monumenta.ch > Plinius Minor > 26 > 28 > 8 > 3 > 19 > 1 > 5 > 3 > 2 > 34 > 3 > 12 > 13 > 13 > 6 > 3 > 10 > 73 > 7 > 35 > 4 > 11 > 65 > 14 > 2 > 14 > 26 > 8 > 2 > 15 > 3 > 19 > 6 > 16 > 3 > 1 > 24 > 7 > 2 > 38 > 1 > 20 > 9 > 3 > 22 > 17 > 24 > 1 > 71 > 10 > 14 > 28 > 14 > 10 > 5
Hrabanus Maurus, De Universo, 4, IV. De religione et fide. <<<     >>> VI. De Monachis.

Hrabanus Maurus, De Universo, 4, CAPUT V. De clericis.

1 Cleri et clerici hinc appellati, quia Matthias sorte electus est, quem primum per apostolos legimus esse ordinatum. Cleros enim Graece, sors vel haereditas dicitur. Propterea ergo dicti clerici, quia de sorte sunt Domini: vel quod Domini partem habent. Generaliter autem clerici nuncupantur omnes, qui in Ecclesia Christi deserviunt.
2 Quorum gradus et nomina haec sunt: ostiarius, psalmista, lector, exorcista, acolythus, subdiaconus. Diaconus, presbyter, episcopus. Ordo episcoporum quadripartitus est, id est, in patriarchis, archiepiscopis, metropolitanis, atque episcopis. Patriarcha graeca lingua, summus patrum, interpretatur: quia primum, id est, apostolicum retinet locum: et ideo, quod summo honore fungitur, tali nomine censetur: sicut Romanus, Antiochenus, et Alexandrinus.
3 Archiepiscopus Graeco vocabulo dicitur, quod sit summus episcoporum: tenet enim vicem apostolorum, et praesidet tam metropolitanis quam episcopis caeteris. Singulis enim provinciis praeminet, quorum auctoritati et doctrinae caeteri sacerdotes subiecti sunt, sine quibus reliquis episcopis nihil agere licet. Sollicitudo enim totius provinciae ipsis commissa est. Omnes autem superius designati ordines uno eodemque vocabulo episcopi nominantur; sed ideo privato nomine quidam utuntur propter distinctionem potestatum, quam singulariter acceperunt.
4 Patriarcha pater principum. Archon enim princeps.
5 Archiepiscopus princeps episcoporum, sicut metropolitanus a mensura civitatum.
6 Episcopatus autem vocabulum inde dictum, quod ille qui superefficitur, superintendat, curam scilicet subditorum gerens. Scopin enim Latine intendere dicitur. Episcopi autem Graece, Latine speculatores interpretantur. Nam speculator est praepositus in Ecclesia dictus: eo quod speculetur atque praespiciat populorum infra se positorum mores et vitam.
7 Pontifex princeps sacerdotum est, quasi via sequentium: ipse et summus sacerdos, ipse pontifex maximus nuncupatur: ipse enim efficit sacerdotes atque Levitas: ipse omnes ordines ecclesiasticos disponit: ipse, quid unusquisque facere debeat, ostendit. Antea autem pontifices et reges erant. Nam maiorum erat haec consuetudo, ut rex esset etiam sacerdos vel pontifex.
8 Unde et romani imperatores pontifices dicebantur.
9 Vates a vi mentis appellati. Cuius significatio multiplex est. Nam modo sacerdotem, modo prophetam significat, modo poetam significat.
10 Antistes sacerdos dictus ab eo, quod ante stat. Primus est enim in ordine ecclesiae, et supra se nullum habet.
11 Sacerdos autem nomen habet compositum ex Graeco et Latino, quasi sacrum dans. Sicut enim rex a regendo, ita sacerdos a sanctificando vocatus est. Consecrat enim et sanctificat. Sacerdotes autem gentilium flamines dicebantur. Ii in capite habebant pileum, in quo erat brevis virga desuper habens lanae aliquid.
12 Quod cum per aestum ferre non possent: filo tantum capita religare coeperunt. Nam nudis penitus eos capitibus incedere nefas erat. Unde a filo, quo utebantur, flamines dicti sunt, quasi filamines. Verum festis diebus filo deposito pileum imponebant pro sacerdotii eminentia.
