Hrabanus Maurus, De Universo, 4, CAPUT PRIMUM. De his personis quae ad Novum Testamentum pertinent.
| 1 | In primis igitur notandum est, quod quatuor evangelistae Dominum nostrum Iesum Christum sub quatuor animalium vultibus figuraliter exprimunt. Matthaeus enim eumdem Redemptorem natum et passum annuntians, in similitudinem hominis comparat. Marcus a solitudine exorsus leonis figuram induit, et Christi regnum invictum, potentiamque proclamat. Lucas quoque per vituli mysticum vultum Christum pro nobis praedicat immolandum. |
| 2 | Ioannes autem per figuram aquilae eumdem Christum post resurrectionem carnis demonstrat revolasse in coelos. Hos ergo quatuor evangelistas, sive quatuor, quae conscripsere Evangelia per figuram expresserunt quatuor paradisi flumina de uno fonte prodeuntia, quae irrigant omnem superficiem terrae. Similiter et quatuor animalia, quae Ezechiel propheta in libro suo commemorat, dicens: Quatuor facies erant uni, et quatuor pennae uni, et manus hominis sub pennis eorum [Ezech. I], in quatuor partibus per significationem eosdem demonstrabat. |
| 3 | Sic quoque et quatuor rotae, de quibus idem propheta narrat, quod essent iuxta animalia, et per quatuor partes irent, et non reverterentur, cum ambularent, eamdem significationem habent. Nec non et quatuor facies, de quibus scriptum est, quod esset una facies cherub, et alia facies hominis, et tertia facies leonis, et quarta facies aquilae, idem demonstrat. |
| 4 | Quatuor autem sunt plagae orbis; et quatuor vicissitudines temporum annuos fructus hominibus praebent: sic et sancta Ecclesia Christi in quatuor partibus mundi dilata per totum tempus huius saeculi doctrina evangelica nutritur et roboratur. Unde sancti doctores, qui per quatuor Evangelia totum orbem illuminant, quatuor praecipue virtutes, hoc est prudentiam, iustitiam fortitudinem, temperantiam nobis commendant, ut in his conversantes, Deo placitam exhibeamus servitutem. Item quatuor millia satiata ex septem panibus leguntur in Evangelio a Domino; et paralyticus a quatuor viris ad sanandum Christo offertur. |
| 5 | Praeter haec quoque in aliis plurimis locis sanctae Scripturae quaternarius numerus horum figuram nobis insinuat, et superfluum est de his omnibus hic narrare. |
| 6 | Apostoli quoque omnes totius Ecclesiae portant typum, quia iidem in dimittendis peccatis similem acceperunt potestatem. Habent quidem formam patriarcharum, quia per verbum praedicationis in toto orbe terrarum populum Dei spiritaliter genuerunt. Proinde considerandum est ipse mysticus numerus duodecim apostolorum, quibus figuris in Scriptura sacra insignis constet. |
| 7 | Nam sicut Deus Pater per unigenitum Filium suum in virtute Spiritus sancti primam mundi creationem sex dierum operatione complevit, ita etiam duplicato eodem senario numero, unde duodecim efficiuntur, mundum perditum, etiam prope deletum, Dominus Iesus Christus per suos duodecim renovavit apostolos. Et sicut duodecim mensibus in circulo anni diversis temperamentis mundi fructus ad usum humani generis per Dei largitatem omnipotentis renovatur, ita per duodecim apostolorum doctrinam fructum bonorum operum Deo afferre humanum genus fideliter inchoavit. |
| 8 | Hic est verus Mazaroth, id est, signifer, per quem sol iustitiae Christus omni tempore totum illuminat orbem. Et sicut dies duodecim horis ab ortu solis usque ad occasum volvitur, ita dies verus Christus per duodecim apostolos suos ad inchoationem rectae conversationis, quod per ortum solis intelligitur, suos illustrat fideles; in qua qui usque ad occasum, id est, usque ad finem vitae perseveraverit, in aeternum salvus erit. |
| 9 | Et sicut Iacob, qui supplantator dicitur, duodecim filios genuit ad possidendam repromissionis terram, ita Christus, qui supplantavit diabolum, duodecim elegit apostolos, quibus terram repromissionis, id est regni coelestis benedictionem, tradidit, et potestatem eis tribuit calcandi super scorpiones et serpentes, et super omnem virtutem inimici. |
| 10 | Item sicut Moyses undique ex omni parte, id est, ab oriente et occidente, ab aquilone et austro per duodecim tribus metatur castra circa tabernaculum Dei, ita Christus per duodecim apostolos quaternum Evangelium per quatuor orbis partes annuntians, ad aeterna tabernacula omnes sibi credentes invitavit, dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos [Matth. XI], et recipiam in aeternae vitae tabernacula. |
| 11 | Et sicut duodecim fontes in Celim, unde lassatus valde valida siti populus potatus est, ita per duodecim apostolos omnis turba fidelium sacrae fidei doctrina potatur, et ad aeternae vitae gaudia sancta praedicatione vocatur. Iosue quoque, qui figuram Christi et nomine et actu expressit, duodecim exploratores misit ad explorandum terram repromissionis, quam Deus Abrahae dilecto suo et semini eius daturum promisit: sic et Christus duodecim misit apostolos inter numerositatem omnium gentium evangelizare regnum Dei, ut de illis Psalmista ait: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum [Psal. XVIII]. Viri quoque duodecim ex duodecim tribubus Israel siccis pedibus Iordanem transeuntes, duodecim lapides elevantes, pro signo ibidem posuerunt in testimonium sempiternum posteris suis. |
| 12 | Hi duodecim apostolorum tenuere figuram, qui in sacro baptismate officii sui tropaea fixerunt, et praedicationis suae credentibus insignia reliquerunt. Hi tantum duodecim viri ad praedicandum testimonium sempiternum, id est Evangelium regni Dei, omnibus per orbem terrae nationibus missi sunt, qui etiam in sancta Ecclesia omnibus sunt credentibus missi in testimonium, quia quisquis ad aeternae vitae gaudia pervenire voluerit, eorum praedicationem et doctrinam in omnibus sequi necesse est; quorumque successores nunc in sancta Ecclesia sunt omnes veritatis praedicatores annuntiantes et praedicantes verbum salutis aeternae in Christo Iesu Domino nostro. |
