| 1 | Arbor odoris suavissimi et expansione pulchrarum frondium latissima, hortus deliciarum incomparabilis affluens, ubertate largissima, floribus virtutum et foliis verborum iucundissima, per praedicatores sancti Evangelii fructificans, opes condis coelestes: exaltata quidem maiestate super omnia ligna silvarum honorabilis et decora existis; quia claritas Christi in te crucifixi gloriosam et speciosam et venerabilem omnibus te exhibuit. Hoc quisquis in fidei firmitate consistit, plena devotione profitetur, licet daemonis vis horrida salutem hanc credere atque cognoscere gentibus invidens hactetenus reluctetur. Varias quidem virtutum species in sinu tuo demonstras, et abundantiam spiritualium divitiarum te habere significas: ex sanguine Christi purpureo fulgore nites, et pro Christo animas nostras ponere fortiter suades. In te Ecclesiarum salvatoris celsitudo consistit, et unitas fidelium in fide et pace permanebit, quod etiam erectio tabernaculi Mosaici, seu aedificatio templi Salomonici praefigurabat: hoc et altare holocausti sive thymiamatis, atque ignis in eis semper ardens significabat; hoc et candelabrum cum quatuor lucernis, hoc et sabbati otia indicabant, quia in Christo Agno videlicet Dei immaculato, pro salute nostra in ara crucis immolato, et fidelium est illuminatio, et requies perpetua sanctorum. Ipse est ad vitam per passionem crucis praevius noster, ipse salus aeterna, ipse lux vera, ipse bonitas piissima, ipse redemptio nostra, ipse est et vita sempiterna, ipse est princeps tanquam filius in domo sua, Ecclesia videlicet sancta: ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum; ipse principatum diaboli destruxit, et conatus eius noxios retardavit: qui per frigus infidelitatis fervorem charitatis exstinguere studet, et per illecebras voluptatum felicitatem veram promittens, fallax decepit, et per hanc dementiam iam quasi captum irridens, manifestis vitiorum vinculis et catenis peccatorum stringit. O crux sancta! o arbor speciosa! quae omnia cedrorum nemora altitudine et pulchritudine incomparabili superas, en numero competenti in cornibus tuis radianti dona serenissima et beatissima per adventum Dominicum portendis. Ostendis enim seriem dierum quibus Salvator in utero Virginis incarnatus est, et per hanc moram patientiae et humilitatis eius documenta nobis praebes: et quia cum lenitate et tranquillitate per partum ad nos venit, mansuetudinem suam et obedientiam, quam usque ad mortem in te perpetratam servabat, designas. Ideo data est ei omnis potestas in coelo et in terra secundum humanitatem, qui cum Patre et Spiritu sancto coelum et terram et omnia quae in eis sunt creavit secundum suam divinitatem, sicut sancti dudum cecinere prophetae, quod coeli et terrae factor parvulus filius nasceretur, cuius imperium super humerum eius esset. |