| 1 | O laus pia et perpetua sanctae crucis, quam sanctorum coetus in coelis frequentat, adsis terrigenis, ut aliquid decenter et digne de te proferre valeant, et pleno ore gloriam tuam praedicare. Ego namque, prout potui, te, sancta crux, metrico ritu cecini, multum tibi desiderans in hoc satisfacere, sed tu excedens dignitate quantitatem virium nostrarum largitionem quoque munerum nostrorum superasti. Nec mirum, cum etiam coelestia simul et terrestria cuncta superas, nec satis valet ullus maiestati tuae facere aut verba condigna honori tuo aptare. Quapropter tentavi ex coelestibus odis quaedam verba ad laudandum te sumere, quae etiam speciei tuae figuraeque convenirent: disposui eadem verba in pagina versuum non continuatim, sed disperse, et inserui angelicos cantus, Amen videlicet in medio crucis collocans, et cum Alleluia cornua illius complens, ut sic quoque hanc sacram effigiem coelesti carmine signarem, et mysterium per hoc insinuarem. Nam fideles quique et iusti famuli Dei mundi sceptra hinc triumphant, et munerum illius decorem spernunt, hoc palam praedicantes, quod spe aeternorum ardor fidei per os electorum resonans praemia coelestia suis consortibus praeparet, et antiquum hostem aufuget, qui primum humano generi saevissimam intulit mortem, et a protoplastis parentibus nostris, totam progeniem usque in adventum Christi ad inferni loca detraxerat. At nos, quos desiderium aeternorum ad coelos animo elevat, praeoccupemus faciem Domini in confessione, et in psalmis rite iubilantes, gratiam in conspectu eius invenire studeamus: taliter in laudibus ipsius exsultantes, qualiter iustitiae exposcit ordo, et sanctorum agmina in coelis perpetualiter concelebrant. Hoc tunc rite fiet, si implere contenderimus praecepta Tonantis, et non solum lingua, sed etiam cogitatu atque opere laudes gratissimas dicere decertaverimus: nam sermo fidei tantum ore prolatus, sine concordia mentis et operis, non sufficit ad salutem: quia talis laudatio non est Deo placita, quae licet sibi grandia promittat, parva tamen meretur: quia scriptum est: Non est pulchra laudatio in ore peccatoris. Vos igitur, precor, coelestes angelorum plebes ac spiritus, animasque iustorum, qui in conspectu gloriae maiestatis divinae veraciter exsultatis, ut sicut sine cessatione Alleluia et Amen perpetuum Domino Christo in aeternum cantatis, ita nostram quoque sortem precibus adiuvare studeatis, quatenus, beatitudinem veram, quam vos iam perfecte tenetis, tandem aliquando per Christi gratiam nos accipere mereamur. |