| 13 | Nam rex Salomon, qui pacificus interpretatur, mare aeneum, id est, luterem super duodecim boves aeneos posuit ante templum, ubi sacerdotes et ministri altaris lavabant manus, cum ingrederentur sanctuarium Domini: ita Christus mare aeneum, id est, confessionem verae fidei vel etiam confessionem delicti, sive sacrae Scripturae doctrinam super humeros duodecim posuit apostolorum, quorum doctrina omnes imbuti fideles per confessionem verae fidei et poenitentiam delictorum ab omnibus mundentur sordibus, et digni efficiantur ad aeterna sancta Domini sui introire et regni coelestis gaudia possidere. |
| 14 | Duodecim namque portae sanctae erant in civitate Hierusalem, per quas introibant et egrediebantur omnes manentes et venientes in eam. Haec duodecim apostolorum figuram expresserunt, qui vere portae sunt spiritalis Hierusalem: per quorum praedicationem et doctrinam omnibus undique venientibus in sanctam Ecclesiam patefactae sunt portae regni coelestis, quibus etiam data est potestas et successoribus eorum in Ecclesia ligandi et solvendi in coelo et in terra, ut quoscunque per culpam ligaverint in terra, ligati sint in aeterna tormenta, quoscunque autem solverint confitentes et poenitentes peccata sua, soluti sint in coelo, omnium hic remissione peccatorum percepta ad aeternae beatitudinis gaudia eorum precibus adiuti per Dei gratiam pervenire mereantur. |
| 15 | Haec de apostolis Christi generaliter modo dicta sufficiant, quorum quid specialiter significent nomina, paulo post in sequentibus dicemus. |
| 16 | Septuaginta duo discipuli significant illustrationem totius orbis per Evangelium trinitatis; viginti quatuor enim horis mundus omnis peragitur. Qui numerus triplicatus propter eamdem trinitatem in septuaginta duo deducitur. Idcirco autem mittuntur bini propter praedicandum Dei amorem et proximi, vel mysterium gemini testamenti. |
| 17 | Zacharias, ut supra dictum est, interpretatur memoria Domini. |
| 18 | Elisabeth Dei mei saturitas, vel Dei mei iuramentum interpretatur. Elisabeth typum tenet veteris legis seu prophetiae; sicut Zacharias maritus eius veteris legis sacerdotii. Unde sicut Zacharias mutus Ioannis scribendo nomen edidit; sicut vetus sacerdotium sub typo sacerdotium Christi et gratiam novi testamenti expressit; et sicut Elisabeth Mariae salutationem audiens, quando infans in utero eius exsultavit, Spiritu sancto repleta, beatam et benedictam esse matrem Domini praedicavit: sic spiritus in littera advenienti Christo laetatus est, et tota series veteris testamenti Spiritu sancto feta benedictam ac salubrem Salvatoris incarnationem universo mundo praeconiata est. |
| 19 | Ioannes formam habuit legis, quae Christum annuntiavit, et remissionem peccatorum per lavacri gratiam praedicavit. |
| 20 | Ioseph sponsus, qui custos virginitatis eius fuit, significat Christum sponsum Ecclesiae, cuius virginitas in fide vera ab ipso usque in finem conservatur. |
| 21 | Maria illuminatrix, sive stella maris, interpretatur. Genuit enim lumen mundi. Sermone autem Syro Maria, Domina nuncupatur; et pulchre, quia Dominum genuit coeli et terrae et universae creaturae. Mystice autem Ecclesiae figuram gestat et speciem, quae, cum sit desponsata Christo, virgo perseverat. |
| 22 | Magi figuraverunt gentium populos, lucem fidei cognituros, indicantes sacramentorum numero, Christum per thura esse Deum, per myrrham hominem passum, per aurum regem omnium saeculorum. |
| 23 | Herodes, qui infantibus necem intulit, diaboli formam expressit; vel gentium, quae cupientes nomen Christi exstinguere de mundo, in necem martyrum saevierunt. |
| 24 | Muti qui in Evangelio curantur, significant eos qui fidem Christi confitentur. |
| 25 | Caeci significant eos qui non intellexerunt fidem quam crediderunt. |
| 26 | Surdi significant eos qui non obediunt praeceptis Dei. Claudi, qui non recte in semita mandatorum Dei gradientes, implere praecepta salutaria negligunt. |
| 27 | Homo prudens, qui aedificavit domum suam supra petram, significat doctorem fidelem, qui in Christo ponit doctrinae suae ac vitae stabilimentum. Ille vero qui aedificavit domum suam super arenam, haereticorum dogmata designat, qui sic aedificant, ut ruinam faciant magnam. |
| 28 | Leprosus, quem Christus descendens de monte primum curavit, indicat humanum genus delictorum contagio maculosum: hoc Redemptor dum de coelorum altitudine quasi de monte descenderet a vario daemonum cultu mundavit, atque in unitatem fidei reparavit. |
| 29 | Centurio fidem gentium significat. Puer autem et filia Chananaeae mulieris, quos Christus non veniens ad eos salvat, easdem gentes ostendunt, quas Dominus non corporali praesentia visitavit, sed per fidem verbi salvavit. Ipsa quoque mulier Chananaea Ecclesiae gentium gerebat figuram, quae tanquam canis quaerit micas de mensa dominorum, id est, saturari doctrinis apostolorum et prophetarum. |
| 30 | Socrus Petri febricitans significat synagogam aestu carnalium desideriorum accensam. Cuius filia est pars illa credentium, quae data est Petro regenda. |
| 31 | Scriba repudiatus, qui propter quaestum Dominum sequebatur, significat eos qui Christi fidem non propter Dominum, sed propter lucrum saeculi appetunt. |
| 32 | Daemoniacus, quem Dominus in regione Gerasenorum a legione curavit, significat gentilem populum multorum cultibus daemoniorum obnoxium. |
| 33 | Pastores porcorum fugientes, qui ea quae gesta sunt nuntiant in civitate, significant principes impiorum, qui dum fidem Christi fugiunt, virtutes tamen eius stupentes mirantur et praedicant. Paralyticus iacens in lectulo, anima est, vita dissoluta in corpore suo. Quae dum fuerit gratia Christi per remissionem peccatorum sanata, confestim pristino robore recepto resurgit, et lectum carnis suae, in quo debilis iacebat, ad domum virtutum reportat ut se intra conscientiae suae secreta constringat, et nequaquam in exterioribus ultra voluptatibus dissoluta discurrat. |
| 34 | Archisynagogi filia, ad quam curandam Dominus dum pergeret, prius tamen antequam ad eam veniret, tetigit eum a tergo mulier, quae profluvio sanguinis laborabat, et curata est, archisynagogi quidem filia Iudaeae typum tenuit; haec autem, quae profluvio sanguinis laborabat, figuram habuit Ecclesiae ex gentibus. Quae dum post praedicationem et post passionem ac post ascensionem Christi credidit, quasi a tergo Dominum tetigit: et ante accipere salutem quam synagoga promeruit. |
