monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7 > 1 > 20 > 3 > 1 > 3 > 7 > 18D > 1 > 1 > 4 > 7 > 7 > 28D > 15D > 1 > 18 > 19D > 67 > 7 > > 7 > 7 > 7 > 1 > 2D > 23D > 27D > 25D > 1 > 11D > 17D > 6 > 13D > O > 12D > 6 > 4 > 16D > 30 > > 14D > 7 > 1 > 15 > 7 > 24D > Q > 10D > 7 > 7 > 9 > 2 > 9
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 2, VIII De octavae speciei forma, ubi de duodenarii numeri ratione expositum est. <<<     >>> X De ratione figurae decimae, ubi septuagenarii ratio descripta est.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 2, CAPUT IX De nona figura, quae dierum anni numerum in crucis specie continet.

1 Sol et luna, en nunc competenti ordine Dominum Iesum Christum benedicite, quia sancta crux est vester honor, stabilis lux, dispositus ordo, series, laus et probitas, spirituali lumine per cuncta tempora vos illustrans. Vos quoque hoc termino, quem ipsa in quatuor hexagonis et monade inter eos posito portendit, dies et noctes totius anni solaris connumeratis aequatisque ad perfectionem eius numeri cursum vestrum. Praedicta ergo figura eius habet in se tricies denos et decies senos, atque insuper quinquies unitatem. His quippe numeris rota solis et lunae cursum suum noscitur indere, quatuor vicissitudines temporum his includuntur; quos omnes in quinquaginta duabus hebdomadibus et monade unus pariter amplectitur annus. Ad hanc diem iam bifrontis reditum tenet hic ordo: ad hanc transit horarum series, temporum vicissitudo, annalis circuitus, et astrorum cursus; ipseque quadrans horarum supervacuus supra numerum certum dierum, quem in dispositione sex angulorum quatuor hexagonorum sancta crux denotat, ociter ad illum terminum pertingit quod in aequinoctiis rite dignosci potest. O sacrum germen, quod clara luce fidei et sapientiae corda hominum in tenebris infidelitatis posita illuminas: tu es videlicet crux sancta, miraculis coruscans. Nam et Christus hinc ubique per tua cornua latitudinem sui regni demonstrat. Tu regis fortissimi sceptrum et ara Dei altissimi, ordine potenti dilataris per orbem: descendisti ad inferos, tendis ad coelestia. Haec decus et honor est totius mundi. Sem quoque verus idem nominatus noster, per cuius nomen solius tota salvatur creatura, cursum siderum ad huius formam temperat, ipsumque regnum coeli donat, cum in hac sede positus claustra coeli nobis aperit. Haec quippe humanum genus laudans cantibus exponit, cum praedicat fideliter pro Christo a Iudaeis crucifixo, quod media die lumen siderum obscuratum sit. Nam Iudaea frendens licet invidia aestuaret, meliore tamen usu in arbore crucis hunc fructum extulit, quod ex quatuor plagis mundi et ex quadrifico Oceani limbo gentes et populi undique confluentes spirituales delicias appeterent quae in sancta cruce demonstrantur, ut sacris et mysticis epulis repleti, per dona summi Patris ad centuplicem bonorum operum perveniant fructum, et intermixti splendidis novem ordinibus angelorum, in coelesti beatitudine ipsi perpetua claritate fulgeant. Quapropter moneo ut quidquid canamus et quidquid scribamus, in Redemptoris laudem totum vertamus: quatenus hac una spe, quam per eum in eo habemus, exitum avidae et saevientis mortis perpetuaeque damnationis scuto fidei repellentes possimus evadere, et sic regnum Dei superna luce nitentes laeti mereamur possidere auctoremque nostrum ac redemptorem Dominum Iesum Christum, omnipotentis Patris videlicet Natum, dignis laudibus resonare, verum, sanctum atque Dominum altissimum: sit quoque semper haec nostra ratio, sempiterna laus et perpetuus ardor amoris.
Hrabanus Maurus HOME