monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 1
>>> Hrabanus Maurus, De Universo, 1, II. De Filio Dei.

Hrabanus Maurus, De Universo, 1, CAPUT PRIMUM. De Deo.

1 Primum apud Hebraeos Dei nomen Heli dicitur: quod alii Deum, alii, etymologiam eius exponentes, scyros, id est fortem, interpretati sunt; ideo quod nulla infirmitate opprimitur, sed fortis est et sufficiens ad omnia perpetranda. Secundum nomen, Eloim; tertium, Eloe: quod utrumque in Latinum Deus dicitur. Quod nomen in Latinum est ex Graeca appellatione translatum: nam Deus Graece theos [Forte, δέος] febor [φόβος] dicitur, id est timor. Unde tractum est nomen Dei, quod eum colentibus sit timor.
2 Deus autem proprie nomen est Trinitatis, pertinens ad Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. Ad quam Trinitatem etiam reliqua, quae in Deo infra sunt posita, vocabula referuntur. Quartum nomen est Sabaoth, quod vertitur in Latinum, exercituum sive virtutum. De quo in psalmo ab angelis dicitur: Quis est iste Rex gloriae, Dominus virtutum? [Psal. XXIII.] Sunt autem in huiusmodi ordinatione virtutes multae, ut angeli, archangeli, principatus et potestates, cunctique coelestis militiae ordines: quorum tamen ille Dominus est, omnes enim sub ipso sunt eiusque dominatui subiacent.
3 Quintum nomen est Elion, quod interpretatur in Latinum excelsus, qui super coelos est, sicut scriptum est de eo: Excelsus Dominus, et super coelos gloria eius [Psal. CXII]. Excelsus autem dictus pro valde celsus. Ex enim pro valde ponitur, sicut eximius, quasi valde eminens. Sextum, Ieie, id est qui est. Deus enim solus, quia aeternus est, hoc est, quia exordium non habet, essentiae nomen tenet.
4 Hoc enim nomen ad sanctum Moysen per angelum est delatum. Quaerenti enim quod esset nomen eius qui eum pergere praecipiebat ad populum ex Aegypto liberandum, respondit: Ego sum, qui sum: et dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos [Exod. III]; tanquam in eius comparatione qui vere est, quia incommutabilis est, ea quae commutabilia sunt quasi non sint.
5 Quod enim dicitur, fuit, non est; et quod dicitur, erit, nondum est. Deus autem tantum esse novit: fuisse et futurum esse non novit. Solus autem Pater cum Filio et Spiritu sancto veraciter est: cuius essentiae comparatum esse nostrum non esse est. Unde et in colloquio dicimus: Vivit Deus, qui essentia vivit quam mors non habet.
6 Septimum, Adonai, quod generaliter interpretatur, Dominus: quo dominetur creaturae cunctae, vel quod creatura omnis dominatui eius deserviat. Dominus ergo et Deus vel quod dominetur omnibus, vel quod timeatur a cunctis. Octavum, ia, quod in Deo tantum ponitur: quod etiam in alleluia in novissima syllaba sonat. Nonum, tetragrammaton, hoc est quatuor litterarum, quod proprie apud Hebraeos in Deo ponitur: iod, he, vau, he, id est duabus ia: quae duplicata ineffabile illud et gloriosum nomen Dei efficiunt.
7 Dicitur autem ineffabilis, non quia dici non potest, sed quia finiri sensu et intellectu humano nullatenus potest: et ideo quia de eo nihil digne dici potest, ineffabilis est. Decimum, Saddai, id est, omnipotens. Vocatur autem omnipotens eo quod omnia potest; sed et a faciendo quod vult, non a patiendo quod non vult. Quod si ei accederet, nequaquam omnipotens esset.
8 Facit enim quod vult, et inde omnipotens. Item omnipotens, quod ipsius sunt omnia quae ubique sunt. Solus enim totius mundi habet imperium. Dicuntur autem et alia quaedam in Deum substantialiter nomina, ut immortalis, incorruptibilis, incommutabilis, et aeternus. Unde et merito cunctae praeponitur creaturae. Immortalis, sicut de eo scriptum est: Qui solus habet immortalitatem [I Tim. VI]; quia in eius natura nulla est commutatio.
