monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7 > 1 > 20 > 3 > 1 > 3 > 7 > 18D > 1 > 1 > 4 > 7 > 7 > 28D > 15D > 1 > 18 > 19D > 67 > 7 > > 7 > 7 > 7 > 1 > 2D > 23D > 27D > 25D > 1
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 2, PRAEFATIO. <<<     >>> II De secunda figura, in qua sancta crux intra tetragonum depicta est.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 2, CAPUT I De prima figura, in qua Christi imago manus in modum expandit crucis.

1 Ecce Filius Dei et Dominus dominantium, expansis manibus suis, speciem restaurantis honorandam hic ostendit. Et recte hunc unum pastorem grex sacer Ecclesiae iustum colit; et in eo modo quo in cruce sua membra fatigari permisit, rite omnes populi probant redemptorem, quia hunc totius iuris parentem esse sacra Scriptura praedicat. Hoc quoque ego indignus agnoscens, pro modulo meo omnium summitatum culmen adoro Dominum Iesum, et credo quod ipse est Rex regum. Iudaea vero, quae, stimulante invidia, inventrix malorum est, inique suum occidit regem. Ipse tamen cum gloria resurgens, arma impiorum per verbum Evangelii sui secundum promissionem prophetarum potenter subvertit. At nos qui in illum credimus, in ipso laetemur: dum quicunque aeternum Dominum illum esse non confitetur, male ac pernitiose dubitet, quia hic auctor omnium rerum in toto orbe colitur, cui decet cuncta subiici: quia dextera summi Patris proba et sancta oblatam praedam de profundo inferni sanguine suo eripuit, et taliter in cruce positus, coeleste regnum suis concessit fidelibus. Hic de se principium omnium rerum, hic nobiscum Deus, hic origo et finis universorum est, lux vera, imago Dei Patris invisibilis, os Domini, splendor lucis aeternae: qui consubstantialis Patri, sol iustitiae, Verbum Dei, et ex lumine lumen est. Hic coaequalis virtus et manus Domini est, dux iustorum et propheta verus, quem Filium Dei unigenitum et primogenitum iuste confitemur. Hic est lapis angularis credentibus, lapisque offensionis et petra scandali infidelibus: idemque ostium vitae est. En indutus veste Christus veritas quid mystice significet exponam. Vestis quoque Christi lex divina est, quae vili tegmine litterarum auctorem rerum omnia continentem quodammodo amplectitur. Ad quem totus mundus, coelum et terra, et mare, et universitas creaturae pertinet: qui pugillo coelum metitur, et terram palmo concludit. Item nostra natura, quam pro nostra redemptione suscepit, quasi vestimentum divinitatis eius est. Nam haec splendorem maiestatis eius, et ab humanis conspectibus celat; et radios claritatis eius coram oculis impiorum abscondens claudit: ipse tamen miraculis coruscantibus ac tonante Evangelio verus Deus innotuit. Iste quoque magni consilii angelus, ac summa devotione Dei populo missus est: docens videlicet sapientia, et custos pacificus, fons vitae aeternae, brachium Domini, et panis vivus qui de coelo descendit: petra utique Christus, oriens lucifer, et verus medicus, clavis David, via vitae, et Agnus Dei qui tollit peccat mundi, serpens qui exaltatus morituros vivificat, et mediator Dei et hominum, vermis et homo, captivam ducens captivitatem: mons Dei, aquila alta petens, advocatus pro nobis. Leo de tribu Iuda, pastor bonus, et haedus peccata nostra portans; fundamentum fidei, ovis innocens, sacerdos secundum ordinem Melchisedech, offerens panem et vinum: vitulus namque et aries pro nobis immolatus est victima. Qui Filius est Patris aeterni, idem damnatus est ad poenam ligni. Hic utique ante luciferum, et ante omnem creaturam, ex Patris utero est genitus: et temporaliter in momento processit ex matris alvo, atque ut salvaret genus humanum, ad crucem venit aeternus conditor Christus, qui est super omnia Deus benedictus in saecula
Hrabanus Maurus HOME