monumenta.ch > Isidorus > 1 > 1 > 1 > G > 1 > 30 > 26 > 1 > 6 > 7 > 19 > 1 > > 14 > 1 > 30 > 21 > 16 > V > 10 > 7 > 6 > 1 > 6 > 22 > 1 > 6 > 20
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 2, XIX forma nona decima, ubi quinquagenarii numeri ratio est. <<<     >>> XXI De vicesima prima figura, in qua septuagenarius et binarius numerus est comprehensus.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 2, CAPUT XX De vicesima forma, ubi centenarius et vicenarius numerus inditus est.

1 Ecce sanguinis Christi pia effusio, et unda illa, quae ipso dormiente in cruce de latere eius emanavit, mundat nos a sordibus cunctis, quia ipse Redemptor morte sua noxia cuncta a nobis tulit, cum labes peccatorum nostrorum dempsit, et chirographum quod erat nobis contrarium per passionem suam delevit. Laudabile quippe dogma Evangelii condidit, quod peccatorum tenebras fugans omne facinus vetat, idolorumque culturas penitus abnegat. Quod vitam docens honestam, per virtutum potentiam in praedicatoribus suis commendat universis sub coelo nationibus. Post ascensionem quoque Salvatoris apostoli, ab ipsa Veritate instructi, praedicantes Evangelium mysteria Veteris Testamenti per Christum impleta et declarata esse testati sunt, et ipsum finem esse legis et prophetarum veris assertionibus firmaverunt. Denique centesimum vigesimum numerum in aetate legislatoris et in adventu Spiritus sancti super apostolos insignem lauda littera, secundum significationem suam quater posita, id est, in crucis modum, nobiliter complet, pandens fidei sacramenta et verae beatitudinis demonstrans gaudia, quia sicut per quatuor characteres laudae sancta crux in unum colligit centum et viginti unitates, ita Spiritus sanctus adveniens in notitia omnium linguarum coadunavit centum et viginti credentes: unde aperte ac manifeste datur intelligi sanctam crucem veram esse nostram redemptionem, et in ipsa veraciter nostram consistere unitatem. Percepto itaque dono in loquela omnium linguarum, alacer coetus credentium lumen sparsit ubique divinorum testimoniorum, coruscante simul frequentia miraculorum, et rete Evangelii misit in pelagus istius mundi, ut sagena Domini retraheret homines de profunditate abyssi, et conglutinaret ad soliditatem Dominici vexilli; utque insignia crucis Christi omnibus pateant, quomodo dona spiritualia quibusque consignet fidelibus, et praemia quae incarnatus Salvator illis promisit, ipsa fideliter eos percipere in coelis faciat, quae videlicet praemia in auctu secundum meritorum qualitatem sunt posita, et sponsor verus Christus Filius utique Dei, simul cum Patre Deo et Spiritu sancto, quibusque dignis multiplicia in supernis servat et veraciter donat Rex regum in aeternum regnans, et omnia regna ditione propria gubernans, qui dederat nobis Spiritum paracletum, pignus salutis et haereditatis nostrae, ut nos secundum voluntatem suam regens servet, quoadusque ovantes gaudia vitae faciat introire. Psallite vitam devote, bene psallite Domino Christo gentes omnes, tribus et linguae universae, et cognoscite verum regem vestrum, sapientiam et virtutem Dei Patris, cuius potentia mors victa succubuit, et memoria mortis deleta est, omnium rerum parentem Iesum cognoscite. Haec laus, quia ex vero et probato prolata est germine, finem et perfectionem habet aeternam requiem. Iste enim naturae nostrae inditus est ordo, ut indicta cum reverentia et tremore servet, et in futuro perpetuam remunerationem exspectet. Haec quoque est gloria nostra, haec et virtus, haec vera stabilitas quietis summae, isteque iura religionis bene servat, et rite arbitrio suo utitur, qui bona summa prae omnibus appetit et media rationabiliter regit.
Hrabanus Maurus HOME