Hrabanus Maurus, De Universo, 2, CAPUT II. De patriarchis et caeteris eiusdem aetatis hominibus.
| 1 | Abram primo vocatus pater videns populum, propter Israel scilicet tantum, postea appellatus est Abraham, quod transfertur, pater multarum gentium, quod erat adhuc per fidem futurum. Gentium autem non habetur in nomine, sed subauditur iuxta illud: Erit nomen tuum Abraham, quia patrem multarum gentium posui te [Gen. XVII]. Abraham quippe habet triplicem significationem in semetipso. |
| 2 | Primam Salvatoris, quando relicta cognatione sua venit in hunc mundum; alteram Patris, quando immolavit unicum Filium; tertiam vero quod figuram gestat sanctorum qui adventum Christi cum gaudio susceperunt. Tabernaculum enim illud Abrahae ipsam Ierusalem habuit, ubi pro tempore prophetae et apostoli habitaverunt, ubi et Dominus primum adveniens a credentibus susceptus, ab incredulis in ligno suspensus est. In tribus autem viris qui venerunt ad illum Domini nostri Iesu Christi pronuntiatur adventus. |
| 3 | Cum quo duo angeli comitabantur, quos plerique Moysen et Eliam accipiunt: unum, priscae legislatorem, qui per eamdem legem adventum Domini indicavit; alium, qui in fine mundi venturus esse denuntiatur, et secundum adventum Christi atque eius Evangelium Iudaeis praedicaturus. Unde et in monte, dum Dominus fuisset transfiguratus, hi duo Moyses et Elias cum eo ab apostolis visi sunt. |
| 4 | Quod vero Abraham tres videns, unum adoravit, Dominum scilicet Salvatorem ostendit, cuius iam adventus est praestolatus: iuxta quod et iam Dominus in Evangelio ait: Abraham quaesivit videre diem meum: vidit et gavisus est [Ioan. VIII]. Duas autem uxores, quas habuit Abraham, id est, liberam et ancillam, Apostolo docente, duo esse testamenta didicimus, ex quibus duo populi, hoc est, Iudaeorum et Ecclesiae nati sunt. |
| 5 | Loth interpretatur declinans. Factis enim Sodomorum non consensit, sed eorum illicita carnis incendia declinavit. Ipse igitur Loth frater Abraham, et iustus et hospitalis in Sodomis, qui ex illo incendio, quod erat similitudo futuri iudicii, meruit salvus evadere, typum figurabat corporis Christi, quod in omnibus sanctis et nunc inter iniquos atque impios gemit, quorum factis non consentit, et a quorum permistione in saeculi fine liberabitur, illis damnatis supplicio ignis aeterni. |
| 6 | Uxor autem Loth eorum tenuit typum, qui per gratiam Dei vocati, postmodum retro respiciunt, et ad ea quae reliquerant, redire contendunt. De quibus ipse Dominus: Nemo, inquit, ponens manum suam super aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei [Luc. IX]. Consequenter ipse legis gestavit personam, de qua infidelitatis opera pariunt, qui etiam carnali intellectu utuntur. |
| 7 | Filiae eius duae Samariam significant Ierusalemque, quae fornicantur in lege per adulterium illicitae doctrinae. |
| 8 | Moab interpretatur ex patre, et totum nomen etymologiam habet. Concepit enim eum primogenita filia de patre. Significat autem Moab sapientiam saecularem, de qua Dominus loquitur per prophetam: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo [Isa. XXIX]. Quae auctorem sui sensum habet, qui ex Dei conditione generatur. |
| 9 | Videtur quidem nasci de patre, quod interpretatur Moab; sed quia adulter est et adversarius populi Dei, de incestu et spelunca ac nocte generatur. |
| 10 | Ammon, cuius causa nomen redditur filius populi mei, sic derivatur, ut ex patre ipse sit sermo. Ammon enim a quo dicti sunt Ammonitae, vocatur populus meus. Possumus iuxta tropologiam filios Ammon intelligere, qui de Loth in spelunca generati sunt semine, et generati in ebrietate et incestu, omnes haereticos: de quibus dicit et apostolus Ioannes: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. |
| 11 | Si enim fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum [I Ioan. II]. Isti in declinatione orti sunt: hoc enim Loth in linguam nostram vertitur: quia omnes simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum [Psal. XIII]. |
| 12 | Sarai interpretatur princeps mea, eo quod esset unius tantummodo domus materfamilias. Postea causa nominis immutati, ablata i littera, dicitur Sara, id est princeps. Omnium quippe gentium futura princeps erat, sicut et Dominus pollicitus fuerat ad Abraham: Dabo tibi ex Sara filium, et benedicam ei, et erit in gentem magnam, sed et reges populorum erunt ex eo [Gen. XVII]. |
| 13 | Agar interpretatur advena vel conversa. Fuit enim Aegyptia complexui Abrahae advena, causa generandi data; quae post contemptum, angelo increpante, conversa est ad Saram. Uxores autem Abraham, Sarai et Agar, secundum Apostolum, duorum testamentorum, ut supra diximus, gestant figuram. Quarum una, hoc est Sarai libera, Ecclesiam significans, genuit populum Christianum, qui secundum carnem non est, sed in libertatem vocatus est: qua libertate liberavit eum Christus. |
| 14 | Altera autem, hoc est Agar ancilla mater Ismaelis, qui interpretatur auditio Dei, Synagogam exprimit, quae populum Iudaeorum in servitutem generans non meruit haereditatem accipere cum filio liberae, sed proiectus cum matre in deserto istius saeculi oberrat. |
| 15 | Isaac ex risu nomen accepit. Riserat enim pater quando ei promissus est, admirans in gaudio. Risit et mater, quoniam per illos tres viros promissus est, dubitans in gaudio. Ex hac ergo causa nomen accepit. Isaac enim interpretatur risus. Quis ergo in Abraham, ut praedictum est, per immolationem filii sui figurabatur, nisi Pater excelsus? |
