| 1 | Non minus tua iura, o sancta crux, testatur littera Novi Testamenti quam scriptura legis veteris, quia dona gratiae divinae quae illa spondebat futura, haec per incarnationem Salvatoris docet esse completa; indeque maxime claret quod Christus Iesus Dominus est legis utriusque, quia proprio ore geminam mundo patefecerat abyssum, legem videlicet exponens et Evangelium condens: sanctorumque desideriorum voto reficiebat antiquos, et ostensione ipsarum rerum satiabat posteros, bonus, verax, omnibus aequus. Unde fit quod apostolicus coetus de tua sanctissima constructione sermonem protulit iocundissimum, factaque tua magnifica saluberrimo ostendit relatu. Nam Petrus, qui in apostolorum ordine primus est, fortiter de te persuasionis sumpsit exemplum, ita dicens: Christus pro nobis passus est, fratres, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius. Et item: Peccata, inquit, nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui, iustitiae vivamus: cuius livore sanati estis. Hinc quoque credo quod ipse qui pro impiis et ingratis animam suam posuit, ad devotorum atque fidelium sibi preces aures suae pietatis inclinet. Proinde ego miser, si honorificentia eius aliquod munusculum dignabitur artis humanae accipere, hoc carmen ei summo nisu opto offerre, quia in eius bonitatem confido quod piae devotionis munera ipsi non displiceant, si perseveraverimus in vera confessione nominis eius. Ast nos beatus Iacobus apostolus hinc exhortatur, exemplum patientiae Christi nobis ostendens: Exemplum, inquit, accipite, fratres, laboris et patientiae, prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini Iesu Christi. Ecce beatificamus qui sustinuerunt. Sufferentiam Iob audistis, et finem Domini vidistis. Hinc et dilectus Domini Ioannes ad mutuam dilectionem nos provocat, Christum in medium proferens, ut sicut ipse pro nobis animam suam posuit, ita et nos pro fratribus nostris animas ponamus. Iudas quoque servus Christi, frater autem Iacobi, sub exemplo Iesu successoris Moysi, demonstravit Iesum Christum eduxisse nos per crucem de spirituali Aegypto, id est, de potestate tenebrarum, et incredulos perdidisse. Paulus ergo non paululum, sed magnifice de te locutus est, qui auditoribus suis ait: Non enim iudico me inter vos aliquid scire nisi Christum Iesum, et hunc crucifixum. Et contradixit sibi gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem illi mundus crucifixus sit, et ipse mundo, Christumque affirmat propter mortem crucis accepisse potestatem in coelo et in terra et subtus terram, ita ut in nomine Iesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus in gloria est Dei Patris. Ecce, sancta crux Christi, apostolicus ordo quam concinne antiquis prophetis tuas laudes profert, ita ut in nullo dissentiat, cum ea quae ipsi praecinebant futura, isti in te completa affirment, quia tu verae concordiae signum coelestia simul et terrestria, vetera et nova omnia perficias. |