Hrabanus Maurus, De Universo, 2, CAPUT PRIMUM. De Adam et posteris eius usque ad patriarchas.
| 1 | Adam, sicut beatus Hieronymus tradidit, homo seu terrenus, sive terra rubra interpretatur; ex terra enim facta est caro, et humus hominis faciendi materies fuit. Hic figuram Christi gestavit. Nam sicut sexta die formatus est ad imaginem Dei, ita sexta mundi aetate Filius Dei formam carnis induit, ut reformaret hominem ad similitudinem Dei. |
| 2 | Eva interpretatur vita, sive calamitas, sive vae. Vita, quia origo fuit nascendi; calamitas et vae, quia per praevaricationem causa exstitit moriendi. A cadendo enim nomen assumpsit calamitas. Alii autem dicunt quod ob hoc Eva vita et calamitas sit appellata, quia saepe mulier viro causa salutis est, saepe calamitatis et mortis, quod est vae. |
| 3 | Designat autem Ecclesiam sponsam Christi factam per lavacri ministerium, quod de latere morientis Christi profluxit. |
| 4 | Cain interpretatur possessio. Unde etymologiam ipsius pater exprimens ait: Cain, id est, possedi hominem per Deum [Gen. IV]. Idem et lamentatio, eo quod pro interfecto Abel interfectus sit, et poenam sui sceleris dederit. Hic autem frater, qui aetate maior eumdem Abel occidit in campo, populum priorem significat, qui interficit Christum in Calvariae loco. |
| 5 | Abel enim interpretatur luctus: quo nomine praefigurabatur occidendus. Idem et vanitas, quia cito solutus est atque subtractus. Hic pastor ovium Christi tenuit typum, qui est verus pastor et rector fidelium populorum: unde et animam suam posuit pro ovibus suis. |
| 6 | Seth, qui interpretatur resurrectio vel positio, eo quo per interfectionem fratris natus quasi resurrectio illius appositus sit. Hic demonstrat Christum Iesum, in quo est vera resurrectio et vita fidelium. |
| 7 | Enos iuxta propriae linguae varietatem homo vel vir dicitur, et congrue hoc vocabulum habuit; de eo enim scriptum est: Tunc initium fuit invocando nomen Domini [Gen. IV], licet plerique Hebraeorum arbitrentur quod tunc primum in nomine Domini et in similitudine eius fabricata sunt idola. Declarat Ecclesiam in spe viventem, quandiu ad beatitudinem promissae felicitatis perveniat. |
| 8 | Enoch, filius Cain, dedicatio interpretatur. In ipsius enim nomine civitatem postea aedificavit Cain. Significat autem impios in hac vita tantum esse fundatos. |
| 9 | Cainan lamentatio vel possessio eorum interpretatur. Sicut enim Cain possessio, ita derivatum nomen, quod est Cainan, facit possessio eorum. Significat autem appetitores carnalium voluptatum, qui tantum de praesentis vitae deliciis sollicitudinem gerunt. |
| 10 | Chus Hebraice Aethiops interpretatur, [ex] posteritate sui generis nomen sortitus. Ab ipso enim sunt primogeniti Aethiopes. In cuius terra dicitur beatus Iob habitasse cum in capite libri illius ita scriptum est: Vir erat in terra Chus nomine Iob [Iob. I]. Idcirco sanctus vir ubi habitaverit dicitur, ut eius meritum virtutis exprimatur. |
| 11 | Chus namque quis nesciat quod sit terra gentilium? Gentilitas autem obligata vitiis exstitit, quoniam cognitionem sui Conditoris ignoravit. Dicatur itaque ubi habitaverit, ut hoc eius laudibus proficiat quod bonus inter malos fuit. Neque valde est laudabile bonum esse cum bonis, sed bonum esse cum malis. |
| 12 | Enoch autem, filius Iared, interpretatur dedicatio, sicut et superior. Ipse genuit Mathusalam, ambulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit illum Deus [Gen. IV]. Hic septimus ab Adam translatus est, et significat septimam requiem futurae resurrectionis, quando transferentur sancti in vitam perpetuae immortalitatis, et dedicabuntur habitaculum Dei in Spiritu sancto. |
| 13 | Mathusalam interpretatur mortuus. Est evidens etymologia nominis. Quidam enim eum cum patre translatum fuisse, et diluvium praeterisse putaverunt. Ob hoc signanter transfertur mortuus est, ut ostenderetur non vixisse eum post diluvium, sed in eodem cataclysmo fuisse defunctum. Soli enim octo homines in arca diluvium evaserunt. Significat autem idem Mathusalam eos qui huic mundo tantum dediti sunt, et futuram vitam non quaerunt. |
| 14 | Hi enim licet longaevi fuerint super terram, tamen veraciter moriuntur, quia aeternae vitae participes existere non mereatur. |
| 15 | Lamech autem percutiens interpretatur. Iste enim percutiens interfecit Cain. Quod etiam ipse postea se perpetrasse uxoribus confitetur. Hic saeculi huius figuram tenet, cuius peccatum Christus per sanguinis sui effusionem post septuaginta septem mundi generationes absolvit, iuxta quod eas evangelista Lucas scribit. |
| 16 | Noe vero requies interpretatur. Ab eo igitur quod sub illo omnia retro quieverint per diluvium, appellatus est requies. Significat autem Noe per omnes actus suos Christum. Noe enim, ut diximus, requies interpretatur, et Dominus dicit: Dircite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris [Matth. XI]. Solus iustus invenitur Noe in illa gente, cui septem homines donantur propter iustitiam suam. |