| 16 | Quis in Isaac, nisi Christus? Nam sicut Abraham unicum filium et dilectum Deo victimam obtulit, ita Dominus unigenitum suum pro nobis omnibus tradidit; et sicut Isaac ipse sibi ligna portavit, quibus erat imponendus, ita et Christus in humeris lignum crucis suae, in quo erat crucifigendus. Duo autem servi illi dimissi, et non perducti ad locum sacrificii, Iudaeos significabant, qui cum serviliter viverent et carnaliter saperent, non intelligebant humilitatem vel passionem Christi. |
| 17 | Ideo quia non intelligebant passionem Christi, non pervenerunt ad locum sacrificii; sed illud, quod figuratum est in Isaac, transgestum est ad arietem, quia Christus ovis. Ipse enim filius, ipse aries, agnus: filius, quia natus; aries, quia immolatus. Sed quid est quod vepribus haerebat aries ille cornibus, nisi quod Christus a Iudaeis spinis est coronatus, et ad extremum in ligno crucis est confixus? De quo scriptum est: Cornua sunt in manibus eius [Hab. III]. Huic per servum Abrahae desponsata est Rebecca, quae interpretatur, patientia, sive quae multum acceperit: quia per priscam legem, quam ipse servus designat, prophetarum oraculis Domino nostro Iesu Christo sponsa Ecclesia praeparata est, quae copiosam Spiritus sancti gratiam accipiens, patienter promissa futurae Ecclesiae exspectat. Huius filii fuerunt Esau et Iacob. |
| 18 | Esau autem trinomius est, et ex proprus causis varie nuncupatur. Dicitur enim Esau, id est rufus, ob coctionem scilicet rufae lentis ita appellatus, cuius edulio primogenita perdidit. Edom autem ob ruborem corporis dictus est, quod Latine sanguineus dicitur. Seir vero quod fuerit hispidus et pilosus. Quando enim natus est, totus sicut pellis pilosus erat; atque ideo tribus nominibus appellatur: Esau, id est rufus; Edom, id est sanguineus; Seir, id est pilosus, quia non habuit lenitatem. |
| 19 | Hic significat populum Iudaeorum in Christum et prophetas impia persecutione sanguineum et rufum et pilosum, tegmine peccatorum horribilem. |
| 20 | Iacob autem, qui interpretatur supplantator, sive quod in ortu plantatur [plantam] nascentis fratris apprehenderit, sive quod postea fratrem arte deceperit. Unde et Esau dixit: Iuste vocatum est nomen eius Iacob: supplantavit enim me in altera vice [Gen. XXVII]. Iste quidem Israel, vir videns Deum dicitur. |
| 21 | Tunc enim hoc nomen accepit, quando tota nocte luctatus vicit in certamine angelum, et oriente lucifero benedictus est. Inde propter visionem Dei Israel appellatus est, sicut et ipse ait: Vidi Dominum, et salva facta est anima mea [Gen. XXXII]. Hic autem Christum demonstrat, sive populum gentium, qui Dei Patris benedictione praelatus est priori populo Iudaeorum. |
| 22 | Isti autem duo filii Rebeccae duos populos, ut diximus, significant, Synagogae et Ecclesiae. Et quomodo populus Iudaeorum tempore maior servit minori populo Christianorum, sic quidem et in singulis nobis dici potest quod duae gentes et duo populi intra nos sint, vitiorum scilicet atque virtutum. Sed iste minor est, ille maior. Semper enim plures sunt mali quam boni, et vitia numerosiora sunt virtutibus; sed tamen et in nobis gratia Dei populus populum superat, et maior servit minori. Servit etenim caro spiritui, et vitia virtutibus cedunt. |
| 23 | Isaac ergo portat imaginem Dei Patris, Rebecca Spiritus sancti, Esau populi prioris et diaboli, Iacob Ecclesiae et Christi. Senuisse Isaac consummationem orbis ostendit; oculi illius caliginasse, fidem perisse de mundo, et religionis lumen ante eum neglectum esse significat. Quod filius maior vocatur, acceptatio legis est Iudaeorum. |
| 24 | Quod escas eius atque capturam diligit pater, homines sunt ab errore salvati, quos per doctrinam iustus quisque venatur. Quod Isaac de maioris filii sui venatione vesci concupiscit, significat quod omnipotens Deus Iudaici populi bona operatione pasci desideravit. Sed illo tardante minorem Rebecca supposuit, quia dum Iudaicus populus bona opera foris quaerit, gentilem populum mater gratia introduxit, ut omnipotens Pater cibum boni operis offerret, et benedictionem maioris fratris acciperet. |
| 25 | Qui eosdem cibos ex domesticis animalibus praebuit, quia gentilis populus placere Deo exterioribus sacrificiis non quaerens per vocem Prophetae dicit: In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudationes tibi? [Psal. LV]. Quod idem Iacob manus ac brachia et collum haedinis pellibus texit, hoc est, gentilis populus, dum se peccatorem confiteri non erubescit, carnis in se peccata mactavit. Quod vestimentis maioris fratris induitur, hoc est, quod sacrae Scripturae praeceptis, quae maiori populo data fuerat, in bona operatione vestitus est, et eis minor in domo utitur; quae maior foras exiens intus reliquit, quae ille Iudaicus populus habere non potuit, dum solam in eis litteram attendit. |
| 26 | Quod Isaac eumdem filium nescit, quem benedicit, hoc est, quod de gentili populo Dominus per Psalmistam dicit: Populus, quem non cognovi, serviet mihi [Psal. XVII]. Quod praesentem non vidit, et tamen quae ei in futuro eveniant vidit, significat quod omnipotens Deus per prophetas suos praedicaret gentilitati gratiam praerogandam, quam ei in praesenti per speciem non ostendit, quia tunc eam in errore reliquit; et tamen quia hanc quandoque collecturus erat, per benedictionem gratiam praevidit. |
| 27 | Igitur Esau, post benedictionem patris invidiae stimulis concitatus, necem fratri suo Iacob fraudulenter excogitat. Hoc nimirum et Iudaicus populus in Christo praemeditatus, non solum Dominum patibulo crucis tradidit, verum etiam credentes in illo usque ad effusionem sanguinis persecutus est. Iacob autem dolos fugiens, fratris, relicta domo patria vel parentibus, vadit in regionem longinquam, ut acciperet sibi uxorem. |
