Hrabanus Maurus, De Universo, 4, CAPUT IV. De religione et fide.
| 1 | Dogma a putando philosophi nominaverunt: id est, hoc puto esse bonum: hoc puto esse verum. Religio appellata, quod per eam uni Deo religamus animas nostras ad cultum divinum vinculo serviendi. Quod verbum compositum est a religendo, id est, eligendo: ut ita Latinum videatur, religio, sicut eligio. Tria sunt autem, quae in religionis cultu ad colendum Deum in hominibus perquiruntur: id est, Fides, Spes, Charitas. |
| 2 | In fide quid credendum: in spe quid sperandum: in charitate quid sit amandum. Fides est, qua veraciter credimus quod nequaquam videre valemus. Nam credere iam non possumus quod videmus. Proprie autem nomen fidei inde est dictum, si omnino fiat quod dictum est, aut promissum: et inde fides vocata ab eo, quod fiat illud quod inter utrosque placitum est: quasi inter Deum et hominem. Hinc et foedus. |
| 3 | Spes vocata, quod sit pes progrediendi, quasi, est pes. Unde econtrario desperatio. Deest enim ibi pes, nullaque progrediendi facultas est: quia dum quisque peccatum amat, futuram gloriam non sperat. Charitas Graece, Latine dilectio interpretatur, quod duos in se liget. Nam dilectio a duobus incipit: quod est amor Dei et proximi. |
| 4 | De qua Apostolus [Rom. XIII]: Plenitudo, inquit, legis est dilectio. Maior autem est haec omnibus: quia qui diligit, et credit et sperat, qui autem non diligit; quamvis multa dilectio carnalis non faciat bona, frustra laborat. Omnis autem dilectio, sed magis amor dici solet. Dilectionis autem nomen tantum in melioribus rebus accipi solet. |
| 5 | Sub Ecclesiae autem vocabulo distinctio quaedam reperitur: ita ut in sacris ordinibus et in quibusdam professionibus fideles ab invicem distent. |