monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 8
Hrabanus Maurus, De Universo, 4, VII. De caeteris fidelibus. <<<     >>> IX. De haeresibus Iudaeorum.

Hrabanus Maurus, De Universo, 4, CAPUT VIII. De haeresi et schismate.

1 Haeresis Graece ab electione vocatur, quod, scilicet unusquisque id sibi de haeresi et schismate eligat, quod melius illi esse videtur, ut philosophi peripatetici, Academici, et Epicuraei, et stoici: vel siqui alii, qui perversum dogma excogitantes arbitrio suo de ecclesia recesserunt. Inde ergo haeresis dicta Graeca voce ex interpretatione electionis, qua quisque arbitrio suo ad instituenda sive ad suscipienda quaelibet ipse sibi elegit.
2 Nobis vero nihil ex nostro arbitrio inducere licet: sed nec eligere, quod aliquis de arbitrio suo induxerit. Apostolos Dei habemus auctores, quia nec ipsi quidquam ex suo arbitrio, quod inducerent, elegerunt: sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus assignaverunt. Itaque etiam si angelus de coelis aliter evangelizaverit, anathema vocabitur [Galat. I].
3 Secta a sectando et tenendo nominata. Nam sectas dicimus habitus animorum, ac instituta circa disciplinam fideliter, vel propositum quem [quod] tenendo sequuntur, longe alia in religionis cultu opinantes, quam caeteri.
4 Schisma ab scissura animorum vocata. Eodem enim cultu schismaticus, eodemque ritu credit, ut caeteri: solo congregationis delectatur discidio. Fit autem schisma, cum dicunt homines: Nos sanctificamus immundos, et caetera similia.
5 Superstitio dicta eo, quod sit superflua aut superstituta observatio. Alii dicunt a senibus, qui multis annis superstites per aetatem delirant et errant superstitione quadam, nescientes quae veteres colunt, aut quae veterum ignari asciscant. Lucretius autem superstitionem dicit superstantiam rerum, id est coelestium et divinorum, quae super nos stant: sed male dicit.
6 Haereticorum autem dogmata ut facile possint agnosci, causas eorum, vel nomina demonstrari oportet.
Hrabanus Maurus HOME