| 28 | Non aliter Christus relictis parentibus secundum carnem, id est, populo Israel et patria, id est Ierosolyma et omnibus regionibus Iudaeae, abiit in gentes, accipiens inde sibi Ecclesiam, ut impleretur quod dictum est: Vocabo non plebem meam, plebem meam, et non dilectam, dilectam: et erit in loco, ubi dictum est, Non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi [Ose. II]. Pergente autem Iacob in Mesopotamiam, venit in locum ubi nunc Bethel vocatur, et posuit sub capite suo lapidem magnum, et dormiens vidit scalam subnixam innitentem coelo, et angelos Dei ascendentes et descendentes. |
| 29 | Hoc viso evigilavit unxitque lapidem, dicens: Vere hic domus Dei est et porta coeli [Gen. XXVIII]; et his dictis discessit. Somnus iste Iacob mors sive passio est Christi. Lapis ad caput eius qui nominatim quodammodo lapis dictus est, etiam unctus Christus significatur: Caput enim viri Christus est [I Cor. XI]. Quis enim nescit Christum ab unctione appellatum? Domus autem Dei, quia ibi natus est Christus in Bethleem. |
| 30 | Porta vero coeli, quia ibi in terram descendit, ibi iterum ad coelum conscendit. Erectio autem lapidis, resurrectio Christi est. Porro scala Christus est qui dixit: Ego sum via [Ioan. XIV]. Per hunc ascendebant et descendebant angeli: in quibus significati sunt Evangelici praedicatores Christi, ascendentes utique cum ad intelligendam eius supereminentissimam divinitatem excedunt universam creaturam, ut eum inveniant in principio Verbum Domini, per quem facta sunt omnia; descendentes autem, ut eum inveniant factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret [Gal. IV]. In illa enim scala a terra usque ad coelum erecta, id est a carne usque ad spiritum, quia in illo carnales proficiendo, velut ascendendo, spiritales fiunt: ad quos lacte nutriendos etiam ipsi spiritales descendunt quodammodo, cum eis non possunt loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. |
| 31 | Ipse est sursum in capite suo, ipse deorsum in corpore suo, id est, Ecclesia. Ipsum ergo scalam intelligimus, quia ipse dixit: Ego sum via [Ioan. XIV]. Ad ipsum ergo ascenditur, ut in excelsis intelligatur; et ad ipsum descenditur, ut imbribus suis parvulus nutriatur; et per illum se erigunt, ut eum sublimiter exspectent; per ipsum se etiam humiliant, ut eum sublimiter ac temperanter annuntient. |
| 32 | Nunc autem quid iterum significaverint quatuor uxores Iacob, quarum duae liberae, duae ancillae fuerunt, est dicendum. Vidimus enim Apostolum in libera et in ancilla quas habebat Abraham, duo Testamenta intelligere; sed ibi in una et una facilius appareret quod dicitur: hic autem duae sunt et duae; deinde ibi ancillae filius exhaeredatur; hic vero ancillarum filii simul cum filiis liberarum terram promissionis accipiunt. |
| 33 | Unde hic procul dubio aliquid significatur. Quanquam enim duae liberae uxores Iacob ad Novum Testamentum, quod in libertate vocati sumus, existimentur pertinere; non tamen frustra duae sunt, nisi quia duae vitae nobis in Christi corpore praedicantur, una temporalis, in qua laboramus; alia aeterna, in qua dilectionem Dei contemplabimur. |
| 34 | Lia namque interpretatur laborans, Rachel autem visus, sive principium, sive verbum. Actio ergo huius vitae, in qua vivimus ex fide, laboriosa est in operibus et incerta; quo exitu perveniat ad utilitatem eorum quibus consulere volumus. Ipsa est Lia, prior uxor Iacob, ac per hoc et infirmis oculis fuisse commemoratur. Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae [Sap. IX]. Spes vero aeternae contemplationis Dei, habens certam intelligentiam veritatis, ipsa est Rachel. |
| 35 | Unde etiam dicitur: Bona facie et pulchra specie [Gen. XXIX]. Hanc enim amat omnis pie studiosus, et propter hanc servit gratiae Dei, quia peccata nostra et si fuerint sicut phoenicium, tanquam nix dealbabuntur [Isa. I]. Laban quoque interpretatur dealbatio. cui servivit Iacob propter Rachel. Neque enim se quisque convertit sub gratia remissionis peccatorum servire iustitiae, nisi ut quiete vivat in verbo, ex quo videtur principium quod est Deus. |
| 36 | Bala, ancilla Rachel, interpretatur inveterata. De veteri quippe vita, carnalibus sensibus dedita, corporeae cogitantur imagines, etiam cum aliquid de spiritali et incommutabili substantia divinitatis auditur. |
| 37 | Suscipit et Lia de ancilla sua filios amore habendi numerosioris prolis accensa. Invenimus autem Zelpham, ancillam eius, interpretari os dicens. Quapropter haec ancilla illos figurat quorum in praedicatione fidei evangelicae os erat, et cor non erat. De quibus scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me [Isa. XXIX]. De quibus Apostolus dicit: Qui praedicas non furandum, furaris [Rom. II]. Verumtamen ut etiam per hanc conditionem libera illa uxor Iacob laborans filios haeredes regni suscipiat, ideo Dominus dicit: Quae dicunt, facite: quae autem faciunt, facere nolite [Matth. XXIII]. Unde et Apostolus: Sive, inquit, occasione, sive veritate Christus annuntietur: et in hoc gaudeo, sed et gaudebo [Phil. I]: tanquam et ancilla pariente de prole numerosiore laetatur. |
| 38 | Servitus itaque ipsa Iacob septem annorum pro duabus uxoribus huius vitae praesentis tempus significat, quia per septem evolvitur; in qua Dominus formam servi accepit, factus obediens paternae voluntati usque ad mortem. Ille enim pro ovibus servivit; et Dominus noster ait: Non venit Filius hominis ministrari, sed ministrare [Matth. XX]. Ille pavit oves; et Dominus in Evangelio dicit: Ego sum pastor bonus [Ioan. X]. Ille mercedis lucro varium sibi pecus abstulit; Christus diversarum gentium varietatem sibimet congregavit. |
