monumenta.ch > Plinius Minor > 13 > 21 > 31 > 13 > 12 > 2 > 26 > 4 > 14 > 20 > 1 > 26 > 14 > 20 > 84 > 2 > 19 > 3 > 1 > 15 > 2 > 12 > 19 > 13 > 8 > 12 > 6 > 99 > 13 > 3 > 7 > 14 > 4 > 31 > 14 > 19 > 10 > 51 > 6 > 1 > 3 > 11 > 10 > 26 > 5 > 14 > 3 > 2 > 14 > 30 > 23 > 96 > 3 > 3 > 10 > 27 > 19 > > 19 > 3 > 7 > 3 > 3 > 11 > 16 > 48 > 5 > 9
Hrabanus Maurus, De Universo, 4, VIII. De haeresi et schismate. <<<     >>> X. De diffinitionibus rectae fidei et ecclesiasticorum dogmatum.

Hrabanus Maurus, De Universo, 4, CAPUT IX. De haeresibus Iudaeorum.

1 Sunt enim haereses Iudaeorum, quas quidam eorum contra fidem Christi reperientes, pravi dogmatis auctores exstiterunt, quorum haec sunt nomina: 1 Efnaei, 2 Galilaei, 3 Marbonaei, 4 Genistae, 5 Meristae, 6 Sadducaei, 7 Pharisaei, 8 Herodiani, 9 Samaritae, 10 Hemerobaptistae.
2 Efnaei dicunt Christum docuisse illos omnem abstinentiam.
3 Galilaei et ipsi dicunt Christum venisse et docuisse eos, ne dicerent Dominum Caesarem, neve eius monitis uterentur.
4 Marbonaei dicunt, ipsum esse Christum, qui docuit illos in omni re baptizare.
5 Genistae praesumunt, quoniam de genere Abrahae sunt. Nam cum in Babylonem venisset populus Dei, plerique relinquentes uxores suas, Babyloniis mulieribus adhaeserunt. Quidam autem Israeliticis coniugiis contenti, vel ex eis geniti, dum reversi essent de Babylonia, diviserunt se ab omni populo, et assumpserunt sibi nomen iactantiae.
6 Meristae separant scripturas, non credentes omnibus prophetis; dicentes, aliis et aliis spiritibus illos prophetasse.
7 Sadducaei interpretantur, iusti: vendicant enim sibi, quod non sunt: negant resurrectionem, dicentes: dictum est in Genesi Adae: De terra es, et in terram ibis [Gen. III]. Hi quinque tantum libros legis recipiunt: prophetarum autem vaticinia respuunt.
8 Pharisaei negant Christum venisse, nec ulla in re supra dictis communicant. Pharisaei quidem et Sadducaei inter se contrarii sunt. Nam Pharisaei ex Hebraeo in Latinum interpretantur, divisi: eo quod traditionum et observationum, quas illi deuterosios vocant, iustitiam praeferant: unde et divisi vocantur a populo quasi per iustitiam.
9 Herodiani. Temporibus Salvatoris haec haeresis surrexit. Hi Herodem magnificabant, dicentes ipsum esse Christum.
10 Samaritae quoque, custodes, interpretantur, qui in locum Israel, iam captivo et transducto in Babyloniam populo, translati sunt in terram decem tribuum: et ex parte sine lege Israelitarum consuetudinem obtinent. Isti prophetas non recipiunt, atque in observationibus suis a Iudaeis omnibus separantur: quorum superstitio procul dubio omnibus nota est.
11 Hemerobaptistae dicti, eo quod quotidie vestimenta sua et corpora lavent. Praeterea plures haeresum species inveniuntur, quae in temporibus Christianis exortae, per inventores et sequaces eorum fidem catholicam impugnare solitae sunt, quas etiam Pater Augustinus ad Quodvultdeum diaconum scribens, satis manifeste declarat. Sed quia memoratus doctor, in diffinitionibus suis ecclesiastica dogmata enumerans, quid credendum, quidve cavendum sit, lucide descripsit: omisso haereticorum catalogo, fidei catholicae iura in hoc opere inserenda censemus.
Hrabanus Maurus HOME