monumenta.ch > Isidorus > 5 > 5 > 12 > 6 > 21 > 12 > 5 > 9 > 26 > 3 > 3 > 19 > 14 > 8 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4 > 10 > 3 > 8 > 5 > 4 > 7 > 5 > 16 > 2 > 1 > 1 > 9 > 1 > 1 > 3 > 3 > 22
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 2, XXI De vicesima prima figura, in qua septuagenarius et binarius numerus est comprehensus. <<<     >>> XXIII De vicesima tertia figura, in qua vicenarius et quaternarius numerus adnotatus est.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 2, CAPUT XXII De vicesima secunda figura, in qua monogramma depictum est.

1 Christus qui est verus redemptor noster, in quo est omne desiderium nostrum, qui per gratiam suam hoc opus me facere voluit, o utinam ipse laboris finis, ipseque mihi sit pretium carminis, cui omnia bona placent, quia ipse omnium largitor est bonorum! Hic ergo hortatur invitans omnes ad coelestia dona, spondetque haec facile impetrare posse, si spretis cunctis cupiditatibus istius mundi, per fidem, spem et charitatem quis ea digne quaesiverit. Haec quidem dona ipse in hunc mundum veniens, et carnalem amorem gladio piae separationis interficiens, per Evangelii sui praedicatores seminaverat, et fructum pacatissimum in agro suo conquisiverat. Hoc quidem semper optimus magister docuit, vetans ne ad ima et proclivia se verterent, sed magis ad ardua se erigerent, atque intellecto Evangelio suo inolitam saevitiam morum depenerent, et mites ac mansueti esse discerent, quatenus in secundo suo adventu, cum advenerit in gloria Patris sui, cum angelis suis reddere unicuique secundum opera sua, tales inveniat quibus propter merita bona aeterna reddat et praemia. Iste quidem numerus, quem in litteris Graecis hoc monogramma figurat, Domini Salvatoris utrumque significat adventum, hoc est, illum, quando humanatus principem huius mundi foras eiecit, post baptisma scilicet suum, praedicans Evangelium regni, et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo; et illum, quando idem iustus iudex homo Christus Iesus, de solio Dei Patris in iussu et voce archangeli, et in tuba Dei descendit, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent ad gloriam, secundum praeconium sancti Evangelii et voces prophetarum, quae testantur sanctos Dei visuros bona Domini in terra viventium, quando venient et apparebunt ante faciem Dei. Qui ergo boni meriti sunt, tunc accepta talenta cum lucro reportant ad Dominum, et ab omni labe peccatorum mundati (laverunt enim stolas suas et candidas eas fecerunt in sanguine Agni) illum sequi promeruerunt, cantabunt Deo canticum novum, Alleluia videlicet angelicum carmen, die noctuque in templo sancto eius, nec erit ibi luctus neque ullus dolor, quia prima abierunt, omniaque facta erunt nova. Igitur necesse est ut Deum et Dominum nostrum fide plena, quae utique per dilectionem operatur, placare studeamus, quatenus ipse tunc adiutor et salvator noster fieri dignetur, quando secundum Scripturas ad iudicium venerit, ignisque ante eum praeibit, et inflammabit in circuitu inimicos eius, et venient ministri eius, et colligent de regno eius omnia scandala, et alligabunt zizania fasciculis ad comburendum, triticum autem congregabunt in horreum Domini sui. O nimium felix anima, cui licet cum corpore incorruptibili intrare ianuas coeli, et mundis oculis cordis auctorem conspicere lucis! Cuius desiderium rite tunc implebitur quando ex omni parte perfecta manebit, et aeterno gaudio cum sanctis spiritibus angelicis in luce perenni perfruetur: laudes psallendo Christo, canticum utique novum Domino cantando in Ecclesia sanctorum, in quo studio postea nunquam lassescere nescit, quia sic regna coeli habere perpetualiter appetit.
Hrabanus Maurus HOME