| 39 | Ille tres virgas amputatis corticibus in alveis aquarum opposuit, ut in earum contemplatione multiplicarentur eius oves; et Dominus noster in aqua baptismatis tria personarum nomina, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, populo fideli proposuit, ut quisquis hoc pleno corde perspexerit, efficiatur ovis Dei. |
| 40 | Post longam igitur servitutem, quam Iacob apud socerum suum pro uxoribus vel pro mercede sustinuit, praecepit ei Deus ut reverteretur ad patriam suam. Tunc, ignorante socero suo, cum uxoribus suis properavit. Laban autem consecutus est eum in monte Galaad cum furore, atque idola, quae Rachel furaverat, apud eum requisivit, nec reperit. |
| 41 | Quid ergo sibi hoc ipsum figuraliter velit, videndum. Dum enim Laban superius aliam gerat personam, nunc tamen diaboli typum figurat. |
| 42 | Laban quippe interpretatur dealbatio. Dealbatio autem diabolus non inconvenienter accipitur, quia cum sit tenebrosus ex merito, transfigurat se velut angelum lucis [II Cor. XI]. Huic servivit Iacob, id est, ex parte reproborum Iudaicus populus, ex cuius carne incarnatus Dominus venit. Potest etiam per Laban mundus hic exprimi. Qui cum furore Iacob sequitur, quia electos quosque, qui Redemptoris nostri membra sunt, persequendo opprimere conatur. Huius filiam, id est, seu mundi, sive diaboli, Iacob abstulit, cum Christus sibi Ecclesiam coniunxit. Quam et de domo Patris abstulit, quia ei per Prophetam dicitur: Obliviscere populum tuum, et domum patris tui [Psal. XLIV]. Quid vero in idolis, nisi avaritia designatur? |
| 43 | Unde et per Paulum dicitur: Et avaritia, quae est idolorum servitus [Col. III]. Laban ergo veniens apud Iacob idolum non invenit, quia ostensis mundi thesauris diabolus in Redemptore nostro vestigia concupiscentiae terrenae non reperit; sed quae Iacob non habuit, ea Rachel sedendo cooperuit. |
| 44 | Per Rachel quippe, quae ovis Dei dicitur, Ecclesia figuratur. Sedere autem, est humilitatem poenitentiae appetere, sicut scriptum est: Surgite, postquam sederitis [Psal. CXXVI]. Rachel ergo idola sedendo operuit, quia sancta Ecclesia Christum sequens vitium terrenae concupiscentiae per humilitatem poenitentiae cooperuit. |
| 45 | De hac cooperatione vitiorum per Prophetam dicitur: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata [Psal. XXXI]. |
| 46 | Sumpsit autem Iacob lapidem, et constituit eum titulum, etc. Mystice autem inter fideles tam Iudaeos quam gentes testis est lapis eminens in similitudinem Christi, et acervus lapidum, qui est multitudo credentium. Vir enim, qui cum Iacob luctatus est, typum Christi evidentissime gesserat. Cui tamen ideo praevaluit Iacob, utique volenti, ut mysterium figuraret passionis Domini. |
| 47 | Ubi visus est Iacob in Iudaeorum typo, hoc est, in corporis sui sobole praevaluisse Deo, et quasi cum infirmo, ita cum carne eius luctamen inire, et invalescere in passione eius, sicut scriptum est cum dicerent: Crucifige. Et tamen Iacob ab eodem angelo benedictionem, quem victor superaverat, impetravit. Cuius nominis impositio utique benedictio fuit. |
| 48 | Interpretatur autem Israel, videns Deum: quod erit in fine praemium sanctorum omnium. Tetigit illi porro idem angelus latitudinem femoris, et claudum reddidit; sicque erat unus atque idem Iacob benedictus et claudus: benedictus in his qui in Christum ex eodem populo crediderunt; atque in infidelibus claudus. Nam in femoris nervo valetudo generis et multitudo est. Plures quippe sunt in stirpe, qui degenerantes a fide patrum, et a praeceptis sui auctoris deviantes, in errore sui seminis claudicant; de quibus prophetice praedictum est: Et claudicaverunt a semitis suis [Psal. XVII]. Qui tamen populus post tactis sibi viribus non solum claudicat, sed et torpescit, ne ultra iam generare filios possit. |
| 49 | Denique quod adiecit idem patriarcha vidisse se Deum facie ad faciem, cum superius virum secum narrat fuisse luctatum, id significat quia idem Deus homo erat futurus, qui cum Iacob populo luctaretur. |
| 50 | Dina, quae transfertur in causam; iurgii enim in Sichimis causa exstitit. Haec quippe, ut mulieres videret extraneae regionis, egreditur, quando unaquaeque mens, sua studia negligens, actiones alienas curans, extra habitum atque extra ordinem proprium evagatur. Quam Sichem princeps terrae opprimit, quia videlicet intentam curis exterioribus diabolus corrumpit. |
| 51 | Et agglutinata est anima eius cum ea [Gen. XXXIV], quia unitam sibi per iniquitatem respuit; et quia cum mens a culpa resipiscit, afficicitur; atque admissum flere conatur, tristem blanditiis falsae spei delinit. Zelus quem habuerunt filii Iacob in ulciscendo stupro sororis suae, moraliter commonet pastores fidelium, quatenus habeant curam animarum sibi commissarum, ne violenter aut corporali delicto, aut fornicatione spiritali polluantur; paratique sint ipsi semper, secundum Apostolum, ulcisci omnem inobedientiam resistentem veritati, atque excommunicationis gladio feriant stupratorem, ne pro tanto commisso impunitus evadat. |
| 52 | Ruben, primogenitus Israelis, qui interpretatur visionis filius; sic enim quando eum peperit Lia, vocavit nomen eius Ruben, dicens: Quia vidit Deus humilitatem meam [Gen. XXIX], populum significat Iudaeorum, qui Deum quodammodo vidit, hoc est, agnovit per acceptionem legis; sed violavit cubile Dei Patris, quando carnem, quam sibi Christus asciverat, confixit in patibulo crucis. |
