monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7 > 1 > 20 > 3 > 1 > 3 > 7 > 18D > 1 > 1 > 4 > 7 > 7 > 28D > 15D > 1 > 18 > 19D > 67 > 7 > > 7 > 7 > 7 > 1 > 2D > 23D > 27D
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA XXVII De apostolorum dictis ex eadem re in Novo Testamento. <<<     >>> FIGURA XXVIII De adoratione crucis ab opifice.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, DECLARATIO FIGURAE.

1 Novi autem Testamenti tam copiosa sunt exempla scriptorum, de salutifera Domini nostri passione et resurrectione, ut non facile de tanta multitudine quis testimonia evidentiora excerpere queat. Quia quae potissimum eligat nesciat, cum tot sint quod in unum libellum congregari nequeant; et omnia tantae dignitatis, ut quae manifestiora de his sint et probatiora, neque periti digne aestimare possint. Sed sicut de Veteri Testamento, id est, de prophetarum libris aliqua excerpsimus, quae praesagio futurae et nondum completae passionis Domini essent, ita et ex Novo ea tantum excerpamus, quae ad sanctae crucis, magnificentiam et laudem praedicandam conveniant, et quae ad bonitatem Creatoris et misericordiam Redemptoris nostri pro nostra liberatione glorificandam pertineant. Ea enim quae illi praedixerant futura, isti praedicant iam facta atque completa. Ab utroque enim Testamento sanctae crucis praedicari convenit actus, quia utriusque dispensator et mediator est Christus. Ipse ergo qui invisibiliter per inspirationem Spiritus sui prophetarum mentes regebat, visibile corpus assumens, verbis et exemplis apostolos docebat, qui per patriarchas et prophetas populo suo salutem et vitam promisit. Ipse homo factus per crucis suae potentiam, promissionem complevit, qui dixit per prophetam: Confortate manus dissolutas, et genna debitia roborate, dicite pusillanimis: Confortamini, nolite timere; ecce Deus vester ultionem adducet retributionis, Deus ipse veniet et salvabit nos, et reliqua. Ipse per Apostolum iam factum ostendit cum dicit apostolus Petrus: Vos scitis, viri fratres, quod factum est per universam Iudaeam, incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Ioannes Iesum a Nazareth, quoniam unxit eum Deus Spiritu sancto, et virtute; quipertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo, ei nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum et Hierusalem; quem occiderunt suspendentes in ligno, hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo, nobis qui manducavimus et bibimus cum illo, postquam resurrexit a mortuis, et praecepit nobis praedicare et testificare, quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum. Huic omnes prohetae testimonium perhibent remissionem accipere per nomen eius, omnes qui credunt in eum. Tale quid in Epistola sua idem Petrus ait: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, ut nos offerret Deo mortificatos quidem carne, vivificatos autem spiritu. Et item: Christus, inquit, passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius. Et paulo post subiunxit: Tradebat autem iudicanti se iuste, qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui, iustitiae vivamus; cuius livore sanati estis. Iacobus quoque frater Domini ad idem exemplum nos hortatur dicens: Exemplum decipite laboris et patientiae prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi. Ecce beatificamus qui sustinuerunt, sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis, quoniam miserator et misericors Dominus. Et Ioannes apostolus confidentiam de misericordia eius nobis tribuit dicens: Filioli mei, haec scribo vobis ut non peccetis, sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem, Iesum Christum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. Et item: In hoc cognovimus, charitatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere. Iudas autem apostolus et frater Iacobi, sub exemplo successoris Moysi demonstravit Iesum Christum eduxisse nos per crucem de spirituali Aegypto, id est, de potestate tenebrarum, et incredulos perdidisse, ita dicens: Commonere autem vos volo scientes semel omnia, quia Iesus populum de terra Aegypti salvans, secundo eos qui non crediderunt perdidit: angelos vero qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit. Paulus vero apostolus et doctor gentium, qui novissimus omnium apostolorum est in vocatione, sed plus omnibus laboravit, tam multiplex est in locutione sua, commendans nobis Christi passionem et resurrectionem et redemptionem, per sanguinem eius et dominationem eius in coelis et in terris, ut pene totus in hoc versetur. Sed quia ab hac laude excipi non oportet, qui caeteris omnibus plura de eo scripsit, et tam idoneus est in illa, ut facile in brevi constringi possit caeteris praetermissis: ea tamen, quae de cruce specialiter usurpavit, ponamus testimonia. Dicit ergo ad Corinthios: Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare, non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi: verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est, his autem qui salvi fiunt, id est, nobis virtus Dei est, et reliqua. Et item: Non enim iudico me aliquid inter vos scire nisi Christum Iesum, et hunc crucifixum. Item ad Galatas ait: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Item ad Ephesios: Ipse est pax nostra qui fecit utraque unum, et medium parietem solvens inimicitias in carne sua, legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipsum in unum hominem faciens pacem, ut reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso, et reliqua. Item ad Philippenses: Humiliavit, inquit, semetipsum Christus, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, et reliqua. Item ad Colossenses, maiestatem Christi praedicans, ait: In ipso condita sunt universa, quae in coelis et in terris, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates, omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant. Ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens, quia in ipso complacuit omnem plenitudinem divinitatis habitare, et per eum reconciliare omnia, in eo pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris, sive quae in coelis sunt. Et item dicit in eadem Epistola: Donans nobis omnia delicta, delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci, et reliqua. In Apocalypsi quoque pene omnes laudes et omnia cantica, quae in eo sunt; ad passionis Christi gloriam et gratiam redemptionis nostrae praedicandam conveniunt, cum de agno occiso, qui in medio throni est, saepius ipse libere commemoret. Sed de his testimonia aliqua hic ponere non necessarium iudicavimus, quia in caeteris locis huius libri non pauca inseruimus.
2 Sunt autem duo versus hic heroici in sanctae crucis imagine iisdem litteris conscripti, quorum prior in longitudine crucis scriptus, hic est:
3 Si dote tibi metra sono his te Hiesus in odis. Hic autem si iisdem litteris relegatur, id est, a fine usque ad initium eius facit hunc versum, qui in transverso crucis scriptus est tramite:
4 Si donis us ei et si honos artem ibit et odis. Qui per easdem litteras relectus redit in priorem, eum scilicet qui in longitudine crucis est.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA XXVII De apostolorum dictis ex eadem re in Novo Testamento. <<<     >>> FIGURA XXVIII De adoratione crucis ab opifice.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7 > 1 > 20 > 3 > 1 > 3 > 7 > 18D > 1 > 1 > 4 > 7 > 7 > 28D > 15D > 1 > 18 > 19D > 67 > 7 > > 7 > 7 > 7 > 1 > 2D > 23D > 27D