monumenta.ch > Seneca Maior > 1 > 5
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 2, IV De forma quarti schematis, ubi cherubin et seraphin sunt iuxta crucem depicti. <<<     >>> VI De specie sextae figurae, ubi de quatuor virtutibus praecipuis commemoratur.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 2, CAPUT V De quintae figurae forma, ubi quatuor tetragoni circa crucem consistunt.

1 Te modo, crux sancta Dei, obsecro ut tua virtute meum pectus infirmum benedicas, ut dignis laudibus aeterni Regis in te tropaeum valeam decantare, quomodo coelestia simul ac terrena uno foedere coniungas, pactum confirmes et mortis vincula dissolvas. O tu sacer apostolorum coetus et martyrum ordo laureatus, iure vos domus Christi posuistis fundamenta, quos ipse in arce gestat pulcherrima. Voce quippe vestra et exemplis Deo plebem sacram acquisistis, et sanctam ac salutarem crucem Christi iure in primo fundamine praedicationis collocastis, quia illam crucifixi in ea Domini virtus ad portandum totam Domini Ecclesiae machinam rite roboravit. Vere quoque ipsa humanum genus ad vitam dedicavit firmaque erecta est columna, desiderans ostendere quod per ipsam aeterna domus coelesti regno collocanda exsurgit, aula videlicet iusti regis sponsique Ecclesiae. Hanc tu, Domine Christe, tropaeum novum, iure dominationis, cruore redemptionis viaque directionis, ociter in mundo erexisti: quod Christicolum genus foedus iustitiae servet, spernat diabolum rite damnatum, et vincat pietate hominem inimicum, quia tu illi fautor laudis, et timor conservationis utriusque boni operis, ac palma victoriae, atque corona remunerationis es. O inclyta crux Domini, aulae Christi pretiosum fundamentum! tu es pulchrior florifera specie omnium germinum: tu excelsior cedris Libani, tu pretiosior albo lapide Pario, quae quadratas iungis petras viventium lapidum in firmo fidei fundamento. Patriarcharum quoque coetus et ritus antiquissimus iure prima fundamenta iacit in initio totius aedificationis, qui primum sano dogmate corda devota sibi obedientium ad domum regnantis super omnia Dei fide iunxerunt. Postea prophetae verba praedicationis pluerant, ut regi Christo vivam aulam monitis praeceptisque suis in hoc certaminis loco construerent: quia omnis haec fabrica Ecclesiae per confessionem nominis Iesu Christi ad coeleste regnum elevat, eiusque voce instructa rite viget bona vitae constructio. Haec enim iunctio ad latera sanctae crucis quatuor tetragonorum hoc signat, et omine sacro revelat nobis intellectum, ut sciamus quo nos via recta et ductor optimus iubeat ire, hoc est, ad possidendum regnum perpetuum: omnes utique quos Christi visitatio sua mansione illustrans, templum dicare dignatur, et cum his sanctis parietibus in semetipsum lapidem angularem coadunans, ad perfectionem coelestis aedificii perducet.
Hrabanus Maurus HOME