| 1 | At vos supernae cohortes, cherubin et seraphin, iam nunc de coelo laudate nomen regis vestri Iesu Christi, quia ignis amoris et sapientiae vestrae ita bene ardet, si puro famine in Redemptoris laude splendeat, cum vera et divina est laus illa, qua Pascha nostrum, idem passio et resurrectio redemptoris nostri, vere nostra praedicatur esse vita: verus utique lucis fructus est Christi, quem cum Patre et Spiritu sancto Dominum Deum sabaoth sociali laude celebratis, qui tunc in hora passionis vicit tristitiam mortis, et nunc regnans ubique exsultat in gaudio resurrectionis. O beata seraphin, quis sit vestri amoris ardor, dicite: et si fiant in celebratione hac habitus vestri iura coelestia monstrate, si hac multa et valida laude significetis, victorem supernum pandite. Hinc confidenter ego pro vobis mihimetipsi et meis ita respondeo. Unum namque est quod nobis demonstrant, hoc est, quod in alarum suarum positione affirmant: iam dudum nobis praenuntiatam esse in figuris sanctae crucis aram sacratumque decus hostiae quod in ea immolatum est. Edunt quoque Christi vota laudis, quae sit virtus redemptionis nostrae, ac bona praemiorum quae tribuere nobis rex Christus decrevit, cum in hac ara secundum suum propositum passus, consumpsit flamma passionis suae iniquitates et peccata scelerum nostrorum; cunctasque adversarias potestates in momento suae mortis superans vicit, atque principem huius mundi foras eiiciens, destructa eius claustra dirupit, et vetustatem peccatorum nostrorum delevit, reddens nobis benignus Dominus et rex virtutum ipsa regna paradisi in quibus primus homo conditus positusque fuerat. Hocque omnium fidelium ora probant, et virtutes et miracula quae Deus in hoc mundo per sanctos suos facit testantur quod Deus humano generi, in carcerem et tenebras istius mundi iuste damnato, auxilia mandatorum dederit causa perpetuam mortem evadendi. Conditor utique et rex noster, qui pro nobis in alta crucis confixus est stipite, quam magis decet thronum imperialem vocari quam servile tormentum, quia imperator noster rex Christus regnum sibi in ea et potestatem in coelo et in terra conquisivit, hostes superavit et mundum Deo reconciliavit. Haec vexillum Christiani est populi, haec framea qua cum hoste sortimur bellum, haec insigne victoriae nostrae. Cum hac hostes nostros proterimus, hac arma iniquitatis frangimus, per hanc ad coronam allevamur et virtutis praemia capimus. Propterea exsul semper et alienus a bono, ignis cupiditatis, scito quae tibi interfectio in morte Christi parata sit. Cherubin ergo illa, quae in tabernaculi templique constructione iuxta aram post altare thymiamatis stabant, hoc vexillum crucis extensione alarum suarum, nec non et tota positione situs sui, hanc sanctam aram demonstrabant, quae, mystica unctione linita, triumphum Christi et certaminis eius palmam praefigurabant. Haec itaque animalia, id est cherubin, distensis suis alis laeta facta Christi adducunt, et beata ea esse alma altaque manifestis indiciis tradunt. Ipsa quoque seraphin ad hoc pandunt os suum ut cum coelos et terram plenos esse gloria Dei praedicent, iam prope est tempus quo carnalis hinc abeat luxus et vitia recedant. Dicant denique cuncta: simul haec animalia alarum suarum officio praecipue intimant Salvatoris brachia in cruce esse protensa, in hisque trahi atque sublevari nunc misericordia omnes quos ipse postmodum in universali iudicio, meritis condigna rependens, in sede collocabit beata: tunc palam illos per discussionem probando, quos iam ante sibi notos et bonis operibus auctos probavit amando. Iustorum ergo vatum prophetiae de passione Domini ullo modo non dissentiunt, nec significationes istorum animantium fallunt. |