| 53 | Aliter significat electum populum ex Iudaeis, cui divina miseratio contulit ut qui Deum negando et crucifigendo aeternae morti seipsum addixerat, compunctus ad praedicationem sanctorum apostolorum, erroris sui poenitentiam ageret et ex fide viveret. |
| 54 | Simeon interpretatur auditio; sic enim dixit Lia, quando peperit eum: Quia exaudivit me Deus [Gen. XXIX]. Hic scribas designat Iudaeorum, qui acceperunt quidem vocem Dei, praecepta legis sibi tradentem, sed in furore suo occiderunt prophetas, et in dolore suo suffoderunt fixuris clavorum Christum firmissimum murum, in quo credentes stabili robore communiuntur. |
| 55 | Levi, qui interpretatur additus, auctor et figura est principum sacerdotum qui Dominum crucifixerunt. Aliter Levi significat chorum apostolicum et universum martyrum exercitum, nec non et martyrum caput; omnique ordini perfectorum ista dicuntur, qui perfectionem charitatis morientes pro Domino impleverunt; et abrenuntiantes omnibus culmen doctrinae evangelicae assecuti sunt, tanquam veri Levitae non habentes partem in terra, sed cum Propheta dicentes: Dominus pars haereditatis meae [Psal. XV]. Unde Moyses in benedictione Levi ad Dominum ait: Perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et iudicasti ad aquas contradictionis [Deut. XXXIII]. Tentatus est enim vir iste sanctus, ut Apostolus ait, per omnia [pro] similitudine, excepto peccato [Heb. IV]. Sed maximam ei tunc diabolus tentationem intulit, cum in eius necem Iudaeorum animos tanta obstinatione excitavit, ut omnes una voce dicerent: Sanguis eius super nos et super filios nostros [Matth. XXVII]. Aquae enim contradictionis populi sunt Iudaeorum, qui inundatione persecutionum contra Christum et sanctos eius surrexerunt. |
| 56 | Iuda confessio dicitur, quia quando eum peperit Lia, laudem Domino retulit, dicens: Nunc super hoc confitebor Domino [Gen. XXIX], id est, gratias ago. Hic significat Christum, qui in cubili sepulcri, quasi leo securus, quodam corporis somno quievit, devictoque mortis imperio, post triduum surrexit; qui contra adversarias potestates in cruce confligens, sanctam Ecclesiam, quam de gentibus universis ad se vitem veram colligens vino sanguinis sui lavavit, cunctis hostibus superiorem fecit. |
| 57 | Isachar, qui interpretatur merces. Hoc autem ideo quia mandragoris filii sui Ruben introitum viri, qui Racheli debebatur, ad se emerat Lia. Unde et dum natus esset, dixit Lia: Dedit Deus mercedem meam [Gen. XXX]. Hunc pater Iacob in benedictione sua asinum fortem nuncupavit [Gen. XLIX], supponentem humerum suum ad portandum, quia in labore terrae et vehendis ad mare quae in finibus suis nascebantur, plurimum laboravit. |
| 58 | Significat autem ecclesiam de gentibus, quae subiecit humerum suum ad crucis onus portandum, et ad implendum mandata Christi, qui dixit: Iugum enim meum suave, et onus meum leve est [Matth. XI]. |
| 59 | Zabulon, qui interpretatur habitaculum, propterea quia Lia iam secura de cohabitatione Iacob dixit: Habitavit vir meus mecum [Gen. XXX]. Hic eamdem Ecclesiam significat, quae secus fluctus huius vitae inhabitans, omnes tentationes et turbines saeculi sustinet et in doctoribus suis ad montes virtutum [et] laudes Domino referendas convocat populos omnium gentium. |
| 60 | Nephtalim quoque interpretatur convertit me, vel dilatavit me, vel certe implicuit me. De conversione sive comparatione causa nominis eius est. Unde et dicit Rachel, cum eum peperisset ancilla eius Lia [Bala]: Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui [Gen. XXX]. Cui dixit pater in benedictione sua: Nephtalim cervus emissus, dans eloquia pulchritudinis [Gen. XLIX]. Sive, Nephtalim ager irriguus. Utrumque enim significat Hebraeum verbum aila. |
| 61 | Significat autem quod aquae calidae in ipsa nascuntur tribu; sive quod super lacum Genesar fluento Iordanis esset irriguus. Hebraei autem volunt propter Tiberiadem, quae legis videbatur habere notitiam, agrum irriguum et eloquia pulchritudinis prophetari. Cervus autem emissus temporaneas fruges et velocitatem terrae uberioris ostendit; sed melius, si ad doctrinam Salvatoris cuncta referimus, quod ibi vel maxime docuerit Salvator: quod in Evangelio quoque scriptum est. |
| 62 | Aliter autem exprimit omnes sanctos praedicatores, qui instar cervorum transilientes, ad superna se erigunt, cunctisque credentibus doctrinae eloquia conferunt. |
| 63 | Dan interpretatur iudicium. Bala enim eum cum peperisset, dixit Rachel domina eius: Iudicavit me Dominus, et exaudiens dedit mihi filium: causam nominis expressit. Hic iuxta prophetiam Iacob, coluber in via, cerastes in semita esse dicitur [Gen. XLIX]. Dicunt quidam Antichristum per haec verba praedici de ista tribu futurum, pro eo quod hoc loco Dan et coluber asseritur et mordens; et unde inter tribus Israel primus Dan ad aquilonem castrametatus est, significans illum qui se in lateribus aquilonis sedere dicit; et de quo figuraliter propheta dicit: A Dan auditus est fremitus equorum [Ier. VIII]. Qui non solum coluber, sed etiam cerastes vocatur. |
| 64 | Cerata enim Graece cornua dicuntur. Serpens ille cornutus esse perhibetur, per quem digne Antichristus asseritur qui contra vitam fidelium cum morsu pestiferae praedicationis armabitur etiam cornibus potestatis. Quis autem nesciat semitam angustiorem esse quam viam? Fit ergo coluber in via, quod in praesentis vitae latitudine eos ambulare provocat, quibus quasi parcendo blanditur; sed mordet, quod eos quibus libertatem tribuit, erroris sui veneno consumit. |
