monumenta.ch > Isidorus > 5 > 5 > 12 > 6 > 21 > 12 > 5 > 9 > 26
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 2, XXV De vicesima quinta figura, ubi Alleluia et Amen posita sunt. <<<     >>> XXVII De vicesima septima forma, in qua apostolorum sententiae collocantur.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 2, CAPUT XXVI De vicesima sexta figura, in qua propheticae sententiae denotantur.

1 Te igitur, o sancta crux Christi, oracula prophetarum bene honorant, facta praedicant, virtutes exaltant, quia quidquid plebs illa sacratissima, et divino Spiritu inspirata vaticinando de Christi adventu protulit, tuae potentiae gloriam in eo revelavit, cum non ob aliud ipse Salvator in mundo apparuit, nisi ut per te salvaret genus humanum. Videamus ergo quid propheta et psalmista David dixerit, si forte signanter aliquid de te locutus sit. Ait enim: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea. Quid est ergo manus et pedes confodere, ossaque omnia dinumerare, nisi Christi membra in te distensa clavis configere? Item David dicit: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Hoc utique significans quod evangelista de Christo exposuit dicens: Postea, inquit, sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio. Vas ergo positum erat aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius. Et alibi scriptum est: Dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Hinc quoque Isaias propheta vaticinans ait: Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum eius, et reliqua. Et item ex persona Christi dicit: Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus. Et item: Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me. Et levabit Dominus signum in nationibus, et congregabit profugos Israel, et reliqua. In his ergo omnibus sententiis et tui erectionem et passionis Christi veritatem Iudaeorumque expressit saevitiam. Ieremias vero describit Christum quasi agnum innocentem ductum sine voce ad immolandum, lignumque in panem eius missuros incredulos, quod significat panem vitae in te elevandum, mortemque carnis gustaturum. Ezechiel vero T, tau litteram, tuam effigiem similantem, super frontes virorum gementium et dolentium esse positam asseverat, ob liberationem cladis vastatoris. Sic tu quoque, sancta crux, non infirmitas vel ignobilitas esse sanctis prophetis ostensa es, sed virtus firma, laus praecipua, et navis seu portus fidelissimus in sublevando totius orbis naufragium. Nam Daniel praedixit Christum Dominum a perfidis occidendum, et sic peccati noxam finiendam. Osee interfectionem mortis, salvationemque describit populi; et Ioel obscuritatem siderum in morte Christi praenuntiavit futuram. Amos festivitates iniquorum in luctum convertendas, et omnia cantica eorum in planctum. Abdias dolos Iudaeorum contra Dominum et Ecclesiae salvationem expressit. Ionas quoque suo exemplo triduanam sepulturam Domini praefiguravit. Micheas Christum montem Domini appellans, conventum populorum ad ipsum praedixit. Naum ultorem esse futurum impiis, et consolatorem piis, Dominum promisit. Habacuc quoque plano sermone cornua tua, o sancta crux, in manibus Christi splendescere testatur; et Sophonias adventum Domini praenuntiat futurum, et diem resurrectionis eius describit. Aggaeus quippe in commotione coeli et terrae Desideratum omnium gentium advenisse testatur. Zacharias videt Iesum in vestibus sordidis mortalitatis nostrae, et plagas in manibus eius fixas, planctumque multorum super eo quasi super Unigenito. Malachias quoque licet novissimus in ordine duodecim prophetarum ponatur, luculenter tamen, ut caeteri, Dominatorem terrae ad templum suum venire describit, et purgare ministros suos examinatione valida, quod possint ipsi sacrificia offerre iustitiae. Haec cuncta salutis dona et valida iudicia in te perpetranda, o sancta crux Christi, sancti concorditer praecinuere prophetae; et ad hoc te auctor omnium rerum destinavit, et omnia in te sine ulla dubitatione, quae de eo promissa sunt, ipse perfecit.
Hrabanus Maurus HOME