monumenta.ch > Isidorus > 5 > 5 > 12 > 6 > 21 > 12 > 5 > 9 > 26 > 3 > 3 > 19 > 14
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 2, XIII De tertiae decimae ratione figurae, ubi ille dierum numerus comprehensus quo Christus in utero Virginis moratus est. <<<     >>> XV De quinta decima figura, ubi Agnus et quatuor evangelistae depicti sunt.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 2, CAPUT XIV De figura quarta decima, in qua numerus annorum ab exordio mundi usque in annum Passionis Christi notatus est.

1 Vere dignum opus est, ac praeclarum valde, tropaeum coelestis regis dulcisona modulatione psallere; triumphum dominatoris aeterni competenter praedicare, quo mundum de potestate tyranni eripuit, ipsumque regno eius destructo ac reparato, aeterno carcere damnavit: in quo etiam coelestia et terrestria atque maritima regno sibi acquisito fulcit atque sustentat. Nam quando eius exaltatio fuerit ab origine nascentis mundi, accurrens cum mysterio annorum numerus per notas Graecorum in figura ipsius dispositas exprimit, et ob hoc credentium devotio augetur, cum perspicit conditorem omnium rerum tam congrue et tam convenienter rebus ipsis temporum seriem coaptare: quod figura crucis et redemptio in ea perpetrata, ac salus per dona virtutum fidelibus collata, cum numero sacris mysteriis pleno rite in omnibus concordent. Denique principium libri Genesis manifestissime comprobat atque confirmat quod Dominus prisca saecula et creaturam suam, in principio ab ipso conditam, per sanctam crucem iuxta finem temporum renovaverit, quia dum post sex dierum opera hominemque creatum requiescere Deus dicitur in sexta aetate saeculi, ac sexta feria dierum per crucem homine reparato, Sabbato in sepulcro requievisse Redemptor demonstretur. Divino ergo nutu dispositum est, quod numerus V. CC. XXX. I. figurae sanctae crucis apte conveniret, et per hoc demonstraret passionis Christi sacramentum, omni nequitiae daemonum ac falsitati pravorum hominum resisteret, opprimeretque potentia et superaret iustitia omnem quicunque fraude ac dolo derogaret dispensationi Dominicae incarnationis, taceretque penitus veritate convicta omnis philosophorum atque haereticorum versutia; sed nec ultra fallax Iudaeorum factio dirum ac immitem affectum Christi opponeret Evangelio, quia ipsum virtus Dei est in salutem omni credenti, et per hoc patescit voluntas Creatoris, et demonstratur sanctam crucem omnia tempora mundi in electis Dei, qui ab initio fuerunt, sanctificare, et regnum coeleste promittere, quod per Redemptorem nostrum cunctis fidelibus tribuetur, qui verbo eius obedientes corde credulo et opere mundo Deo placere studuerunt. Species quippe sanctae crucis grandis consolatio est fidelibus, materiam tribuit laudis, quia bonitatem nos scire facit Creatoris, et ipse prius hominem in paradiso formaverat rectum, et nunc nolens eum perire fraude hostis antiqui, per crucem illum recuperans reduxit ad paradisum. Crux quippe est arx virtutum et remissio peccatorum, ipsa scilicet de his infimis atque caducis ad coelestia et superna provehit omnes quos per fidem et spem atque charitatem dignos esse aeterna visione Dei Christi electio comprobavit.
Hrabanus Maurus HOME