| 65 | Fit itaque iterum cerastes in semita, quia quos fideles reperit, et sese inter angusta itinera praecepti coelestis constringere videt, non solum nequitia callida persuasionis impetit, verum etiam terrore potestatis perimit in persecutionis angore. Post beneficia fictae dulcedinis exercet cornua potestatis. In quo loco equi nomine hunc mundum insinuat, quod per elationem suam in cursu labentium temporum spumat; et quod Antichristus extrema mundi apprehendere nititur, Cerastes iste equi angulas mordere perhibetur. |
| 66 | Ungulam quippe equi mordere, est extrema saeculi feriendo contingere, ut cadat ascensor eius retro: quia quisquis in iniquitatibus dignitate mundi extollitur, retro cadere dicitur. Dicit enim Moyses in benedictione: Dan catulus leonis fluit largiter de Basan [Deut. XXXIII]. Leo enim per fortitudinem Christi figuram gerit; e contrario vero per ferocitatem significat diabolum. |
| 67 | Antichristus ergo filius est ferocis diaboli. Hic largiter fluit de Basan, quia plenus est confusione. Basan enim interpretatur confusio, sive pinguedo, vel bruchus. Pinguedo enim nimietatem significat suae avaritiae atque luxuriae. Bruchi autem similitudinem habet in hoc, quod sicut bruchus herbae, ita ipse virtutum devastat formositatem. |
| 68 | Gad ab eventu seu procinctu vocatus est. Quando enim peperit eum Zelpha, dixit domina eius Lia: Infortunata, idem quod dicitur, in procinctu vel eventu. Dicit enim de illo in benedictione pater Iacob: Gad accinctus praeliabitur ante eum, et ipse accingetur retrorsum [Gen. XLIX]. Totum autem illud est, quod ante Ruben et dimidiam tribum Manasse ad filios quos trans Iordanem in possessione diviserat, post quatuordecim annos revertens, praelium adversum eos gentium vicinarum grande reperit, et victis hostibus fortiter dimicaret [dimicavit]. Lege librum Iesu Nave et Paralipomenon. |
| 69 | De quo Moyses ait: Benedictus in latitudine Gad: quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem; et vidit principatum suum, quod in parte sua repositus doctor esset; qui fuit cum principibus populi, et fecit iustitias Domini, et iudicium suum Israel [Deut. XXXIII]. In benedictione Gad videtur Moyses praedicere secundum historiam, potentiam virorum fortium vel iudicum, qui de illa tribu fuerunt: sicut fuit Iephte inter caeteros iudices valde clarus et nobilis actu. |
| 70 | Secundum allegorias vero Gad interpretatur accinctus, figuram Domini Iesu Christi, qui adversus nequitias spirituales pugnaturus, in infirmitate carnis nostrae virtute divinitatis suae praecinctus apparuit; qui in latitudine benedictus est, cum non solum ex Iudaeis, sed ex omnibus etiam nationibus amplissimum a Patre toto orbe regnum accepit, impleto quod Propheta praedixerat: Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum et horribile in gentibus [Malach. I]. Quia vero per humilitatem passionis ad tantam excrevit gloriam celsitudinis, apte de eius morte subiungitur: Quasi leo requievit: cepitque brachium et verticem, etc. [Deut. XXXIII]. In requietione enim leonis, potestas exprimitur ipsius Salvatoris, qui brachio fortitudinis suae potestates mundanas religioni suae inclinavit. |
| 71 | Subiectis quippe sibi regnis et gentibus universis principatus eius potentia claruit. Ipse enim apostolis, principibus scilicet populi Dei, toto orbe Evangelium praedicantibus adiutor et cooperator ubique fuit, dicente evangelista: Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis [Marc. XVI]. |
| 72 | Aser, qui interpretatur beatus; quia dum eum peperisset Zelpha, dixit Lia: Beata ego, et beatificant me mulieres [Gen. XXX]. Hic demonstrat Dominum Iesum Christum, cuius panis pinguis est in ore credentium, quia et delicias praebet regibus, hoc est, corporis sui et sanguinis sacramenta dat sanctis, qui rite reges dicuntur, quoniam bene semetipsos vel sibi subditos regunt. |
| 73 | Hic secundum prophetiam Moysi est benedictus in filiis, et placens fratribus suis, cum credentes in eum et per eius gratiam renascentes universum orbem in similitudine repleverunt; et fratribus, hoc est, apostolis et sanctis gratiam suae dilectionis ita tribuit, ut legis caeremonias spernerent, et suscepta evangelica veritate gauderent et exsultarent, quoniam digni habiti sunt pro nomine eius contumeliam pati, cunctisque fidelibus praedicarent, dicentes: Omne gaudium existimate, cum in tentationes varias incideritis [Iac. I]. Unde autem tanta in eis sit abundantia charitatis Christi, exponitur figurate, dum subditur: Tinguit in oleo pedem suum [Deut. XXXIII]. Ascendens quippe in coelum caput nostrum Dominus Christus chorum apostolicum, cuius consona praedicatione universum mundum erat peragraturus, quasi pedem in terra adhuc consistentem oleo Spiritus sancti copiosissime unxit; ex quo concepta virtute nullo labore deficeret, sed immarcescibilis semper gaudii alacritate polleret, cui etiam incorruptibilis calciamenti praestitit munimentum, de quo sequitur: Ferrum et aes calciamentum eius. |
| 74 | Cuius dies iuventutis ita fiunt, ut senectutis; quia corpus eius, quod est Ecclesia, in primordio fidei floruit virtutibus, sapientia viguit, miraculis coruscavit. Sic et in fine saeculi in electis perseverat vigor fidei, et ardor charitatis usque in finem. Hic rectissimus est ascensor coeli, quia super omnes virtutes coelestes et potestates angelicas post resurrectionem suam ascendit et sedet ad dexteram Patris [Eph. I]. Magnificentia eius discurrunt nubes [Deut. XXXIII]. Doctores videlicet et praedicatores Evangelii in toto orbe disseminant verbum Dei. |
| 75 | Cuius sunt brachia sempiterna [Ibid.]: quia cunctis hostibus victoria eius fit perpetua. Qui eiiciet a facie sua inimicum diabolum, et dicit: Contere, quando novissima inimica destruetur mors, et electi omnes immortalitate et incorruptione vestiti triumphantes in regnum intrabunt aeternum. |
