Hrabanus Maurus, De Universo, 4, CAPUT III. De Ecclesia et Synagoga.
| 1 | Ecclesia Graecum est, quod in Latinum vertitur, convocatio: propter [propterea] quod omnes a se convocet. Catholica, universalis: apo to Catholico, id est, secundum totum. Non enim sicut conventicula haereticorum, aliquibus regionum partibus coarctatur: sed per totum terrarum orbem dilatata diffunditur. Quod etiam Apostolus approbat ad Romanos dicens [Rom. I]: Gratias ago Deo meo pro omnibus vobis: quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. |
| 2 | Hinc et universitas ab uno cognominata est, propter quod in unitate colligitur. Unde Dominus in Evangelio ait: Qui mecum non colligit, spargit [Luc. XI]. Cur autem, Ecclesia cum una sit, a Ioanne septem scribuntur? [Apoc. I] nisi ut una Catholica septiformi plena Spiritu designetur: sicut et de Domino novimus dixisse Salomonem: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem [Prov. IX]. Quae tamen septem una esse non ambigitur, dicente Apostolo: Ecclesia Dei vivi, quae est columna et firmamentum veritatis [I Tim. III]. Inchoavit autem Ecclesia a loco ubi venit de coelo Spiritus sanctus: et implevit uno loco sedentes CXX. Pro peregrinatione autem praesenti Ecclesia Syon dicitur: eo quod ab huius peregrinationis longitudine posita promissionem rerum coelestium speculetur: et idcirco Syon, id est, speculatio, nomen accepit: pro futurae vero patriae pace Hierusalem vocatur. Nam Hierusalem, pacis visio, interpretatur. Ibi enim abolita omni adversitate pacem, quae est Christus, praesenti possidebit obtutu. |
| 3 | Synagoga Graece, Latine, congregatio, dicitur. Quod proprium nomen Iudaeorum populus tenuit. Ipsorum enim congregatio proprie synagoga dici solet: quamvis et Ecclesia dicta sit. Nostram vero Apostoli nunquam synagogam dixerunt, sed semper ecclesiam: sive discernendi causa: sive quod inter congregationem, unde synagoga, et convocationem, unde Ecclesia nomen accepit, distet aliquid: quod scilicet congregari et pecora solent, quorum et greges proprie dicimus congregari: convocari autem homines solemus dicere. |