monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 2, VI De specie sextae figurae, ubi de quatuor virtutibus praecipuis commemoratur. <<<     >>> VIII De octavae speciei forma, ubi de duodenarii numeri ratione expositum est.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 2, CAPUT VII De septimae figurationis plasmate, ubi de quatuor elementis agitur.

1 Igitur omnia quae in coelis et quae in terris sunt, de lumine gloriae Christi illustrata iam splendent: cuius maiestati subiecta serviunt et sacrae crucis factum beatificando concelebrant, ut sic victori superno debita vota persolvant: hoc veraciter profitentes, omnia regna servare modum suum sub dispensatione divinitatis Iesu, non solum quae in orbe moventur, quin etiam omnia quae sunt, vivunt, sentiunt atque discernunt et iura servare norunt, sub hoc imperio consistunt ab initio. Imber quoque ac grando de nubibus, nix, pruina ac glacies, ros et serenum simul cum fontibus et rivis in terra profluentibus Creatorem testantes laudant. Arcton Creticus et omnis stellarum positio simul cum vertigiue poli auctorem praedicant suum. Nemini displiceat quod dico, quia Omnitenentis laudes scribo, et non irrisionem vel dolorem alicui ingero. Benedicite, omnia opera Domini, Dominum: cantate et psallite ei. Laudans dicat iustus, quod Christus in cruce exaltatus omnia trahat ad seipsum, et electos suos milites invitet ad coronam. Non enim fas est ut in laudando Conditorem discordet factura eius, sed gaudens concinat sibi debitas laudes. Universa aquae natantia et serpentia terrae, montes et colles, arena maris, luci et omnia ligna silvarum, ferae, pecora et truces bestiae, vermes pulverei et minuta volatilia, aves mansuetae et lacerantes unguibus. O genus Christicolum! quo coeli et terra decorantur, a vobis lumen fidei et virtus praedicationis prodiens, legationem agit ad gentes, preces excitat, ad baptismum invitat; sed maxime doctorum sermo praeclara exhortatione dolum diaboli denudat, et acquisitis per Dei gratiam electis exponit victoriam Christi. Omnibus fidelibus hoc quotidie praedicatur, nec non et paganis, et falsis Christianis, et haereticis cum summa modestia et patientia intimatur. Qui ergo crediderit verbo Dei, salvabitur; qui autem non crediderit, aut pravis operibus fidem destruxerit, in aeternum damnabitur. Igitur quia Christi gratia in coelis et in terris redundat, bene condecet ut coelestia simul et terrestria ore consono laudes Deo decantent et gratias agant. Populus Domini et oves pascuae eius, qui partim in coelis iam cum Domino regnas, partim adhuc peregrinaris in terra, una ratio vos ad laudandum Deum incitat, quos unum gaudium in coelis exspectat. Nam quod datum est iam tenetis, et quod promissum est veraciter accipietis, quia qui promisit sine dubio in vobis sua promissa implebit, rex utique vester, proprius et sacerdos, creator et salvator, Iesus Christus Dominus noster.
Hrabanus Maurus HOME