |
| 45 | Illi peccata omnia remittuntur; in isto exstinguuntur. |
| 46 | In Eucharistia non debet aqua pura offerri, ut quidam sobrietatis imagine falluntur: sed vinum et aqua mistum, quia et vinum fuit in redemptionis nostrae mysterio, cum dicit: Non bibam amodo ex hoc genimine vitis [Matth. XXVI]. Et aqua erat mistum quod post coenam dabatur. Sed et de latere eius quod lancea perfossum est, aqua cum sanguine egressa, vinum de vera carnis eius vite cum aqua expressum ostenditur. |
| 47 | Bona est caro nostra et valde bona: utpote a solo et bono Deo condita, et non est mala, ut volunt Sethianus et Opinianus et Patricianus: nec mali causa, ut docuit Florinus: nec ex malo et bono compacta, ut Manichaeus blasphemat: sed cum sit creatione bona, arbitrio animae efficitur nobis vel bona vel mala, non immutatione substantiae, sed exsecutionis mercede. |
| 48 | Ipsa enim est, quae statuitur ante tribunal Christi: in qua perferat anima corporis prout gessit, sive bonum, sive malum. |
| 49 | In resurrectione ex mortuis sexus forma non mutabitur: sed vir mortuus resurget in forma viri: et femina in forma feminae non carens sexu, sed tamen huius vitae tantum conditione, specie naturali: ne non sit vera resurrectio: si non id resurgit, quod cadit. |
| 50 | Ante resurrectionem Domini omnes sanctorum animae in inferno sub debito praevaricationis Adae tenebantur, donec auctoritate Domini per indebitam eius mortem de servili conditione liberarentur. Post ascensionem Domini ad coelos, omnium sanctorum animae cum Christo sunt: et exeuntes de corpore ad Christum vadunt, exspectantes resurrectionem corporis sui: ut ad integram et perpetuam beatitudinem cum ipso pariter immutentur: sicut et peccatorum animae in inferno sub timore positae exspectant resurrectionem sui corporis, ut cum ipso ad poenam convertantur aeternam. |
| 51 | Poenitentiam abolere peccata, indubitanter credimus, etiam si in ultimo vitae spiritu admissorum poeniteat: et publica vel supplici lamentatione peccata prodantur: quia propositum Dei, quo decrevit salvare, quod perierat, stat immobile: et ideo quia voluntas eius non mutatur, sive emendatione vitae, si tempus conceditur, sive supplici confessione, si continuo vita exceditur, venia peccatorum fideliter praesumatur ab illo, qui non vult mortem peccatoris: sed ut convertatur a perditione poenitendo, et salvatus miseratione Domini vivat. |
| 52 | Si quis aliter de iustissima Dei pietate sentit, non Christianus, sed Novatianus est. |
| 53 | Internas animae cogitationes diabolum non videre, certi sumus: sed motibus eas corporis ab illo, et affectionum indiciis colligi et experimento, didicimus: secreta autem cordis solus ille novit, ad quem dicitur: Tu solus nosti corda filiorum hominum. |
| 54 | Non omnes cogitationes nostrae malae semper diaboli instinctu excitantur: sed aliquoties ex nostri arbitrii motu emergunt: bonae autem cogitationes semper a Deo sunt. |
| 55 | Daemones per energiam non credimus substantialiter illabi animae: sed applicatione et oppressione uniri. Illabi autem menti illi soli possibile est, qui creavit: qui natura subsistens incorporeus capabilis est suae facturae. |
| 56 | Signa et prodigia et sanitates etiam peccatores in nomine Domini facere ab ipso Deo didicimus: et cum alios hac praesumptione iuvent, sibi per ambitionem humanae gloriae nocent: qui gloriantur in dato falso, non meritis debito. |
| 57 | Signis et prodigiis ciarum posse fieri Christianum, non tamen sanctum, si intemperatis et asperis moribus agat: temperatis autem et placidis moribus, etiam absque signorum efficacia et sanctum et perfectum Dei hominem fieri, recte credimus. |
| 58 | Nullus sanctus et iustus caret peccato, nec tamen ex hoc desinit esse iustus vel sanctus, cum affectu teneat sanctitatem. Non enim naturae viribus, sed propositi adiuvamento per Dei gratiam acquirimus sanctitatem: et ideo veraciter se omnes sancti pronuntiant peccatores, quia in veritate habent, quod plangant, et si non reprehensione conscientiae, certe mobilitate praevaricatricis naturae. |
| 59 | Pascha, id est, Dominicae Resurrectionis solemnitas, ante transgressum vernalis aequinoctii, et sextae decimae lunae initium non potest celebrari: eodem tamen mense natae. |
| 60 | Propter novellos legislatores, qui ideo animam tantum ad imaginem Dei creatam dicunt: ut quia Deus incorporeus recte creditur, etiam anima incorporea esse credatur: libere confitemur, imaginem in aeternitate: similitudinem in moribus invenire. |