| 35 | Duo caeci iuxta viam sedentes, significant utrosque populos Iudaeorum et gentium per fidem Christo appropinquantes, qui dixit: Ego sum via [Ioan. XIV]. |
| 36 | Daemonium habens caecus et mutus, qui scribitur a Salvatore curatus, indicat eos qui ex idololatria gentium ad fidem Dominicam convertuntur. Quibus tamen expulso a corde daemonum cultu, dum pristinam lucem perceperunt fidei, postea ad laudandum Dominum eorum lingua resolvitur, ut confiteantur eum quem antea negaverunt. |
| 37 | Homo manum aridam habens significat animam misericordiae operibus infructuosam, cui cum dicitur: Extende manum tuam [Luc. VI], admonet semper porrigendam eleemosynam pauperibus. |
| 38 | Homo, de quo immundus spiritus exivit, et rursum eum occupavit, significat hominem poenitentem, cui per subsecutam negligentiam acrius mentem occupat carnis voluptas, adiunctis secum septem spiritibus vitiorum, id est, iracundia, invidia, atque ventris ingluvie, inani gloria, ac superbia. |
| 39 | Paterfamilias proferens de thesauro suo nova et vetera, Christus est, proferens de impenetrabili scientia sua gemina Testamenta: Vetus, in quo felicitas terrena promittitur; Novum, per quod regnum coelorum speratur |
| 40 | Homo qui seminavit in agro suo granum sinapis, Christus est, qui seminavit fidem in mundo, in qua volucres coeli, id est spiritales animae, requiescunt. |
| 41 | Mulier, quae fermentum abscondit in satis tribus, significat scientiam spiritualis doctrinae ferventem in Trinitatis amore. |
| 42 | Homo qui absconditum thesaurum in agro reperit, ille est qui in isto mundo, venditis omnibus, Christum vitamque aeternam acquirit. |
| 43 | Quinque millia virorum, qui quinque panibus et duobus piscibus pasti sunt, ecclesiastici sunt populi, qui per quinque sensus corporis alimento legis spiritalis a Christo reficiuntur, et duplici Testamento, quasi gemellis piscibus, saturantur. |
| 44 | Quatuor autem millia virorum qui aliis septem panibus aluntur, eadem Ecclesia gentium est, quae in quatuor partibus mundi diffunditur atque ubertate septiformis gratiae recreatur. |
| 45 | Ille qui saepe nunc in ignem, nunc in aquam cadebat, mundum significat. Ignis autem iram inflammantem, aqua carnis voluptatem demonstrat, in quibus semper arreptus quotidiano lapsu praecipitatur. |
| 46 | Moyses et Elias, qui apparuerunt cum Domino in monte, lex et prophetae intelliguntur, quorum vocibus passio et resurrectio et gloria Domini declaratur. |
| 47 | Homo habens centum oves, et relictis illis ovem perditam quaerit, ac repertam humeris revehit, figuram Christi expressit qui, relictis nonaginta novem agminibus angelorum in coelis, ovem quae perierat in Adam, ut bonus pastor, quaesitam in gentibus reperit, atque crucis suae humeris paradiso reportavit. |
| 48 | Mulier quae perditam reperit dragmam, Ecclesia est, quae animam diaboli laqueis abstractam dum invenerit per poenitentiam, et angelorum et hominum facit laetitiam. |
| 49 | Debitor decem talentorum significat homines qui Deo sunt obnoxii per transgressionem decem praeceptorum. Sed sicut nobis poscentibus a Domino peccata relaxantur, ita unusquisque nostrum dimittere debet exemplo Domini ne, dum minima debita in nobis peccantibus non concedimus, maiora nostra exsolvere cum usuris poenarum cogamur. |
| 50 | Dives qui camelo comparatur, personam indicat Iudaeorum, qui de legis potentia gloriantur; quam quia propter terrena colunt, non habent regnum coelorum: ibique facilius gentium populus criminibus tortuosus et sarcinis peccatorum gravatus ingreditur, quasi per foramen acus, per angustias passionum ac labores. |
| 51 | Paterfamilias qui operarios ad vineam conduxit et denarii mercedem promittit, Christus est, qui vocat omnes ad cultum fidei, promittens eis praemium perfectae beatitudinis. |
| 52 | Operarii qui hora prima conducti sunt, hi sunt qui a rudimentis infantiae cultum fidei consecuti sunt; qui autem hora tertia, hi sunt qui in adolescentia ad fidem accesserunt; qui vero hora sexta conducti sunt, hi sunt qui in iuventutis aetate crediderunt; qui autem hora nona accesserunt, illi sunt qui a iuventute in senectutem declinantes, Christi gratiam perceperunt; qui vero ultima hora, illi sunt qui iam decrepiti et in extremo vitae suae tempore vocati ad Christum venerunt: qui tamen prioribus parem mercedem aeternae beatitudinis accipiunt, in illis conservans Christus iustitiam, qui a prima hora nativitatis operati sunt, in istis impendens misericordiam, qui una vitae hora laboraverunt. |
| 53 | Duo filii missi ad operandam vineam duorum populorum typum demonstrant. Primus enim missus vocatur gentium populus per naturae intelligentiam ad operis divini culturam: qui tamen spernens contumax exstitit et sese iturum negavit. Adveniente autem Domino, priorem contumaciam sequenti emendavit obedientia. Secundus autem filius missus Iudaeus per legis cognitionem respondit: Omnia quaecunque dixerit nobis Dominus, faciemus [Exod. XXIV]. Sed idcirco damnatur, quia non solum in confessione legis praevaricatus est, sed in ipsum Dominum vineae parricidales manus extendit. |
| 54 | Homo qui vineam plantavit, Dei portat figuram, qui condidit Hierusalem. In qua aedificavit turrim, et torcular fodit, altare videlicet et templum, et sepem circumdedit, id est, angelorum munitione vallavit. Coloni autem, quibus vineam locat, populus est Israel, qui sub divino cultu possedit Hierusalem. |
| 55 | Servi autem qui tempore fructuum missi interfecti sunt a colonis, prophetae intelliguntur quorum sanguis effusus est a Iudaeis, dum ab eis quaererent iustitiae fructum et legis. |
| 56 | Filius autem novissime missus, quem eiectum coloni extra vineam occiderunt, Christus est, quem crucifixerunt Iudaei, eiicientes eum extra portas Hierusalem. Coloni autem quos Dominus vineae perdidit, iidem populi Iudaeorum intelliguntur, qui olim, ut videntur, dispersi sunt atque perempti. Illi autem agricolae, ad quos vinea transferri praecipitur, significant apostolos vel successores apostolorum. |
| 57 | Rex qui fecit nuptias filio suo, Deus Pater intelligitur: qui copulavit ex virgine carnem Christo. |