9 Nam omnis mutabilitas non inconvenienter mortalitas dicitur: secundum quod et anima dicitur mori, non quia in corpus vel in aliquam alteram substantiam mutatur et vertitur, sed in ipsa sua substantia, quidquid alio modo nunc est aut fuit secundum id quod destitit esse, quod erat mortalis utique deprehenditur. Ac per hoc Deus solus dicitur immortalis, quia solus incommutabilis incorruptibilisque appellatur, quia corrumpi et dissolvi non potest nec dividi.
10 Quidquid enim capit divisionem et interitum capit. Ille nec dividi potest, nec interire: inde incorruptibilis est. Incommutabilis est, quia semper manet et mutari nescit: nec perficit, quia perfectus est; nec deficit, quia aeternus est. Aeternus est, quia sine tempore est: non enim habet initium neque finem. Hinc et sempiternus, eo quod sit semper aeternus.
11 A quibusdam autem aeternus ab aethere creditur dictus, quomodo coelum sedes eius habetur. Unde est illud: Coelum coeli Domino [Psal. CXIII]. Et haec ista quatuor unum significant. Nam una eademque res dicitur sive dicatur aeternus Deus, sive immortalis, sive incorruptibilis, sive immutabilis. Nam invisibilis Deus dicitur, quia nunquam per substantiam suam apparuit oculis mortalium Trinitas, nisi per speciem subiectae creaturae, eiusdemque corporeae.
12 Nam nemo potest ipsam manifestationem essentiae Dei videre et vivere; sicut et dictum est Moysi. Unde et Dominus in Evangelio ait: Deum nemo vidit unquam [Ioan. I]. Invisibilis enim res est, ideoque non oculo, sed corde quaerendus est. Impassibilis, quod nullis perturbationibus afficitur, quibus fragilitas humana succumbit. Non enim attingunt eum ullae passiones, ut libido, iracundia, cupiditas, timor, moeror, invidia, etc.
13 , quibus mens humana turbatur. Sed eum dicitur Deus irasci, aut zelare, aut dolere, nostro usu dicitur. Apud Deum enim est perturbatio nulla, apud quem tranquillitas summa est. Simplex autem dicitur, sive non amittendo quod habet, seu quia non aliud est ipse, et aliud quod in ipso est: sicut in homine, cuius aliud est esse, et aliud sapere; nam et esse potest, et sapiens non esse.
14 Deus habet essentiam, habet et sapientiam: sed quod habet, hoc est; et omnia unus, ac proinde simplex est, quia non in eo aliquid accedere potest. Sed et quod est, et quod in ipso est, essentialiter est; excepto quod relative ad quamcunque personam est. Summe bonus, quia incommutabilis est.
15 Creatura vero bonum, sed non summum est, quia mutabilis est; et dum sit quidem bonum, non tamen esse potest et summum. Incorporeus autem vel incorporalis ideo dicitur Deus, ut spiritus credatur vel intelligatur esse, non corpus: nam dum dicitur spiritus, eius significatur substantia. Immensus, quod cuncta concludat, et ipse a nullo concludatur, sed omnia intra eius omnipotentiam coarctentur.
16 Perfectus dicitur, quia nihil ei potest adiici. Et tamen de consummatione alicuius facti perfectio dicitur: Deus autem, qui non est factus, quomodo est perfectus? sed hoc vocabulum de usu nostro sumpsit humana inopia, sicut et reliqua verba, quatenus id quod ineffabile est utcunque dici possit: quomodo Deo nihil digne humanus sermo dicit, sicut sunt et alia.
17 Creator dictus pro totius mundi rebus ab ipso creatis: nihil enim est quod non originem a Deo traxerit. Ipse et unus, quia dividi non potest, vel quia nihil aliud esse potest quod tantumdem capiat potestatis. Haec igitur, quae de Deo dicta sunt, ad totam pertinent Trinitatem, propter unam et coaeternam substantiam, sive in Patre, sive in Filio eius unigenito: in forma autem Dei, sive in Spiritu sancto, qui unus est Spiritus Dei Patris, et Filii eius unigeniti.
18 Sunt et quaedam vocabula ex usu nostro ad Deum, sumpta de membris nostris, sive de inferioribus: qui in propria natura invisibilis et incorporeus est, pro efficientibus tamen causarum in ipso, rerum species ascribuntur, ut more locutionis nostrae facilius seipsum insinuet: ut quia omnia videt, dicatur oculus; et propter quod audit omnia, dicatur auris; pro eo autem quod avertitur, ambulat: pro eo quod exspectat, stat. Sic in caeteris horum similibus ab humanis mentibus trahitur similitudo ad Deum, sicut est obliviscens et memorans.