| 76 | Ioseph ab eo quod sibi aliud additamentum optaverat mater, vocavit augmentum. Hunc Pharao Sephaneth appellavit, quod Hebraice absconditorum repertorem sonat, pro eo quod obscura somnia revelavit, eique sterilitatem praedixit. Tamen quia hoc nomen ab Aegyptio ponitur, ipsius linguae debet habere rationem. Interpretatur ergo Sephaneth Aegyptio sermone Salvator mundi, eo quod orbem terrae ab imminente famis excidio liberaret. |
| 77 | Quod autem Ioseph a fratribus venditus in Aegypto sublimatur, Redemptorem nostrum significat a populo Iudaeorum in manibus persequentium traditum, et nunc in gentibus exaltatum. Cui pater in benedictione sua ait: Filius accrescens et decorus aspectu. Filiae discurrerunt super murum, sed exasperaverunt eum, et iurgati sunt, invideruntque illi, habentes iacula, etc. [Gen. XLIX]. Haec prophetia post passionem Domini paternae vocis imaginem praetulit, quia redeuntem in coelum post victoriam Christi Pater alloquitur, dicens: Filius accrescens Ioseph. |
| 78 | Filius accrescens utique in gentibus, quia cum ob incredulitatem Synagogae populum reliquisset, innumeram sibi plebem Ecclesiae ex omnibus gentibus ampliavit. Quod et David cecinit, dicens: Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae [Psal. XXI]. Filius accrescens et decorus aspectu. Omnes enim superat illius pulchritudo, iuxta quod de ipso in psalmis canitur: Speciosus forma prae filiis hominum [Psal. XLIV]. Filiae discurrerunt super murum, id est ecclesiae, quae crediderunt in Christum. Hae super soliditatem fidei, quasi super murum, amore pulchritudinis Christi accensae discurrerunt, ut verum sponsum per contemplationem aspiciant, et osculo charitatis illi copulentur atque adhaereant. |
| 79 | Sed obiurgati sunt eum, quando falsis testimoniis calumniantes sanctum Deum opprimere Synagogae populi cogitaverunt. Inviderunt illi habentes iacula. Neque enim quisquam in Ioseph coniecit sagittas, vel aliquod vulneris telum, sed hoc specialiter evenit in Christum. Sedet in forti arcus eius. Christus enim arcum suum et arma posuit in Deo, qui fortis est propugnator. |
| 80 | Cuius virtute concidetur omnis nequitia perfidorum. Et dissoluta sunt vincula brachiorum eius, quibus fratres eum vinctum ad Pilatum duxerunt, vel quibus eum suspensum in ligno crucifixerunt. Rescissa sunt enim per manum omnipotentis Iacob, hoc est, per manum omnipotentis Dei Iacob, ex cuius femore ipse Dominus bonus pastor egressus est, lapis et firmitas credentium in Israel. |
| 81 | Deus patris tui erit adiutor tuus. Quis adiuvit Filium, nisi solus Deus Pater, qui dixit: Iacob puer meus, suscipiat eum anima mea; et omnipotens benedicet tibi benedictionibus coeli desuper, benedictionibus abyssi iacentis deorsum. Universa enim subiecit ei, coelestia per benedictionem coeli, et terrena per benedictionem abyssi iacentis deorsum, ut omnibus angelis et hominibus dominaretur. |
| 82 | Benedictionibus uberum, id est, sive duorum testamentorum, quorum altero nuntiatus est, altero demonstratur; sive benedictionibus uberum Mariae, quae vere benedicta erant, quia iisdem sancta virgo de se potum lactis Domino immulsit. Unde et illa mulier in Evangelio ait: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti [Luc. XI]. Benedictionibus uberum et vulvae. |
| 83 | Etiam hic benedicitur et vulva eiusdem matris; illa utique virginalis, quae nobis Christum Dominum edidit. De qua per prophetam Ieremiam dicitur: Priusquam te formarem in utero, novi te; et antequam exires de vulva, sanctificavi te [Ierem. I]. Benedictiones patris tui confortatae sunt in te benedictionibus patrum tuorum. Benedictiones, inquit, Patris tui coelestis, quae datae sunt tibi, a summo coeli et abyssi confortatae sunt, id est, praevaluerunt benedictionibus patrum tuorum. Ultra omne enim sanctorum meritum patriarcharum convaluit benedictio omnipotentis Patris in Filio, ita ut ei nullus sanctorum aequetur. |
| 84 | Donec veniret desiderium collium aeternorum. Colles isti sancti sunt, qui Christi adventum prophetantes magno desiderio incarnationem eius exspectaverunt. De quibus Dominus dicit: Quia multi iusti et prophetae cupierunt videre quae videtis [Luc. X]. Hi ergo sancti dicti sunt, colles propter excellentiam sanctitatis. Qui etiam aeterni vocantur, quia vitam consequuntur aeternam, nec intereunt cum mundo, sed esse creduntur aeterni. Fiant in capite Ioseph. Omnes benedictiones istae super caput Christi ponuntur, quas incarnatus accepit. |
| 85 | Et super verticem Nazaraei, de quo scriptum est: Quoniam Nazaraeus vocabitur [Malach. II], id est, sanctus Dei. Inter fratres suos, quia ipse est caput omnium eminens, universorum videlicet sanctorum; quos etiam et fratres vocat in psalmis. |
| 86 | Beniamin, qui interpretatur filius dexterae, quod est virtutis. Nam mater eius moriens vocaverat nomen eius Benoni, id est filius doloris mei; pater autem hoc mutavit, filium dexterae nominans. Beniamin autem Pauli apostoli imaginem praetulit, quia et minimus apostolorum fuit, et de tribu eius ascendit. Iste est lupus rapax, mane persecutor diripiens, vespere doctor pascens. |
