monumenta.ch > Isidorus > 5 > 5 > 12 > 6 > 21 > 12 > 5 > 9 > 26 > 3 > 3 > 19 > 14 > 8 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4 > 10 > 3 > 8 > 5 > 4 > 7 > 5 > 16
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 2, XV De quinta decima figura, ubi Agnus et quatuor evangelistae depicti sunt. <<<     >>> XVII De septimae decimae figurae ratione, ubi octo beatitudines annumerantur.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 2, CAPUT XVI De sexta decima forma, ubi de septem donis Spiritus sancti narratur.

1 Te, sancte Spiritus paraclete, supplex deprecor ut salubris super nos a superno solio descendas, et tibi dedices devotam mentem vatis, cordaque bene credula ac fida facias, quia tu quoque Spiritus es vitae, quem se ex Patre promissum Christus Dei virtus et Dei sapientia discipulis suis mittere profitetur, donum videlicet illud quo omnes sanctos suos ante adventum atque post adventum suum admirabiliter ditavit, suamque sponsam, id est Ecclesiam, sibi in peregrinatione istius mundi desponsavit, et sanguinis sui pretio comparavit. Cuicunque ergo tu das intellectum, mysteria divina per singula testimonia utriusque Testamenti pleniter capit, et intime doctus omnia sagaciter investigat, et veraciter pensat qualiter te divina sapientia Christus in orbem miserit, suaeque sponsae arrham vel pignus dederit, dum coaeternus Deo Patri et Filio et consubstantialis simul, cum eis omnium rerum artifex existis, et omnia penetras, nec est ulla creatura invisibilis in conspectu tuo. Te quidem Isaias propheta divinitus inspiratus, in septem species nominum propter diversitatem donorum, qui unus atque idem es, distribuit atque Spiritum sapientiae et intellectus, Spiritum consilii et fortitudinis, Spiritum scientiae et pietatis, et Spiritum timoris Dei nuncupavit. Christus itaque Salvator noster, ac vitae aeternae dator, factis atque mandatis te apostolis suis bis dare se ostendit, cum bina charitatis praecepta constituit, ut Deum ex toto corde diligamus, laudemque eius pleno affectu pronuntiemus, omnemque scientiam nostram atque intellectum in veritate eius gratiae deputemus, et proximos nostros tanquam nosmetipsos amemus. Nam post resurrectionem suam in suos discipulos sufflans, accipere Spiritum sanctum eos iussit, et item in die Pentecostes de coelo in linguis igneis apparentem eumdem Spiritum sanctum super eos misit, quod videlicet sancta crux Dei in figura sua nobis demonstrat. Nam erecta eius pars divinum, transversa quoque fraternum commendat amorem, cuius amoris integritatem Christus nobis ostendit, ac suo exemplo nos instruxit, qui dilectam animam suam in cruce moriens pro amicis suis posuit, et nos idem facere docuit. Hunc amorem semper laudabilis, et semper laudandus, sancte Deus Spiritus tu pone in me, et timor noxius atque carnalis affectus procul recedant, quatenus gloria sanctae crucis aucta ac multiplicata, mecum in vera professione et digna laude in aeternum perseveret, quia tu es quidem ille qui os implet mutum, et coelestem facit rite resonare cantum.
Hrabanus Maurus HOME