monumenta.ch > Isidorus > 5 > 5 > 12 > 6 > 21 > 12 > 5 > 9 > 26 > 3 > 3 > 19 > 14 > 8 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4 > 10
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 2, IX De nona figura, quae dierum anni numerum in crucis specie continet. <<<     >>> XI De undecima figura, ubi Pentateuchus Moysi ordinatus est.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 2, CAPUT X De ratione figurae decimae, ubi septuagenarii ratio descripta est.

1 Nunc itaque condecet ut pia modulatio, spe aeternorum nos laetificans, in hoc beato opere exprimat quid nobis aeternam vitam conferat, et quid corruptionem auferat, quidque delictorum veniam tribuat, et quid vincula peccatorum dirumpat, hoc est, sanctae crucis praedicet acta. Merito ergo hoc vox humana faucibus resonat, hoc depromunt arte os proloquens, digiti scribentes, plectrum linguae et vota pii cordis, quod cecidit in bello draco tortuosus et noxius ille qui arte maligna truculentus in paradiso protoplastum nostrum decepit: cum prius ipse cadens Lucifer de coeli arce tertiam partem astrorum traxit secum ad inferni sulphurea stagna, quia superbus et dolosus tentavit se aequiparare Altissimo, in gelida Aquilonis parte ponens sibi tribunal. Hunc scilicet ferocissimum lupum agnus mitissimus stravit, iure potenti eripuit praedam, et studia immania fregit. At gentes ex imis et carnalibus desideriis per sanctam Evangelii praedicationem convertit ad meliora, et incendit ad coelestia dona, ne vel Iudaeorum fabulosa superstitio, vel haereticorum perversa seductio, specioso velamine corrumpat casta corda Christianorum, qui veritatem divinae legis agnoscentes, in robore fidei iam consistunt; et ne aridum fiat os gentium exinanitum a cultu daemonum et adoratione idolorum, fecundat illud in divina laude auctor totius boni et largitor virtutum Christus Dominus: causat enim et damnat omnem perfidiam inimici potens virtus sanctae crucis, et dimittens mundo debita, cunctas opes divitum praecellit suo munere. Denique quod in septuagenario numero manifesta redemptio toto mundo fuerit Daniel propheta in septuaginta hebdomadibus suis, quae ad Christum usque pertingebant, demonstrat, quando consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna. Ieremias quoque similiter post septuaginta annos resolutionem captivitatis praedicat esse venturam: ast Moyses per septuaginta presbyteros, quos mandato Domini populo Israel praetulit, totius magisterii perfectionem et revelationem mysteriorum per crucris sacramentum nobis fieri significavit. O crux benedicta Dei! in hoc quod septuagenarium numerum in quinque partes divisum in medio tui, simul et per quatuor cornua tua quaternario et denario numero amplecteris, significans te totum mundum per decaogum legis et per quatuor libros sancti Evangelii ad concordiam et unitatem fidei revocare. Neque enim ipsum quinarium absque mysterio praetermittis, sed venerabiliter innuis humanum genus non solum per internum affectum animi, sed etiam per exteriores sensus corporis, tibi veracissime esse deditum.
Hrabanus Maurus HOME