monumenta.ch > Isidorus > 9 > 3 > 4 > 5 > 6 > 4 > 8 > 1 > 9 > 8 > 4 > 4 > M > 1 > 5 > 8 > 8 > 5 > 4 > 2 > 5 > 5 > 8 > 3 > 6 > 7 > 30 > 20 > 8 > 3 > 7 > 8 > 8 > 4 > 30 > 7 > 1 > 6 > 4 > 3 > 15 > > > 30 > 8 > 5 > 3 > 4 > 5 > 3 > 4 > 6 > 7 > 5 > 4 > 7 > 1 > 5 > 1 > 4 > 1 > 4 > 5 > 2 > 1 > 9 > 6 > 4 > 4 > 5 > 3 > 5 > 5 > 4 > 1 > 3 > 8 > 9 > 5 > 4 > 23
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 2, XXII De vicesima secunda figura, in qua monogramma depictum est. <<<     >>> XXIV De vicesima quarta specie, ubi centenarius, quadragenarius et quaternarius numerus signatus est.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 2, CAPUT XXIII De vicesima tertia figura, in qua vicenarius et quaternarius numerus adnotatus est.

1 En nobilis hic micat flos, et veri regis, hoc est Iesu Christi, nomine pictus, quem figura sanctae crucis cornibus suis exemplatur laeta facta Christi demonstrando. Senarius ergo numerus, quem per singula cornua terno versu dispositum sancta crux notat, perfectionem passionis Christi nostraeque redemptionis designat: quia sicut in senario numero mundi creatura perfecta significatur, ita et senario numero per Christum, qui in sexta feria crucifixus est, mundi reparatio perfecta insinuatur. Clara nempe dies illa fuit, qua Conditor opus suum perfecit, nec minus ista clara est, qua Redemptor opus suum restaurando sanctificavit. Tunc ergo creator creaturam suam operando complevit, et nunc etiam ipsam reparando benedictione coelesti replevit. Denique ad insinuandum mysterium factum est quod senarius in quatuor cornibus crucis positus, per quatuor plagas mundi tendit, rerum perfectionem demonstrans, quia ipse numerus primus perfectus est, ipseque diem artificialem dimidiat, et bis positus complet; ipse unius mensis est pars sexta, et totius anni sexagesima; ipse quadrantem bissextilem numerat, et cum quinque diebus superfluum coadunat: ordinat aetates mundi, et temporum cursum finiet quando Rex regum veniet sanctis suis placido vultu peccata dimittere et regna coelestia tradere. Ergo, bone rex Christe Iesu, tu bene scis famulis tuis certa praemia dare, quos ex omni mundo vera fidei lux illuminans, et vivus sapientiae haustus irrigans, decor charitatis et iustitiae opera rite ornantes ad te perduxerant. Denique praedictus numerus circa crucem positus indicat concursum plebium a quatuor plagis mundi ad Redemptorem suum, eius divinitatem pro aeterna salute deprecantium, ut ipsius magnitudinem ex perfecto Evangelii dogmate avide discant, et perfectam fidem perfectis operibus probent. Omnia quidem opera Dei perfecta perfectum insinuant creatorem, proprioque decore eius decorem inaestimabilem testantur. Universa quae in coelis sunt, et quae in terra, et quae in mari, optimum laudant artificem: at nos homines, qui aliquantula pars creaturae eius sumus, licet non condignam, tamen devotam cantemus gloriam nomini eius, et gratias ei agamus pro redemptione nostra, quia ille qui nos fecit et multiplicavit, ipse nos proprio sanguine de inimici potestate liberavit: sic quoque in hoc celebri carmine eius amorem, quem in nobis ipse ostendit, praedicemus, quia hunc inaestimabili pietate operando demonstravit, defensando insinuavit, suadendo quoque et sibi placitum esse ostendendo nos habere praecepit.
Hrabanus Maurus HOME