Hrabanus Maurus, De Universo, 4, CAPUT II. De martyribus.
| 1 | Martyres Graeca lingua, Latine testes dicuntur. Unde et testimonia Graece martyria nuncupantur. Testes autem ideo vocati sunt: quod propter testimonium Christi passiones sustinuerunt, et usque ad mortem pro veritate certaverunt. Quod vero non testes (quod Latine utique possumus dicere) sed Graece martyres appellamus: familiarius Ecclesiae auribus hoc verbum Graecum sonat: sicut et multa Graeca nomina, quae pro Latinis utimur. |
| 2 | Martyrum primus in Novo Testamento Stephanus fuit, qui Hebraeo sermone interpretatur norma, quod prior fuerit in martyrio ad imitationem fidelium. Idem autem et Graeco sermone in Latinum vertitur, coronatus: et hoc prophetice: ut quod sequeretur in re, vaticinio quodam futuri prius in vocabulo resonaret. Passus est enim, et quod vocabatur, accepit. |
| 3 | Stephanus enim, corona, dicitur: humiliter lapidatus: sed sublimiter coronatus. Duo autem sunt martyrii genera: unum in aperta passione, alterum in occulta animi virtute. Nam multi hostis insidias diaboli tolerantes, et cunctis carnalibus desideriis resistentes, per hoc, quod se omnipotenti Deo in corde mactaverunt, etiam pacis tempore martyres facti sunt: qui etiam, si persecutionis tempus existeret, martyres fieri possent. |