19 Hinc est quod propheta dicit: Iuravit Dominus exercituum per animam suam [Isa. XIV]; non quod Deus animam habeat, sed quod nostro narrat affectu. Nam et facies Dei in Scripturis sanctis non caro, sed divina cognitio intelligitur, eadem ratione qua per faciem conspectam quisque cognoscitur. Hoc enim in oratione dicitur Deo: Ostende nobis faciem tuam [Psal. LXVIII]; ac si diceretur: Da nobis cognitionem tuam.
20 Sic et vestigia Dei dicuntur, quod nunc Deus per speculum cognoscitur. Ad perfectum vero omnipotens reperietur, dum in futuro facie ad faciem quibusque electis praesentabitur, ut ipsam speciem contemplentur, cuius nunc vestigia comprehendere conantur, hoc est, quem videre per speculum dicuntur. Nam et situs, et habitus, et locus, et tempus in Deo non proprie, sed per similitudinem translate dicuntur.
21 Sedere quippe super cherubin dicitur, quod est ad situm; et abysso tanquam vestimento amictus, quod est ad habitum; et: Anni tui non deficient [Psal. CL]; quod ad tempus pertinet; et: Si ascendero in coelum, tu illic es [Psal. CXXXVIII]; quod ad locum manet. Nam et in propheta plaustri portantis fenum species ad Deum ducitur: et haec omnia per figuram dicuntur Deus, quod nihil horum ad proprietatem substantiae eius pertinet.
22 Et quia, sicut diximus, membra humana et habitus atque affectus humani per figuram Deo ascribuntur, breviter ea quae de his scripta recolimus, adnotamus. Caput Domini ipsa divinitas, eo quod principium et creator sit omnium rerum. Capilli autem Domini candidi in propheta Daniele scribuntur, eo quod antiquus sit dierum [Dan. VII]. Oculi Deum [Domini] inspectio divina, eo quod omnia videat, ut est illud in Apostolo [Heb. IV]: Omnia enim nuda et aperta sunt oculis eius.
23 Palpebrae Deum [Domini] occulta et spiritualia in divinis praeceptis mysteria, ut est in psalmo: Palpebrae eius interrogant filios hominum [Psal. X], hoc est, probant filios hominum. Odoratus Domini, delectatio eius in moribus sive operibus sanctorum, ut in Genesi: Odoratusqué est Dominus odorem suavitatis [Gen. VIII]. Os Domini, Filius eius vel sermo ad homines, ut in psalmo: Os Domini locutum est [Isa. I]; et alibi: Os Domini ad iracundiam provocaverunt [Thren. I]. Lingua Domini, Spiritus eius sanctus, ut in psalmo: Lingua mea calamus [Psal. XLIV]. Facies Domini, ostensio eius per Filium eius ad homines, ut in Exodo: Facies mea praecedet te [Exod. XXXIII]; et in psalmo: Facies Domini dimisit eos.
24 Verbum Domini, Filius, ut in psalmo: Eructavit cor meum verbum bonum [Psal. XLIV]. Brachium Domini, Filius, per quem omnia operatus est, ut in propheta Isaia: Et brachium Domini cui revelatum est [Isa. LIII]. Dextra Dei, id est Filius, ut in psalmo: Dextera Domini fecit virtutem [Psal. CXVII]. Item dextera Domini, gloria, sive beatitudo perpetua, sicut in Evangelio de Filio dicitur: Sedet ad dexteram Dei [Marc. XVI]. Rursum dextera Dei, electi omnes, ut in Deuteronomio: In dextera eius ignea lex [Deut. XXXIII]. Alae Domini, protectio divina, ut in psalmo: In umbra alarum tuarum sperabo [Psal. LVI]. Scapulae Domini divina patientia, qua portare dignatur infirmos, ut in Deuteronomio; Suscepit eos, et supposuit scapulis suis [Deut. XXXII]. Maus Domini, divina operatio, ut in prophetia: Nonne manus meae fecerunt haec omnia? [Isa. LXVI]. Digitus Domini, Spiritus sanctus, cuius operatione tabulae legis in Exodo scriptae referuntur; et in Evangelio: Si in digito Dei eiicio daemonia.
