| 1 | O sancta crux Christi, quae potestate tibi collata excellis super omnia! tu in coelorum arce superna, coelorum potens regis agmina: quia crucifixi in te regis virtus et divinitas totam te potentem et totam sanctam fecit, maxime cum passionis eius indicium semper in te existat. Quapropter merito te reginam a Christo rege vocamus, quia regni coelestis aditum per te primum meruimus: dumque humanitatis eius ac divinitatis gratiam ipsum portans promeruisti, in unius Dei omnipotentis laudem sacra confessione Christicolas sociasti. Nam multiplices laudes Deo in sanctis angelorum coetibus excitas, et simili ratione ad glorificandum Deum devotos reddis terrarum incolas. Te generaliter totus orbis, aer, mare et ignea coelorum sidera sanctificant, ac specialiter unaquaeque species creaturae ex quatuor mundi partibus magna devotione celebrat. Hoc quoque omnium adunata confessio profitetur, quod ab aeterno lumine illustrata, nobis coelestis regni gaudia demonstres, et demonstrata pie quaerentibus dones: cum utrumque facis dispensatione divina, ut et corde credulo et vera confessione Deum Christum confiteamur et per hanc fidem ad ipsum pervenire mereamur. O crux Christi, quae per desideratam eius victoriam es benedicta, quam claram et quam magnam suo amore te omnium conditor reddidit! Vivificationis enim munere te ditavit, et ad hoc salubriter erexit, ne antiquus hostis, qui primum parentem nostrum sibi consentientem de paradiso eiecit, diutius irrisionis eulogio progeniem eius in exsilio damnatam fatigaret. O pia crux Domini, quis te decantans metro, digne resonare valet, et totam potentiam tuam verbis enarrare! Pulchra nites ornatu, teque cernentibus gloriosa appares. Taxus mortifera longe a te fugit, calamus aromaticus et pinus semper virens honori tuo se subiiciunt. Cedrus quoque diuturna, et vermibus imperforabilis, myrrha guttiflua et meliro odoris iucundissimi ad odorem tuum stupent: nardus spicoma et cypressus odoris boni, mastix quoque, gutta lentisci et thus Arabica, gutta Indiae et amomum Syriacum, balsamum Iudaeae, bdelium Physonis, maiestatem tuam verentes, super se votis exaltant. Nomine licet sis asperior ipsis, dum cruciatum resones, virtute tamen redemptionis nostrae ipsis praestas, quae concedis fidelibus ante Christi tribunal bonorum operum fructus percipere. O crux sacra, quae, diruptis claustris inferni, plebem sanctorum eripueras et coelo collocaveras! |