| 87 | Quod autem dixit Moyses in benedictione Beniamin: Amantissimus Domini habitabit confidenter; in eo quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet [Deut. XXXIII], videtur quidem secundum historiam tangere, quod Beniamin a patriarcha simul et propheta spiritu Dei pleno videlicet patre suo Iacob amaretur; et quod per dispensationem Dei locus ille, in quo cultus maxime futurus erat, tribui eidem decerneretur, hoc est Ierusalem, ubi templum et altare Dei construebatur; atque ideo subiungitur: Quasi in thalamo tota die morabitur; quia Ierusalem fuit eo tempore locus, quem elegit Dominus, ut esset nomen eius ibi. Allegorice autem Dominus noster Iesus Christus ipse amantissimus est Dei Patris, de quo dixit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui [Matth. III]. Hic in virtute Patris permanet, quia in dextera virtutis sedet, et regnavit [regnat] in excelsis. Sed et de humilitate eius intelligi potest, quia in ea divinitas habitat confidenter, quam sibi coniunxit in unitate personae. |
| 88 | Quod autem in thalamo morabitur, et inter humeros illius requiescet, significat quod in utero Virginis coelesti sponso coniuncta est Ecclesia, quae in fortudine potentiae Christi, et in operibus eius maximam fiduciam ac requiem mentis habet. |
| 89 | Manasses dictus est ab eo quod sit pater eius oblitus laborum suorum. Ita Hebraice vocatur oblivio; gestat autem figuram prioris populi. |
| 90 | Ephraim, qui interpretatur frugifer, sive augmentum; eo quod auxerit eum Deus. Hic autem gentium significat populum, qui per benedictionem patriarchae praepositus est maiori populo Iudaeorum. |
| 91 | Thamar interpretatur amaritudo pro viris mortuis. Eadem et commutans; mutavit enim se in habitum meretricis, quando cum socero suo concubuit. |
| 92 | Phares interpretatur divisio, ab eo quod diviserit membranula secundarum; divisoris inde, id est Phares, sortitus est nomen. Unde et Pharisaei, qui se quasi iustos a populo separabant, divisi appellabantur. |
| 93 | Zara, frater eius, in cuius manu coccinum, interpretatur oriens; sive quia primus apparuit, sive quod plurimi ex eo iusti nati sunt, ut in libro Paralipomenon continetur. Thamar habitum mutat, mutat et nomen: et fit de Synagoga Ecclesia. Sed in ea prorsus nomen amaritudinis manet; non illius amaritudinis, in qua Domino ministravit, sed illius in qua Petrus amare flevit. Nam et Iudas Latine confessio est. Confessioni ergo amaritudo misceatur, ut vera poenitentia praesignetur: hac poenitentia fecundatur Ecclesia in omnibus gentibus constituta. |
| 94 | Oportebat enim Christum pati et resurgere tertia die; et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem [Luc. XXIV]. Nam et ipse habitus meretricis confessio peccatorum est. Typum quippe Ecclesiae gerit Thamar ex gentibus evocatae, sedens cum hoc habitu ad portam Enan vel Enachin, quod interpretatur fons. |
| 95 | Cucurrit enim velut cervus ad fontes aquarum pervenire ad semen Abrahae. Illo enim non cognoscente feratur [sic], quia de illo praedictum est: Populus quem non cognovi, serviet mihi [Psal. XLIV]. Accepit in occulto annulum et monile et virgam [Gen. XXXVIII], quia vocatione signatur, iustificatione decoratur, glorificatione exaltatur. |
| 96 | Quos enim praedestinavit, illos et vocavit; quos autem vocavit, illos et iustificavit; et quos iustificavit, illos et glorificavit [Rom. VIII]. Sed haec, ut dixi, in occulto, ubi fit et conceptio sanctae ubertatis. Mittitur autem haedus promissus tanquam meretrici [Gen. XXXVIII]. Haedus exprobratio, peccati per eumdem Odollamitem, tanquam increpantem et dicentem: Generatio viperarum [Matth. III]. Sed non eam invenit peccati exprobratio, quam mutavit confessionis amaritudo. |
| 97 | Post vero iam publicis signis annuli et monilis, et virgae, vicit temere iudicantes Iudaeos, quorum iam personam ipse Iudas gestabat; qui hodieque dicunt, non hunc populum esse Christi, nec habere nos semen Abrahae. Sed prolatis certissimis documentis nostrae vocationis iustificationisque et glorificationis, erubescunt sine dubio et confunduntur, et nos magis quam se iustificatos esse fatebuntur. |
| 98 | Pignora enim refert habere secum Ecclesia. Accusatur enim a Iudaeis quasi adulteratrix legis; sed ostendit virgam signum passionis, et monile legis legitimae, et annulum pignus immortalitatis. Quod autem Scriptura dicit parientem Thamar et duos in utero geminos habentem, quorum scilicet primus, qui dicitur Zara, misit manum suam, et obstetrix ligavit coccinum; et dehinc illo manum intrinsecus retrahente posterior, qui Phares vocatur, porrexit manum, et nascendo processit: figuraliter congruit quod extenderit Israel in legis opera manum suam, et eam prophetarum et ipsius Salvatoris pollutam cruore contraxerit; postea vero prior aperit populus, gentium scilicet, ut futuri essent novissimi qui erant primi, et primi futuri essent qui erant novissimi. |
| 99 | Iob autem, ut quidam suspicantur, in libro Geneseos Iohab nominatur, et de stirpe Esau generatione quarta natus creditur. E contra Hebraei asserunt eum de Nachor stirpe esse generatum. Nam Eliphaz, qui unus de tribus amicis Iob esse legitur, in libro Hebraicarum Quaestionum scriptum reperi, quod ipse fuerit filius Esau ex Ada uxore sua. |
| 100 | In Latinum quoque vertitur Iob, dolens. Et recte dolens, propter percussionem carnis et passiones dolorum; calamitates enim suas nominis etymologia figuravit. Hic ergo in factis dictisque suis personam exprimit Redemptoris, de quo scriptum est: Ipse dolores nostros tulit et aegrotationes portavit [Isa. LIII]. |
| 101 | Uxor quippe ipsius Iob, quae eum ad maledicendum provocavit, pravitatem carnalium designat. |
| 102 | Tres vero amici illius typum tenent haereticorum, qui sub specie consulendi studium gerunt seducendi. |
| 103 | Eliud vero, qui contra eum superbe locutus est, doctorem superbum et arrogantem demonstrat, qui durius increpatione sua fidelium intra sanctam Ecclesiam arguit et increpat turbam. |