25 Digiti Domini, legislator, Moyses, sive prophetae, ut in psalmo: Videbo coelos, hoc est, legis libros et prophetarum, opera digitorum tuorum [Psal. VIII]. Sapientia, Dei Filius, in Apostolo: Christus Dei virtus et Dei sapientia [I Cor. I]; et in Salomone: Sapientia Domini attingit a fine usque ad finem fortiter [Sap. VIII]. Uterus Domini, secretum divinitatis, ex quo Filium protulit, ut in psalmo: Ex utero ante luciferum genui te [Psal. CIX]. Pedes Domini, stabilitas aeternitatis, ut in psalmo: Et caligo sub pedibus eius [Psal. XVII]. Thronus Domini, angeli, sive sancti, vel ipsa regnandi potestas, ut in psalmo: Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi [Psal. CXVIII]. Sedes Domini, id est, quod supra, angeli vel sancti, quod in his Dominus sedeat; ut in psalmo: Deus sedet super sedem sanctam suam [Psal. XLVI]. Descensus Domini, visitatio eius ad homines, sicut in Michaea: Ecce Dominus egredietur de loco suo, et descendet conculcans extrema terrae [Mich. I]; item in malam partem, ut in Genesi: Descendit Dominus ut videret turrim [Gen. XI]. Ascensus Domini, elevatio hominis assumpti a terra ad coelos, ut est in psalmo: Qui ascendit super coelos coelorum ad orientem [Psal. XXXIV]. Stare Domini, patientia Divinitatis, per quam peccatores ad poenitentiam sustinet, sicut in Habacuc: Stetit et mensus est terram [Habac. III]; et in Evangelio: Stetit Iesus, et iussit eum vocare ad se [Marc. X], hoc est, coelum. Transitus Domini, carnis assumptio, per quam nascendo, moriendo, resurgendo, in coelos ascendendo, quemdam transitum fecit: in Cantico canticorum: Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles [Cant. II]. Gressus Domini, adventus vel visitatio eius.
26 Viae Domini, operatio Divinitatis, sicut in Iob pro diabolo: Ipse est principium viarum Dei [Iob. XL]; item viae Domini, praecepta Domini, ut in Osee: Quomodo rectae viae Domini, et iusti ambulant in eis [Ose. XIV]. Vestigia Domini, operum secretorum signa, ut in psalmo: Et vestigia tua non cognoscentur [Psal. LXXVI]. Cognitio Domini, quod cognoscentes nos faciat; unde dicit ad Abraham: Nunc cognovi quod timeas Deum [Gen. XXII], hoc est, cognoscere te feci. Nescire Deum, reprobare est, ut in Evangelio: Nescio vos [Matth. VII]. Recordatio Domini, misericordia eius, per quam respicit et miseretur cui vult; sicut in Genesi: Recordatus est Dominus Noe [Gen. VIII]; et alibi-Recordatus est Dominus populi sui [Psal. LXXVII]. Poenitentia Domini rerum mutatio, sicut in libro Regum: Poenitet me quod constituerim Saul regem [I Reg. V]. Ita et furor Domini, ultio Divinitatis in peccatores, secundum vindictam patientis, non secundum aequitatem iudicantis; ut in psalmo: In ira sua et in furore suo conturbabit eos [Psal. II]. Dormire Domini est, dum in quorumdam hominum cordibus fides eius minime vigilat, ut in psalmo: Exsurge, quare obdormis, Domine? [Psal. XLIII.] Vigilia Domini, in electorum suorum custodia per praescientiam Divinitatis semper adesse, ut in psalmo: Ecce non dormitabit neque obdormiet [Psal. CXX]. Sedere Dominum, regnare est, ut in psalmo: Deus sedet super sedem sanctam suam [Psal. XLVI]. Scabellum Domini, homo assumptus a Verbo, vel sancti eius a quibusdam putantur, ut in psalmo: Adorate scabellum pedum eius, quoniam sanctum est [Psal. XCVIII]; item scabellum est humiliatorum subiectio, ut in psalmo: Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum [Psal. CIX]. Ambulatio Domini, declaratio Divinitatis in operibus electorum suorum, ut in propheta: Et inambulabo in illis, et ero illorum Dominus [Lev. XXVI]. Tuba Dei, vox manifesta, ut in Apostolo: In iussu et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo [I Thess. IV].
Hrabanus Maurus HOME



>>> Hrabanus Maurus, De Universo, 1, II. De Filio Dei.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 1