| 58 | Servi vero qui missi sunt vocare invitatos, apostoli sunt atque prophetae, qui Iudaeos per Legem et Evangelium provocaverunt. Sed illi modo terrenis tempestatibus, modo carnis et legis onere pressi, solemnitatem adventus Domini contempserunt; vitae aeternae gaudia gentes introisse manifestum est. |
| 59 | Rex iratus qui misit exercitus suos, et perdidit interfectores illos, et civitatem incendit, Deus Pater est, qui suscitavit Vespasianum Caesarem Romanorum, qui et populum gladio vastavit, et civitatem Hierusalem funditus cum suis universis evertit, ita ut ulterius belligerare non posset. |
| 60 | Hominem autem non habentem vestem nuptialem in accubitu, qui loquente rege obmutuit, quem iubet servis suis ablatum mitti in tenebras exteriores, ille est qui in fide quidem cum caeteris requiescit; sed si inventus fuerit in die iudicii vestem carnis operibus habere pollutam, confestim iubetur ab angelis tolli ac mergi in gehennam ignis aeterni. |
| 61 | Duo debitores, ex quibus unus debebat feneratori denarios quingentos, alter quinquaginta, significavit populum Iudaeorum et gentium, ex quibus ille, qui quinquaginta denarios debuit, Iudaeorum typum habuit; ille vero qui quingentos, gentium expressit figuram, qui ab initio mundi debitor semper existens chirographum peccati per poenitentiam non exsolvit. Adveniente itaque Christo, tandem credidit, atque uberiorem misericordiae fructum accepit. |
| 62 | Unde quia plus illi concessum est a Christo, amplius diligit Christum, sicut scriptum est: Cui plus dimittitur, plus diligit [Luc. VII]. |
| 63 | Septem fratres, qui unam mulierem habuerunt, et sine filiis mortui sunt, homines infideles intelliguntur, qui in praesenti vita, quae per septem dierum circulum decurrit, totam vitam suam sine fructu iustitiae consumpserunt. |
| 64 | Duo in lecto, illi significantur qui remoti a turbis in otio quodam vitae vacare videntur. |
| 65 | Duae molentes in mola, qui negotiis temporalium rerum circumferuntur. |
| 66 | Duo in agro, qui in ministerio Ecclesiae tanquam in agro Dominico operantur: ex quibus, adveniente saeculi adversitate, id est nocte, quidam permanent in fide, et assumuntur ad vitam, quidam decedunt, et relinquuntur ad poenam. |
| 67 | Quinque virgines sapientes, omnes animae sanctae intelliguntur; quae quoniam per quinque sensus corporis nullam admittunt cordis corruptionem, idcirco quinario numero computantur. Quinque virgines fatuae, quae non habent in vasis suis oleum, illae animae sunt quae habent quidem integritatem corporum, sed non servant intra conscientiam boni operis testimonium, dum in facie gloriantur apud homines, et non in corde apud Deum: ideo quod quia in vasis pectorum suorum mentis splendorem non gerunt, adveniente Domino a regni eius gaudio recluduntur. |
| 68 | Homo peregre proficiscens, qui tradidit bona sua servis suis, Christus est, qui post resurrectionem suam ad coelos regrediens, tradidit evangelicam gratiam evangelicis negotiatoribus fenerandam. Sed primus servus in quinque talentis sibi datis quinque libros legis accepit, quos doctrina vel opere decem praeceptorum ampliavit. |
| 69 | Alter in duobus talentis duo testamenta promeruit, eaque morali ac mystico sensu pie dispensando duplicavit. Tertius sub figura unius talenti gratiae donum acceptum in terrenis voluptatibus obscuravit, ideoque proiectus est in infernum, quia nullum inde operatus est fructum. Alii in primo servo quinque sensus cordis et corporis acceptos, in secundo intelligentiam et opus, in uno rationem intellexerunt. |
| 70 | Iuvenis filius viduae, quem Dominus mortuum extra portas urbis suscitavit, significat eum qui palam quodlibet mortiferum crimen admittit, et audito verbo Domini a morte peccati resurgit, et per poenitentiam in Christo vivere incipit, redditurque viduae matri suae, id est, communioni Ecclesiae. |
| 71 | Homo qui descendebat ab Hierusalem in Iericho, et incidit in latrones, ipse Adam figuratur in genere suo, qui dum descenderet de paradiso coelesti in mundum, incidit in angelos tenebrarum. |
| 72 | Samaritanus descendens, qui vulnera eius curavit, Christus est custos noster, qui de coelo descendit, et genus humanum a vulneribus peccatorum curavit. |
| 73 | Stabularius apostoli sunt, vel successores eorum, qui infirmitatem nostram praedicatione evangelica recreant. |
| 74 | Martha, quae excepit Christum in domo sua et ministrabat, significat Ecclesiam in hac vita Christum in corde suo excipientem et opere iustitiae laborantem. |
| 75 | Maria, soror eius, quae sedebat secus Christi pedes et audiebat verbum, demonstrat eamdem Ecclesiam in futuro saeculo ab omni opere cessantem, et in sola contemplatione sapientiae Christi requiescentem. |
| 76 | Homo qui media nocte postulabat ab amico suo tres panes, similitudinem exprimit cuiusque in media tribulatione postulantis Dominum, ut det ei scientiam Trinitatis. |
| 77 | Dives cuius uberes fructus ager attulit, significat hominem luxuriis deditum, et abundantem peccatis, quem immoderato fluxu amplius peccare desiderantem arguit Dominus, dicens: Stulte, hac nocte auferetur a te anima tua: et quae praeparasti, cuius erunt? [Luc. XII]. |
| 78 | Quinque illi in domo una, id est, pater, mater, filius, filia, nurus, quibus, duo in tres, et tres in duo dividuntur, significant humanum genus fide et religione ab invicem separatum, partim in discissione schismatis, quod duo significant, partim in numero Trinitatis, quod tria demonstrant. Divisus enim filius est adversus patrem suum, id est, populus ex gentibus veniens adversus diabolum, cum quo ante fuerat sociatus. |
| 79 | Divisa est et filia adversus matrem suam, id est, plebs ex Iudaeis credens, adversus impiam synagogam. Divisa est et nurus adversus socrum suam, Ecclesia scilicet ex gentibus adversus matrem sponsi sui, synagogam, de qua secundum carnem Christus fuerat procreatus. Qui omnes separantur, sibi invicem renuntiantes, alii terrenam, alii coelestem gloriam appetentes. |
| 80 | Galilaei decem et novem, super quos cecidit turris in Siloa, et occidit eos, interitum plebis Iudaeorum insinuant. Decem et novem enim apud Graecos ex iota et theta litteris exprimuntur: quibus figuris nomen Iesu scribitur: in quem illi credere nolentes pariter a Romanis cum sua urbe prostrati sunt |
