monumenta.ch > Isidorus > 5 > 5 > 12 > 6 > 21 > 12 > 5 > 9 > 26 > 3 > 3 > 19
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 2, XVIII De octava decima specie, ubi quadragenarius numerus positus est. <<<     >>> XX De vicesima forma, ubi centenarius et vicenarius numerus inditus est.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 2, CAPUT XIX forma nona decima, ubi quinquagenarii numeri ratio est.

1 Attendite oculis et videte mente, audite auribus et percipite corde, o omnes fideles in quibus charitas Christi et amor sapientiae fervet, quibus curae est ad lucem aeternam pervenire et incorruptionem atque immortalitatem sine fine percipere. Laudem crucis Christi carmine depromo. Hic summi opificis virtus ostenditur, et beati operis decor exprimitur artisque ipsius nobilitas declaratur. Vester honor honor est non caducus, sed secundum redemptionis ordinem manet perpetuus; immortalis est vestra in coelis palma, quia Christus ipse vobis est victoria, qui salus nostra veraciter existens, vindictam in hostem detorsit antiquum, et in cruce degustans mortem, ipsum mortis devicit auctorem. Huc omnes convenite aegroti, et aegritudinis vestrae ne vos pudeat illi molestias conqueri. Verus vester medicus est iste, quem sancta crux in patulo gestavit stipite: ipseque manibus suis expansis ad medelam vos invitat, qui vobis sanitatem integram citius praestat. Pandite illi vulnus mentis, et in ulcere corporis virus latens nolite abscondere; poscite medelam cordis devotione, et pulsate medicum in bonorum operum strenuitate. Ipsius ergo manus salutifera non in dilatione temporis novit tardare, sed in velocitate momenti idonea est, sanitatem praestare omnibus, qui salubriter metu compuncti, et cum reverentia ab ipso vero medico curari appetunt, cui summa est virtus ad curationem perficiendam, et sapiens consilium ad salutem praestandam; qui de supernis et perpetuis ad infima et temporalia descendit, ut rerum naturam (quae corrupta est) divina dispensatione reintegraret, metusque mortis abiret, et signa beatitudinis per charismata divina rursum in homine demonstrarentur. Numerum ergo quinquagenarium salutarem nobis esse sanctae crucis species in cornibus suis descriptum venerabiliter notat, et sacramentis coelestibus plenum esse rite designat. In illo enim veri iubilaei, id est plenae remissionis, notitia datur, in illo sabbati requies rite celebratur. Ille legis veteris datione insignis est, et in adventu Spiritus paracleti super apostolos insignior; ille pacis auctorem venisse prodit, et pacis signaculum perfecta reconciliatione inter Deum et homines per Spiritus sancti gratiam ostendit. Ipse venerabilis in specie, salubris in figura, et perfectus est in sacramentorum decore. Nam X littera figurae sanctae crucis aptissima, et denarium numerum designans, per duo loca posita ad exemplar sanctae crucis, quinque libros legis cum decem praeceptis significat, quia quod lex vetus per figuram et umbram quodammodo depinxit, hoc totum Christus per crucem in Novo Testamento secundum veritatem implevit. Omnia quippe sanctae cruci decentissime conveniunt, et character litterae et numerus in ea denotatus, legis mysterium et temporis sacramentum, factumque in hoc laudabiliter perpetratum; ideoque oportet ut omnes sanctam crucem laudemus pariter ovantes, crucifixoque regi incessabiliter gratias agamus, qui sanguine proprio universa laxavit debita mundo.
Hrabanus Maurus HOME