| 17 | Solus iustus est atque perfectus, cui septem ecclesiae, propter septemplicem Spiritum illuminantem, in unam Ecclesiam condonantur. Noe ergo arcam construxit de lignis imputribilibus; sic Christus fabricavit Ecclesiam ex hominibus victuris in aeternum. Ligna arcae conglutinata erant bitumine; sic et Ecclesiae membra iuncta sunt compagine unitatis et tolerantia charitatis. |
| 18 | Sicut Noe cum suis per aquam et lignum salvatus est, sic familia Christi per baptismum et crucis passionem est sanata. Arca enim ista Ecclesiam demonstrabat, quae natat in fluctibus mundi huius, et Christo gubernante ad littus aeternae quietis tendit. Iam vero illud, quod post diluvium de vinea quam plantavit inebriatus Noe et nudatus est in domo sua, cui non appareat Christi esse figuram, qui inebriatus est dum passus est, nudatus est dum crucifixus est? |
| 19 | In domo sua, id est, in gente sua; et in domesticis sanguinis sui, utique Iudaeis. Tunc enim nudata est mortalitas carnis eius. Quam nuditatem, id est, passionem Christi videns Cham derisit; et Iudaei Christi mortem videntes subsannaverunt. Sem vero et Iaphet, tanquam duo populi ex circumcisione et praeputio credentes, cognita nuditate patris, qua significabatur passio Salvatoris, sumentes vestimentum posuerunt super dorsa sua, et intrantes aversi operuerunt nuditatem patris, nec viderunt, quod verenda patris texerunt. |
| 20 | Quodam enim modo passionem Christi velamento tegimus, id est, sacramento honoramus, eiusque mysterii rationem reddentes, Iudaeorum detractionem operimus. Vestimentum enim significat sacramentum, dorsa memoriam praeteritorum: quia passionem Christi transactam celebrat Ecclesia, non adhuc prospectat futuram. |
| 21 | Sem dicitur nominatus: quod nomen ex praesagio posteritatis accepit. Ex ipso enim patriarchae, prophetae, et apostoli, et populus Dei; ex ipsius quoque stirpe et Christus, cuius ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen in gentibus. |
| 22 | Cham calidus interpretatur. Et ipse ex praesagio futuri cognominatus. Posteritas enim eius eam terrae partem possedit, quae vicino sole calentior est. Unde et Aegyptus usque hodie Aegyptiorum lingua Cham dicitur. Hic Iudaeorum designat imaginem, qui Christi carnem atque mortem derident. |
| 23 | Iaphet latitudo interpretatur. Ex eo enim populus gentium nascitur. Et quia lata est ex gentibus multitudo credentium, ab eadem latitudine Iaphet dictus est, qui conversatur in ecclesiis Israelitarum. In his ergo tribus filiis Noe secunda origo saeculi surrexit, ut tres partes mundi a trium generatione implerentur. Porro Sem in filiis suis Asiam, et Cham Libyam, et Iaphet Europam possederunt. |
| 24 | In quibus etiam Ecclesia Christi, sanctae Trinitatis fide plantanda, praemonstrabatur. |
| 25 | Chanaan, filius Cham, interpretatur motus eorum. Quod quid est aliud, nisi opus eorum? Pro motu enim patris, id est, pro opere eius maledictus est. Unde de sedibus suis eiectus, filiis fratrum suorum terram possessionis suae reliquit, posteritatem indicans Iudaeorum, qui in passione Domini damnationis sententiam exceperunt, clamantes: Sanguis eius super nos et super filios nostros [Matth. XXVII]. Ob quod a patria quasi ingrati per Romanos in ultionem sanguinis Christi expulsi, locum sanctae Ecclesiae dederunt, in qua verus cultus unius Dei perseverat in aeternum. |
| 26 | Nemrod interpretatur tyrannus. Iste enim prior arripuit insuetam in populos tyrannidem, et ipse aggressus est adversus Deum impietatis aedificare turrim. Unde diabolum expressit, qui superbiae appetitu culmen divinae celsitudinis appetivit, dicens: Ascendam super altitudinem nubium, et ero similis Altissimo [Isai. XIV]. |
| 27 | Heber interpretatur transitus. Etymologia eius mystica est, quod ab eius stirpe transiret Deus, ne perseveraret in eis translata in gentibus gratia. Ex ipso exorti sunt Hebraei. Unde Heber, in cuius domo propria loquela remansit, caeteris linguis dispersis, Redemptorem nostrum insinuat, in cuius Ecclesia unitas fidei sine schismate perseverat |
| 28 | Faleg interpretatur divisio. Cui pater propterea tale nomen imposuit, quod tunc natus est quando per linguas terra divisa est. Propter superbiam enim filiorum Adam, quae semper inimica est simplicitati atque unitati, divisio linguarum facta est; et propter humilitatem et mansuetudinem Christi et apostolorum eius linguarum diversitas coadunata est. |
| 29 | Melchisedech interpretatur rex iustus. Rex, quia postea imperavit Salem; iustus pro eo quod discernens sacramenta Legis et Evangelii, non pecudum victimas, sed oblationem panis et calicis in sacrificium obtulit. Hic ergo in oblatione sua regnum Christi vel sacerdotium figuravit, cuius corporis et sanguinis sacramentum, id est oblatio panis ac vini, in toto orbe offertur. |