Hrabanus Maurus, De Universo, 4, CAPUT VI. De Monachis.
| 1 | Monachus Graeca etymologia vocatus, eo quod sit singularis, monas enim Graece singularitas dicitur. Ergo si solitarius interpretatur vocabulum monachi: quid facit in turba, qui solus est? Plura sunt enim genera monachorum. |
| 2 | Coenobitae, quos nos in communi viventes possumus appellare. Coenobium enim plurimorum est. |
| 3 | Anachoritae sunt, qui propter coenobialem vitam deserta petunt, et soli habitant per deserta: et ab eo, quod procul ab hominibus recesserunt, tali nomine nuncupantur. Sed anachoritae Heliam et Ioannem, coenobitae apostolos imitantur. |
| 4 | Eremitae ii sunt qui et anachoritae, ab hominum conspectu remoti, eremum et desertas solitudines appetentes. Nam eremum dicitur quasi remotum. |
| 5 | Abba autem, syrum nomen, significat in latinum pater. Quod Paulus Romanis scribens exposuit dicens: In quo clamamus, abba Pater [Rom. VIII]: duabus usus linguis. Dicit enim abba Syro nomine patrem, et rursus Latine nominat, id est, patrem. |