| 81 | Homo qui arborem fici in vinea sua plantavit, Christus est, qui synagogam Iudaico populo condidit. Quam cum Dominus quasi inutilem iussisset abscidi, fit illi a colonis apostolis fossa humilitatis. Adhibetur et stercus, id est, confessio peccatorum: sicque in novissimo credendo commutabitur in melius, dabitque fructus iustitiae copiosos. |
| 82 | Mulier quae decem et octo annos infirmitatis habens a Domino erecta est, Ecclesiae typus est, quae in fine temporum salutem fidei consecuta est. Sex enim aetatibus mundus iste completur, cuius tamen tempus habet tripertitam discretionem, unam ante legem, alteram in lege, tertiam sub gratia. Sexies ergo terni decem et octo efficiunt. |
| 83 | Quo numero tempus hoc nostrae salutis insinuatur, quando a Satanae vinculis, quibus curvabamur erecti, donum salutis et spem supernae contemplationis accipimus. |
| 84 | Hydropicus, quem Dominus curavit, demonstrat eos quos fluxus carnalium voluptatum exuberans aggravat. |
| 85 | Homo habens duos filios, Deus est intelligendus, habens duos populos: quorum maior figuram tenuit Iudaici populi qui permansit in Dei cultu; alter minor gentium, qui, Conditore deserto, servus factus est idolorum, quem per egestatem fidei revertentem clementer suscipit Deus Pater, et pro conversione eius sub vituli typo Filium immolat unicum; tribuit etiam annulum fidei, et stola immortalitatis induit eum. |
| 86 | Quanquam Iudaeus frater livoris torqueatur invidia, pro salute tamen eius gaudio concinit angelorum symphonia. |
| 87 | Dispensator prodigus, quem dominus a villicatu amoveri praecepit, et fraudem faciens domino suo relaxavit debitoribus suis partem, ut haberet unde in posterum viveret, haec comparatio ad exemplum nostri proposita est. Nam si ille a domino suo laudari promeruit, qui fraudem ei faciens in posterum sibi de alienis rebus providit, quanto magis Christo placere possumus, si ex rebus nostris misericordiam indigentibus faciamus, a quibus recipi in tabernacula aeterna possimus? |
| 88 | Dives, qui induebatur purpura, significat Iudaeorum superbiam florentem quondam imperii claritate vel honoris excellentia. |
| 89 | Mendicus ulcerosus demonstrat gentilem populum confessionibus peccatorum humiliatum. Quinque fratres divitis illius, qui apud inferos torquebatur, Iudaei intelliguntur, qui sub quinque libris legis positi sunt. |
| 90 | Decem leprosi qui mundantur a Domino, haereticos significant, qui in varietate colorum diversitatem habent schismatum; qui ideo ad sacerdotem mittuntur ut, detonsa omni varietate errorum, unitatis percipiant sacramentum. |
| 91 | Iudex iniquus, qui Dominum non timebat, assidue tamen deprecantem viduam exaudivit, similitudo est qua demonstratur quantam spem habere debet qui Deum indesinenter exposcit, cum etiam apud aures iniusti iudicis valuerit frequens instantia viduae deprecantis. Ipsa autem vidua significare potest Ecclesiam perseveranter sui petentem ultionem de inimicis suis, hoc est, diabolo et haereticis. |
| 92 | Pharisaeus orans in templo, Iudaeorum est populus, qui ex iustificationibus legis extollit merita sua. Publicanus vero gentilis est populus, qui longe a Deo positus confitetur peccata sua: quorum unus superbiendo recessit non iustificatus, alter humiliatus confitendo appropinquari meruit exaltatus. |
| 93 | Caecus sedens secus viam, populum demonstrat gentilem, qui per Christi gratiam fidei meruit claritatem. |
| 94 | Zachaeus, qui interpretatur iustus, sive iustificatus, aut iustificandus, gentilis est populus, gratia meritorum pusillus, qui tamen a terrenis actibus sublevatus per lignum Dominicae crucis Christi mysterium contemplatur. |
| 95 | Homo nobilis, qui in longinquam abiit regionem, accipere sibi regnum, Redemptorem nostrum significat, qui usque ad fines terrae pervenit accipere regnum in populis gentium. |
| 96 | Cives, qui noluerunt eum regnare, Iudaei intelliguntur, qui Christum regem spreverunt. |
| 97 | Servus vero qui mnam unam accipiens decem acquisivit, significat doctores, qui, accepta gratia Evangelii, in decem verborum praedicamentis benedicti sunt, et docendo multos in fide acquisiverunt; idcirco adveniente Domino Christo laudantur, quia lucrati sunt. Qui vero ex una quinque acquisivit, illos demonstrat, qui mandata Dei servantes, consequuntur scientiam legis in quinque libris Moysi scriptam, eamque edocendo ad usum salutis necessariam fenerant. |
| 98 | Qui vero mnam unam ipsam in sudario conservavit, ostendit eum qui creditum sibi gratiae donum delicate otioseque tractavit. Unde et recte amittet collatam gratiam, qui per negligentiam praedicare contempsit, ut ei augeatur qui inde laboravit. |
| 99 | Vidua quae in gazophylacium duo minuta iecit, animam fidelem demonstrat, quae in thesauro cordis fructum dilectionis Dei et proximi servat. |
| 100 | Sponsus Christus est, cuius nuptiae cum Ecclesia celebrantur; in cuius coniunctione aqua in vinum mutatur, quia credentes per lavacri gratiam transeunt ad passionis coronam. |
| 101 | Architriclinus, Moyses intelligitur, qui miratur meliorem et sanctiorem populum per Iesum in Evangelio congregatum, quam illum priorem ab Aegypto eductum. Finitum enim vinum ostendit sublatam esse gratiam Spiritus sancti a Iudaeis, et per apostolos in gentibus contributam. |
| 102 | Mulier Samaritana mystice intelligitur Synagoga, quinque libris legis, quasi quinque viris, secundum sensum carnis subiecta; quam misericorditer Dominus provocat haurire aquam vivam, lavacri scilicet percipere gratiam, vel secretam legis intelligentiam. |
| 103 | Mulier adultera, quae offertur Domino a Iudaeis lapidanda, Ecclesia est; quae prius, relicto Deo, in idolis fuerat fornicata, quam volebat Synagoga zelans interficere: Christus salvat per remissionem delicti, nec sinit eam perire, qui novit veniam condonare peccantibus. |
| 104 | Simon leprosus gentilis est populus, qui est a Redemptore mundatus. |
| 105 | Mulier quae unguento caput Domini unxit, Ecclesia est, quae fructum sui operis, fideique odorem ad laudem Dei et Christi gloriam refert. Angelus ille ad cuius descensum movebatur aqua quinque porticibus cincta, Christus est, in cuius adventu turbatus est Iudaeorum populus quinque libris legis conclusus. Descendente enim angelo commovebatur aqua, et sanabatur infirmus; descendente de coelis Christo, commotus est in passione eius idem populus, et sanatus est mundus. |
