Hrabanus Maurus, De Universo, 4, CAPUT VII. De caeteris fidelibus.
| 1 | Christianus autem, quantum interpretatio ostendit, de unctione deducitur, sive de nomine auctoris, et creatoris. A Christo enim Christiani sunt cognominati: sic a Iuda Iudaei. De magistri quippe nomine cognomen sectatoribus datum est. Christiani autem olim a Iudaeis, quasi ob opprobrium, Nazareni vocabantur: pro eo quod Dominus noster atque Salvator a vico Galilaeae Nazarenus sit appellatus. Non se autem glorietur Christianum, qui nomen habet, et facta non habet. |
| 2 | Ubi autem nomen secutum fuerit opus: certissime ille est Christianus, quia se factis ostendit Christianum: ambulans, sicut et ille ambulavit, a quo et nomen traxit. |
| 3 | Catholicus, universalis, sive generalis, interpretatur. Nam Graeci universale catholicon vocant. |
| 4 | Orthodoxus est recte credens: et ut credit, recte vivens. Orthos enim Graece, recte, dicitur: doxa gloria, hoc est vir rectae gloriae. Quo nomine non potest vocari, qui aliter vivit quam credit. |
| 5 | Neophytus Graece, Latine novellus et rudis fidelis, vel nuper renatus, interpretari potest. |
| 6 | Catechumenus pro eo, quod adhuc doctrinam fidei audit, necdum baptismum percepit. Nam catechumenus Graece, Latine auditor, vel instructor, interpretatur. |
| 7 | Competens vocatur, quia post instructionem fidei competit gratiam Christi. Inde et a petendo competentes vocati. |
| 8 | Laicus, popularis. Laos enim Graece populus dicitur. |
| 9 | Proselytus, id est, advena, et circumcisus, qui miscebatur populo Dei, Graecum est. |