| 1 | O plebs dilecta Deo, sanctissimus ordo virginum, benedicite Domino Christo, cantantes ei canticum novum, quod caeteris omnibus est imitabile. Psallite decus gloriae immortalis ante sedem Altithroni, et ante quatuor animalia, quae diversis vultibus formata sunt, et ante viginti quatuor seniores sedentes in viginti quatuor sedilibus. Vos estis sumpti ab hominibus, primitiae Deo et Agno, pulchraeque cohortes, sanguinis illius pretio comparatae, in eius castris consistitis, ac dignissimas laudes triumphi nobilissimi cantatis. Vestra manus citharis modulans, vultum Dei serenum ac placabilem terrigenis reddet, cum clamore valido atria domus Domini replens, tanquam vox tonitrui magni tonat in aethere, et sicut vox concrepat aquarum multarum in vallibus. In ore quoque vestro non est mendacium inventum neque in corde dolus, sed pia carmina aptantes, dignas laudes ante thronum Dei die noctuque concinitis, per indicia virginitatis atque castitatis corporis atque animae, quae in vobis rex vester super omnia diligit. Nam hanc animam vobis nullus alius dedit, quam ductor et conditor vester, ut sine ulla reprehensione viventes in terris, aeternam inde remunerationem postmodum acciperetis in coelis. Quapropter probatissimus et perfectissimus ordo virginum, qui diverso sexu et in dissimili aetate in mundo coelestem conversationem agebas, ab omni fornicationis inquinamento alienus, et ab omni spurcitia diaboli immunis, per officium oris ac devotionem cordis, gestumque corporis placidus laudes Deo decanta. Ecce transitus vester ad coelum directus est, ubi merces aeterna vobis parata est, ubi immaculatus virginis agnus prata depascit florida, quem et vos sequentes quocunque ierit amoena carpitis pascua, singulas stolas cum laude castitatis in animabus vestris iam tenetis, alias iuxta finem mundi in corporibus immortalibus accepturi, duplici honore gaudebitis. Quapropter oramus et obsecramus vos, o populi et agmina coelestis militiae, per nomen nobilissimum et insigne famosissimum decoris vestri, ut ubi vos iam laeti cum rege vestro regnatis, ibi nobis aeterna gaudia promereri certetis, quatenus Agnus ille dux et gloria vestra, qui coeli dominatur in arce, concedat nobis locum ibi spatiosum et desiderabilem, ut vestrum cantum etsi non cantare possimus, saltem cum iocunditate per saecula audiamus. |