| 106 | Caecus a nativitate, quem Dominus unctis oculis ad piscinam Siloe misit lavandum, significat genus humanum a nativitate, id est, a primo homine errore [errorum] tenebris vitiatum. Cuius oculos Dominus de sputo et luto linivit, quia Verbum caro factum est [Ioan. I]; et lavari oculos in piscina iussit, ut baptizatus in Christo acciperet lucem fidei, et crederet in eum qui visibiliter in mundo apparuit. |
| 107 | Lazarus, qui interpretatur adiutus, quem Dominus quadriduanum fetentem de monumento suscitavit, significat mundum, quem gravissima peccati consuetudo corruperat. Qui tamen quarto die mortis suscitatur. Prima enim dies mortis est tracta de Adam propago mortis. Altera dies mortis est transgressio legis naturalis. Tertia dies mortis, praevaricatio datae legis. |
| 108 | Quarta dies mortis est contemptus evangelicae praedicationis, in qua die Dominus suum opus respiciens misericorditer suscitare dignatus est. |
| 109 | Servus principis sacerdotum, cuius dextera auricula amputatur, Israeliticus est populus, qui in incredulitate servus effectus est. Hic dexteram aurem amittit, dum ad sinistrum intellectum litterae transivit. Cui Dominus in his qui credunt auditum restaurat fidei, et obedientem Evangelii fecit mandatis. Caiphas investigator, aut sagax, aut vomens ore, interpretatur. Inique enim ore suo iustum condemnavit, quamvis hoc mysterio prophetali annuntiasset; nam idem princeps sacerdotum, qui scidit vestimentum suum in Domini passione, indicat Hebraeorum populum nudatum sacerdotio et evacuatum regno scisso. |
| 110 | Barabbas, qui Iudaeis dimittitur, significat Antichristum, quem illi errantes suscipere meruerunt pro Christo. Barabbas enim interpretatur filius magistri, eorum absque dubio Iudaeorum magister, qui est diabolus, homicidiorum auctor, qui usque hodie damnatur in eis. Herodes et Pilatus, qui cum essent discordes, in passione Domini amicitia foederantur, indicant primum divisos fuisse utrosque populos, circumcisionis et gentium; qui tamen per passionem Domini in fide concordaverunt. |
| 111 | Herodes interpretatur pellicius. Versipellem significat Antichristum; et Pontius Pilatus declinans consilium, utique Iudaeorum. Accepta enim aqua lavit manus suas, dicens: Innocens ego sum a sanguine iusti huius [Matth. XXVII]. Nam Pilatus interpretatur os malleatoris: significat diabolum, qui est malleus universae terrae. |
| 112 | Simon Cyrenaeus, cui gestandam crucem imposuerunt, populus gentilitatis intelligitur, qui peregrinus in lege obediens efficitur evangelio crucis: ipse Christi victor et fidei baiulus factus. Duo latrones populum exprimunt Iudaeorum ac gentium, quorum unus incredulus blasphemat Christum in cruce pendentem, alter fidelis Iudaeos increpat blasphemantes. |
| 113 | Quatuor milites, qui quatuor partes sibi de Iesu vestimentis fecerunt, praefiguraverunt quatuor partes mundi, quae diviserunt sibi eloquia Christi, sicut scriptum est: Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa [Psal. CXVIII]. |
| 114 | Sanctae mulieres, quae secutae sunt Iesum a Galilaea, ministrantes ei de substantiis suis, quae etiam interfuerunt in passione eius astantes, et post sepulturam eius, caeteris recedentibus, remanebant sedentes contra sepulcrum: hoc est, Maria Magdalene, et Maria mater Iacobi et Ioseph, quae etiam soror fuit Mariae matris Domini, et mater filiorum Zebedaei, quam Marcus appellat Salome [Marc. XVI], et aliae mulieres, quas in caeteris evangeliis legimus; hae videlicet figuram habent humilium animarum ac devotarum Domino: quae quo maiore sibi conscientia fragilitatis pertimescunt, eo maiore Salvatoris amore ferventes passionis eius vestigiis in hoc saeculo, quo requies est praeparanda futura, diligenter obsequuntur; et si forte valeant imitari pia curiositate, quo ordine sit eadem passio completa, perpendunt. |
| 115 | Mulieres quae apostolis Domini resurrectionem annuntiant, lex et prophetia intelliguntur, quae gloriam resurrectionis Christi, antequam revelaretur, quasi praecursores praedicaverunt. |
| 116 | Maria ergo Magdalene ipsa est soror Lazari et Marthae, de qua Dominus eiecit septem daemonia. Ipsa est autem non alia, quae quondam, ut Lucas scribit, peccatrix adhuc, veniens pedes Domini lacrymis poenitentiae rigavit, et ungento piae confessionis linivit; et quia multum dilexit, multorum veniam a pio iudice promeruit [Luc. VII]. Eadem vicina passione eius iustificata, et familiaris effecta Domino, non tantum pedes eius, ut idem Ioannes narrat, verum etiam caput, ut Matthaeus Marcusque perhibent, oleo sancto perfudit. |
| 117 | Haec a loco Magdalo Magdalene dicitur. Interpretatur enim Magdalene turris, Mystice autem significat fidem ac pietatem sanctae Ecclesiae, quae odorem notitiae Christi praedicando in universo spargit mundo. |
| 118 | Sic et Martha, quae irritans vel provocans interpretatur, typum tenet Ecclesiae; quae bonis operibus quotidie insudans irritat diabolum et membra eius, et provocat piis actionibus ac verbis ad fidem electos Dei. |
| 119 | Septem discipuli, cum quibus Dominus post resurrectionem convivasse describitur, septimam indicant resurrectionis requiem, in qua omnes sancti per Christum aeternae beatitudinis refectione saturabuntur. |
| 120 | Principes sacerdotum qui, ab custodibus sepulcri veraciter comperta resurrectione Domini, dederunt ipsis pecuniam copiosam, ut mentirentur dicentes corpus Domini a discipulis eius furatum, praefigurabant eos qui propter avaritiam terrenam vendunt veritatem, ementes iniquitatem. Sed et omnes, qui stipe templi, et his quae conferuntur ad usum Ecclesiae, abutuntur in aliis rebus, quibus suam expleant voluptatem, similes sunt scribarum et sacerdotum redimentium mendacium pro sanguine Salvatoris. |
| 121 | Quod autem undecim discipulis Salvator post resurrectionem suam in Galilaea in monte apparuit, non vacat a mysterio, sed significat quia corpus, quod de communi humani generis terra nascendo susceperat, resurgendo iam super terrena omnia sublevatum, coelesti virtute induerit. |