13 Presbyter Graece, Latine senior, interpretatur: non pro aetate vel decrepita senectute: sed propter honorem et dignitatem, quam acceperunt, presbyteri nominantur. Unde et apud veteres iidem et episcopi et presbyteri fuerunt: quia illud nomen dignitatis est, hoc aetatis. Ideo autem presbyteri sacerdotes vocantur, quod sacrum dant, sicut et episcopi, qui licet sint sacerdotes, tamen pontificatus apicem non habent: quia nec chrismate frontem signant, nec paraclitum spiritum dant: quod solis episcopis de beri lectio Actus Apostolorum demonstrat.
14 Unde et apud veteres iidem episcopi et presbyteri fuerunt: quia illud est (ut mox diximus) nomen dignitatis: aetatis.
15 Levitae ex nomine auctoris vocati. A Levi autem Levitae exorti sunt, a quibus in templo Dei mystici sacramenti ministeria explebantur. Ii Graece diacones, Latine ministri dicuntur: quod sicut in sacerdote consecratio, ita in diacono ministerii dispensatio habetur.
16 Hypodiacones Graece, quos nos subdiacones dicimus: qui ideo sic appellantur, quia subiacent praeceptis et officiis Levitarum. Oblationes enim in templo Dei a fidelibus ipsi suscipiunt, et Levitis superponendas altaribus deferunt. Hii apud Haebraeos Nathinnei vocantur.
17 Lectores a legendo, psalmistae a psalmis canendis vocati. Illi enim praedicant populis, quid sequantur: isti canunt, ut excitent ad compunctionem animos audientium. Licet et quidam lectores ita miseranter pronuntient, ut quosdam ad luctum lamentationemque compellant. Iidem etiam et pronuntiatores vocantur, quod porro annuntient.
18 Tanta enim et tam clara eorum est vox, ut quamvis longe positorum aures adimpleant.
19 Cantor autem vocatus, quod voce modulatur in cantu. Huius duo genera dicuntur in arte musica sicut ea docti homines Latine dicere potuerunt, praecentor et succentor. Praecentor scilicet, qui vocem praemittit in cantu: succentor autem qui subsequenter canendo respondet. Concentor autem dicitur qui consonat: qui autem non consonat, non concinit, nec concentor erit.
20 Acolyti Graece, Latine ceroferarii dicuntur a deportandis cercis, quando legendum est evangelium aut sacrificium offerendum: tunc enim accenduntur luminaria ab eis, et deportantur: non ad effugandas tenebras, dum sol eodem tempore rutilet, sed ad signum laetitiae demonstrandum: ut sub typo luminis corporalis illa lux ostendatur, de qua in Evangelio legitur; Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in mundum [Ioan. I].
21 Exorcistae ex Graeco, in Latinum adiurantes sive increpantes vocantur. Invocant enim super catechumenos, vel super eos qui habent spiritum immundum, nomen Domini Iesu, adiurantes per eum, ut egrediatur ab eis.
22 Ostiarii iidem et ianitores: qui in Veteri Testamento electi sunt ad custodiam templi, ut non ingrederetur in eum immundus in omni re. Dicti autem ostiarii: quod praesint ostiis templi. Ipsi enim tenentes clavem, omnia intus ex utraque parte custodiunt: atque inter bonos et malos habentes iudicium, fideles recipiunt: respuunt infideles.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Universo, 4, IV. De religione et fide. <<<     >>> VI. De Monachis.
monumenta.ch > Plinius Minor > 26 > 28 > 8 > 3 > 19 > 1 > 5 > 3 > 2 > 34 > 3 > 12 > 13 > 13 > 6 > 3 > 10 > 73 > 7 > 35 > 4 > 11 > 65 > 14 > 2 > 14 > 26 > 8 > 2 > 15 > 3 > 19 > 6 > 16 > 3 > 1 > 24 > 7 > 2 > 38 > 1 > 20 > 9 > 3 > 22 > 17 > 24 > 1 > 71 > 10 > 14 > 28 > 14 > 10 > 5