| 1 | Eia modo, dulcisona metricae artis fistula, vade salutiferam crucis Dominicae laudem suavibus canere versibus, opusque mirabile redemptionis nostrae, simul et consolationem vitae futurae devotis celebrare laudibus, quia in sancta cruce mors victa est directissima, et peccatorum nostrorum vincula sunt resoluta. Lux nobis per Christum rediit pristina, et primae praevaricationis concessa est venia. Nam primus Adam decorem immortalitatis nobis abstulit, cum pomum ligni vetiti contra praeceptum gustavit; et secundus Adam, salvator videlicet noster, omnem venustatem et omnem gloriam atque honorem supernae claritatis nobis adveniens secum attulit. Unius ob noxam multa et innumerabilia perpessi sumus mala, et temporalis mortis incidimus discrimina: sic et unius ob gratiam fidelia salvantur agmina et luce potiuntur aeterna. Denique sicut per lignum praevaricationis mors introivit in totum orbem terrarum, et in infernum omnes descenderunt, etiam ipsi electi, ita et per lignum Dominicae passionis mors captivata est, et multi evaserunt ex ea, etiam peccatis obnoxii. Universo scilicet orbi Christus per crucem aditum vitae aperuit, et in ea potentiam virtutis suae demonstravit, ipsamque, relictis idolorum cultibus, honorabilem esse omnibus voluit. Per hanc sui sacramenti nobis patefecit arcanum, et ad custodiendum ius suae voluntatis nobiscum firmaverat pactum. Primus homo, de terra terrenus, terrenam generavit sobolem, cui et immitem haereditavit mortem: secundus quoque, de coelo coelestis, coelestem mundo intulit generationem et aeternam suis promisit beatitudinem. Hic est Dominus universorum et creator omnium rerum: regnum solus cum Patre et Spiritu sancto tenet aeternum, et secum regnare vult coetus gloriosos sanctorum. Ipse etiam per nomen Adam, quo quatuor plagas orbis persignatas habet, potestatis suae, qua dominatur in toto orbe terrarum, nobis dedit indicium. Nam anatole, dysis, arctos et mesembria, quatuor mundi partes in capitibus vocabulorum suorum hoc resonant. Unde condecet ut cuncta viventia atque subsistentia Dominum suum recognoscant, et laudibus devotis concinant, quod Iesus Christus verus est Filius Dei et omnipotens dextera Patris omnipotentis: cuius curatio salubris est et contactus medicina salutis aeternae. |