| 122 | In monte apparuit, ut admoneret fideles, si illic celsitudinem resurrectionis eius cupiunt videre, hic ab infimis cupiditatibus ad superna studeant desideria transire. Nomen vero Galilaeae transmigratio, vel revelatio interpretatur. Tunc enim revelata facie, sicut Apostolus testatur, gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformabimur quicunque modo revelamus ad eum viam nostram, eiusque vestigia sequimur fide non ficta [II Cor. III]. |
| 123 | Apostoli enim Christi, quid interpretatione nominum suorum vel operum gestu significent, iam dicendum est. Denique apostoli missi interpretantur. Hoc enim eorum nomen indicat. Nam sicut Graece angeli, Latine nuntii nuncupantur, ita Graece apostoli, Latine missi appellantur. Ipsos enim misit Christus evangelizare per universum mundum, ita ut quidam eorum Persas Indosque penetrarent, docentes gentes, et facientes in nomine Christi magna et incredibilia miracula, ut, attestantibus signis et prodigiis, crederetur illis in his quae dicebant. |
| 124 | Habent autem plerique eorum ex his causam suorum vocabulorum. |
| 125 | Petrus a petra nomen accepit, hoc est, a Christo super quem est fundata Ecclesia. Non a Petro petra, sed Petrus a petra nomen sortitus est: sicut non Christus a Christiano, sed Christianus a Christo vocatur; ideoque ait Dominus: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam [Matth. XVI]. Quia dixerat Petrus: Tu es Christus Filius Dei vivi: deinde Dominus ei: Super hanc, inquit, petram, quam confessus es, aedificabo Ecclesiam meam. |
| 126 | Petra enim Christus erat, super quod fundamentum etiam ipse aedificatus est Petrus. |
| 127 | Cephas dictus eo quod in capite sit constitutus apostolorum. Cephale Graece caput dicitur, et ipsum nomen in Petro situm est. |
| 128 | Simon Bariona in linguam nostram sonat filius columbae. Est et nomen Syrum pariter et Hebraeum. Bar quippe Syra lingua filius: iona Hebraice columba: utroque sermone dicitur Bariona. Alii simpliciter accipiunt, quod Simon, id est, Petrus, filius esset Ioannis; iuxta illam interrogationem: Simon Ioannis, diligis me? [Ioan. XXI] et volunt scriptorum vitio depravatum, ut pro bar Ioanna. hoc est filio Ioannis, bar Iona scriptum sit, una detracta syllaba (Ioanna interpretatur Domini gratia); et Petrum fuisse trinomium, Petrus, Cephas, et Simon Bariona. |
| 129 | Simon autem interpretatur Hebraice audiens, et obediens. Petrus autem personam gestat Ecclesiae, quae habet potestatem dimittendi peccata atque reducendi ab inferis homines ad coelestia regna. |
| 130 | Saulus Hebraeo sermone tentatio dictus est, eo quod prius in tentatione Ecclesiae sit versatus. Persecutor enim erat; inde nomen habebat istud, quia persequebatur Christianos. Postea mutato nomine de Saulo factus est Paulus, quod interpretatur mirabilis, sive electus. Mirabilis, vel quia multa signa fecit; vel quia ab Oriente usque ad Occasum Evangelium Christi in omnibus gentibus praedicavit. Electus, sicut in Actibus apostolorum Spiritus sanctus dicit: Segregate mihi Barnabam et Paulum ad opus ad quod elegi eos [Act. XIII]. Latino autem sermone Paulus a modico dictus est. |
| 131 | Unde et ipse ait: Ego sum minimus apostolorum [I Cor. XV]. Quando enim Saulus, superbus, elatus; quando Paulus, humilis et modicus. Ideo sic loquimur: Paulo post videbo te, id est, post modicum. Nam quia post modicus factus est, ipse dicit: Ego enim sum novissimus apostolorum, et minimus omnium sanctorum [Ibid.]. |
| 132 | Cephas autem et Saulus ideo mutato nomine sunt vocati, ut essent etiam ipso nomine novi, sicut Abraham et Sara. Significat autem Paulus conversionem Ecclesiae de gentibus ad Christi fidem, cuius ipse apostolus et magister fuit; quoniam sicut Paulus primum rebellis in incredulitate consistens fuit, et postea per baptismi gratiam ablutus et fide Christi imbutus, humilis ac devotus permansit: sic et gentilitas primum Christianis persecutionem intulit ante perceptionem videlicet Evangelii Christi; postea vero devota Deo existens etiam sanguinem suum pro eo fundere non dubitavit. |
| 133 | Andreas, frater Petri, carne et cohaeres gratiae secundum Hebraeam Etymologiam interpretatur decorus sive respondens. Sermone autem Graeco a viro virilis appellatur. Hic exprimit populum Ecclesiasticum, qui decorus est in pulchritudine rectae fidei, et respondet bonis operibus; quia quod corde credit, operibus exercet; viriliter quoque ipse in Dei mandatis agit, et operatur iustitiam, ut acceptus et placitus fiat Conditori suo. |
| 134 | Ioannes quodam vaticinio ex merito nomen accepit. Interpretatur enim in quo est gratia, vel Domini gratia. Amplius enim eum caeteris apostolis dilexit Iesus. Hic eorum typum tenet qui contemplationis gratia sublimati sedulo suo adhaerent Conditori: nec aliquid charius ipso ducunt: qui cum Psalmista dicere possunt: Mihi autem adhaerere Deo bonum est: ponere in Domino Deo spem meam: ut annuntiem omnes laudes eius in portis filiae Sion [Psal. XXVII]. Notandum tamen, quod in expositione Evangelica, ubi Petrus et Ioannes post resurrectionem Christi ad monumentum cucurrerunt, quod Ioannes porro venit: sed tamen non introivit, Petrus autem posterius veniens statim introivit et invenit linteamina posita, etc. [Ioan. XX], quae ibi narrantur. Ibi ergo Ioannes populi Iudaici typum tenet: qui porro per notitiam legis ad Dominum venit: sicut Ioannes ad monumentum: sed non intravit: quia legis quidem mandata percepit per prophetas, de incarnatione Domini, ac passione eius audivit: et per sacrae Scripturae testimonia de eo multa antea diu longe lateque prophetavit: sed cum praesentem vidit, renuit, et hominem esse despexit, eumque mortalem factum credere noluit: sicut porro venit ad monumentum: ita vacuus et otiosus stetit. |
| 135 | Sed secutus posterior Petrus intravit, per quem Ecclesia gentium designatur: quae statim ut audivit de Christo mediatore Dei et hominum, eum, quem cognovit mortuum, viventem credidit Deum. Tunc ergo introivit et ille alius discipulus, qui venerat prior ad monumentum [Ibid.]: quia in fine mundi ad fidem Domini nostri etiam Iudaea colligitur, Paulo attestante, qui ait: Donec plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus erit [Rom. XI]. |
