| 1 | Ergo lex Domini vera et irreprehensibilis, duorum Testamentorum libris conscripta, in figuram sanctae crucis ponenda est, per quam et orbis terrarum ab ira debita solutus est, et vitam perpetuam portumque salutis et quietis aeternae invenit, post naufragium videlicet illud quod primus parens noster per praevaricationem divini praecepti super nos induxit. Nam quia per lignum vetitum mors saeva totum genus humanum absorbuit ac suo iure captivavit, ut hoc a potestate eiusdem mortis eriperet, Redemptori nostro placuit lignum sanctae crucis in terra erigere, quatenus hoc quod per gulae noxam hostis ille deglutiverat, cuspide ligni vitalis perfossus, per continentiae gratiam evomeret, meritasque poenas inde lueret quod contra omne ius et omne fas servus nequissimus et fur dolosissimus sibi dominatum in alieno opere usurpaverat. Hoc et iam auctor totius creaturae, et largitor duorum Testamentorum Deus intimare volens, opus saluberrimum sanctae crucis et per legem praedixit, et per prophetas promisit, et per Evangelium suum se complesse fatetur, ut homines creatorem suum recognoscerent, redemptorique suo gratias agerent. Denique sancta atque magnifica crux hinc se totam serena luce coruscam ostendit, seque viam atque ducem ad perpetuam vi tam nobis esse demonstrat; ideoque radiis suis micans lampas, lucis aeternae omnes gentes ac populos ad coelestia regna provocat, ab hosteque misericorditer erutos pronuntiat, sicque nunc in nocte istius mundi positos sua illustratione laetificat atque hinc ad alta coelorum bene meritos postmodum elevat. Nec ergo verendum est quod ulla fallacia aliquem decipiat, sed, principe huius mundi foris eiecto, veraciter vera victrix regnat. Hinc quoque est quod in praedicatione potentiae et dominationis eius sancti praedicatores miraculis coruscant, totumque orbem sibi subiiciant, redemptosque per Christi gratiam devotos corde, placidos moribus, mansuetos patientia, tranquillosque conversatione perficiant. Ecce quot linguae sunt nationum in septuagenario et binario numero crux sancta exemplata demonstrat, omnibusque gentibus per hoc lucis portam patentem significat, hocque per septuaginta et duo discipulos Salvator ipse praedicare iusserat, sanctorumque archangelorum consortia post resurrectionem generalem in coelis promiserat, quod etiam ipse numerus designat. Octonarius namque numerus et novenarius, in se multiplicati, septuagenarium et binarium creant, quorum octonarius ad resurrectionis tempus, novenarius vero ad novem ordines angelorum respectat; sicque catholica fides tenet quod in fine mundi, hoc est, in octava aetate saeculi, sancti resurgentes in societatem transeant angelorum. Omnia namque peccata mundi Christus in passionis suae ardore consumpsit, quando ex parte carnis in ipsa mortem gustavit, ac per potentiam divinitatis suae electos suos ab inferni carcere liberavit, et sobrietatis ac fidei lumen per apostolos suos generi humano praedicari iussit, legem videlicet suam veterem et novam, quam in hoc, quod sanctae crucis figurae congruit, leve onus atque iugum suave esse, et ad coelos ducendi idoneum omnibus credentibus sibi demonstravit. |