| 1 | Filius Dei Patris altissimi, qui dira iacula inimici frangis nequissimi, da mihi sanctae crucis victoriam carmine dulcisono modulari. Nempe evangelista Ioannes, velut altivolans aquila, in ipsum solem iustitiae figens aspectum mentis, verbum Dei vera revelatione cognovit, et claro sermone praedicavit atque conscripsit. Ita quippe gratia divina prae caeteris evangelistis collata est Ioanni, ut cum illi incarnationis Salvatoris et humanitatis eius arcana maxime conscriberent, iste divinitatis eius sacramenta profundo sermone revelaret, quod videlicet factor omnium rerum animam et corpus in se sumpsisset humanum, et qui in principio Deus unus erat cum Deo Patre, in fine temporum visibilis appareret in carne. Hunc figura leonis significat regem, hunc vitulus praefigurat pontificem, quia ipse ut leo et quasi catulus leonis certamine confligens, opulentissimam arripuit praedam, atque idem sacerdos et hostia fieri dignatus, salutem nobis concessit aeternam, suisque participibus dona largitus est immensa. Marcus quoque in mysterio septem panum, quibus quatuor millia hominum Iesus satiavit, mystice septem dona Spiritus sancti indicat, quibus evangelicum populum Salvator quotidie reficit. O tu, evangelista Lucas, regem iustissimum victimam salubrem praedica, hoc fides tenet catholica, et pontificem clarum scriptis tuis resona, qui totius mundi tollit peccata. Hic ergo cum esset manus aeterna Conditoris et Patri aeterno consubstantialis, ecce in diebus Herodis regis est natus in Bethleem ex Maria matre infans admirabilis, ad salutem videlicet missus totius mundi. Nobilis ipse puer, qui et Vetustus dierum per prophetam describitur, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bozra, qui torcular crucis solus caleavit, et licet fuerit in cruce suspensus, tamen astra sustentavit arbiter supernus. Crucem enim patiens ipse sanctificavit, glorificavit et coelesti benedictione ditavit. Igitur Matthaeus, qui primus in Iudaea scripsit Evangelium, humanum vultum figura denotans, significavit Christum de stirpe David secundum hominem esse natum, demonstravitque eum promissionis esse filium, cum Abraham in capite generationis posuit, contra duritiem scilicet et obtusionem cordis infidelium, qui negant Christum ad salutem gentium esse destinatum. Nam hoc adventus Salvatoris veracissimum est signum quod per patriarchas et reges gentis Iudaeae generationis ordo descendens, ad ipsum usque pervenit Christum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium. |