| 136 | Iacobus Zebedaei a patre cognominatur, quem relinquens cum Ioanne verum patrem secutus est. Hi sunt filii tonitrui, qui etiam Boanerges ex firmitate et magnitudine fidei nominati sunt. Hic est Iacobus, filius Zebedaei, frater Ioannis, qui post ascensionem Domini ab Herode manifestatur occisus. |
| 137 | Iacobus Alphaei ob distinctionem prioris cognominatus: quia sicut ille dicitur filius Zebedaei, sic iste filius Alphaei. Cognomentum igitur ambo a patre sumpserunt. Iste est Iacobus minor, qui in Evangelio frater Domini nominatur: quia Maria, uxor Alphaei, soror fuit Mariae, Matris Domini, quam Maria Cleophae Ioannes Evangelista cognominat a patre: sive a gentilitate familiae, aut quacunque alia causa ei nomen imponens. |
| 138 | Alphaeus autem Hebraeo sermone in Latinum exprimitur, millesimus sive doctus. |
| 139 | Philippus, os lampadarum vel manuum. |
| 140 | Thomas, abyssus, vel geminus, unde et Graece Didymus appellatur. Hi ambo praedicatorum typum tenent, qui abyssum sanctarum Scripturarum penetrantes, lumen praedicationis per ora sua ad illuminandas gentes proferunt. |
| 141 | Bartholomaeus, filius suspendentis aquas, vel filius suspendentis me: Syrum est, non Hebraeum. Iste similiter doctores sanctos significat: qui aquas, hoc est populos, praedicatione sua suspendunt intentione ad supernum Patrem, cuius ipsi filii sunt. |
| 142 | Matthaeus in Hebraeo, donatus, exprimitur: idem et appellatur Levi ex tribu ex qua ortus fuit: in Latino autem ex opere publicani nomen accepit: quia ex publicanis fuit electus et in apostolatum translatus. Hic in Evangelii conscriptione quantum donum gratiae post conversionem promeruit, ostendit, exemplum tribuens omnibus qui poenitentiam dignam pro peccatis suis gerunt: ut nemo desperet de venia: quia beneplacitum est Domino super timentes eum, et in omnes qui sperant in misericordia eius [Psal. CXLVI]. |
| 143 | Simon Cananaeus ad distinctionem Simonis Petri de vico Galilaeae, Cana: ubi aquas Dominus mutavit in vinum. Ipse enim est, qui in alio Evangelista scribitur zelotes. Cana quippe, zelus, interpretatur: ostendens, quod quisquis praedicationis officium per dispensationem Dei accipit, zelum iustitiae habere debet: quia nemo mittens manum suam in aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei [Luc. IX]. |
| 144 | Iudas Iacobi, qui alibi appellatur Lebbaeus, figuratum nomen habet a corde: quod nos diminutive corculum possumus appellare. Ipse in Evangelio alio Thathaeus scribitur. Et bene est, ut cuius nomen a corde figuratur, totam intentionem mentis ad Deum vertat, ut ei per omnia placeat, cuius ministrum se esse probavit. |
| 145 | Iudas Scariothis a vico, in quo ortus est: vel ex tribu Isachar vocabulum sumpsit quodam praesagio futuri in condemnationem sui. Isachar enim interpretatur merces: ut significaretur pretium proditoris, quo vendidit Dominum: sicut scriptum est. Acceperunt mercedem meam, triginta argenteos, pretium, quod appretiatus sum ab eis [Zach. XI], quia per proditionem magistri aeternae perditionis sibi memoriam ascivit. |
| 146 | Matthias, qui inter apostolos sine cognomine solus habetur, interpretatur donatus, ut subaudiatur, pro Iuda. Iste enim in locum eius electus est ab apostolis, cum pro duobus sors mitteretur. |
| 147 | Aliter Matthias parvus interpretatur, et Ioseph, qui cum eo sub sorte statutus est, vocatur Barsaba, hoc est, filius quietis. De quibus duobus Arator in metrico opere suo ita lusit, dicens: Constituere duos, Ioseph cognomine Iustum, Matthiamque, Dei parvum quod nomen, ut aiunt, Hebraeo sermone sonat, humilemque vocando Comprobat. |
| 148 | O quantum distant humana supernis Iudiciis! Parvi merito transcenditur ille, Laude hominum qui iustus erat. Duodena refulgent Signa chori, terrisque iubar iaculatur Olympi. Et notandum, quod Clemens Alexandrinae Ecclesiae presbyter, vir per omnia doctissimus, ambos hos qui ad sortem apostolatus statuti sunt, de numero fuisse septuaginta discipulorum refert. |
| 149 | Marcus, excelsus mandato, utique propter Evangelium Altissimi, quod praedicavit. |
| 150 | Lucas, ipse consurgens, seu ipse elevans. Hi duo Evangelistae, hoc est, Marcus et Lucas, unus ex Iudaeis, alter ex nationibus electus, significant duos ordines praedicatorum, hoc est, unum ex Iudaeis, alterum ex gentibus ad praedicandum Evangelium in toto orbe directos. Qui etiam principem apostolorum et magistrum gentium secuti sunt: videlicet Marcus Petrum, cui apostolatus delegatus est circumcisionis: et Lucas Paulum, qui doctor et magister gentium fuit: ita ut uterque magistri sui rite secutus vestigia, ministerii sui digne expleret officium. |
| 151 | Barnabas, filius prophetiae, vel filius consolationis, interpretatur. Iste simul cum Paulo Spiritus sancti iudicio ab apostolis segregatus est ad praedicandum Evangelium in gentibus, ut illis prophetiae donum revelaret, et aeternae consolationi opportunum dictis et factis praeberet. |
| 152 | Nicodemus, qui venerat ad Dominum nocte, et mysterium ab eo didicit secundae nativitatis, significat eos, qui devoto corde veniunt ad magistros Ecclesiae, ut discant ab eis veram sapientiam: sed adhuc in tenebris ignorantiae positi dubitant, donec gratia Spiritus sancti, cuius potentiam Iesus exposuit ipsi Nicodemo, illustrentur. |
| 153 | Nam fertur in Evangelio, quod idem Nicodemus venerit in passione Domini, ferens misturam myrrhae et aloes, quasi libras centum, ut cum Ioseph, qui fuit ab Arimathia, sepeliret simul corpus Domini: sed non hoc etiam a mysterio vacat: quia illi, qui vere discipulatui Salvatoris adhaerent, mortis eius ac resurrectionis memoriam cum aromatibus sacrarum virtutum in cordis sui recondunt secreto, iuste et pie vivendo exspectantes diem resurrectionis, et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis, ut mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum [Tit. II]. |
| 154 | Nathanael, donum Dei, interpretatur: quia dolus, id est, simulatio dono Dei in eo non fuit. Cuius imitatores sunt quique electi, qui simplici devotione ad Dominum veniunt, et mandata eius custodiunt. |