Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA XXVII De apostolorum dictis ex eadem re in Novo Testamento.
| 1 | Nee minus ergo tua custodit iura caracter |
| 2 | Rite Novi Testamenti: et pia munera pandit, |
| 3 | Quae Deus altus homo divinus detulit orbi. |
| 4 | Per te, crux sacra, voto veneranda frequenti |
| 5 | Promissum complens, et verax dogmata vatum: |
| 6 | Se Dominum testans Legis Veterisque Novaeque: |
| 7 | Qui geminum mundo pate verbo fecit abyssum. |
| 8 | Nos hilarat actu satians voto anteriores, |
| 9 | Qui solabatur verax, bonus, omnibus aequus. |
| 10 | Unde apostolicus iusta per famina fida |
| 11 | Alma tropaea tua sermo crux laudat ubique. |
| 12 | Princeps orbe sonat ex imo pectore Petrus |
| 13 | Taliter en laudes fatu pius, optime dicens: |
| 14 | Est frater Christus pro vobis stipite passus, |
| 15 | Exemplum tradens clarum, vestigia quod vos |
| 16 | Eius pergatis, cuius sacra vulnera sanant. |
| 17 | Hinc credo accipiant orantis famina Hiesus, |
| 18 | Si do nisus ei et si honos artem ibit et odis: |
| 19 | Ipse quia mitis, non sordent munera haec ei. |
| 20 | Ast Iacobus hinc nos hortatur famine puro: |
| 21 | Exemplum ponens Christum de fine laborum. |
| 22 | Hincque monet scribens altus dux ore lohannes |
| 23 | Castus amor maneat et sobria vota serenet |
| 24 | Hiesus, ut est passus devote propter amorem: |
| 25 | Sic nos mente pia socio patiamur amore, hic |
| 26 | Hiesum per typicum pie verum psallit Iesum. |
| 27 | Iudas ductorem et pessum fidis et iniquis: |
| 28 | Pauxillum haud Paulus oravit, temet in ore |
| 29 | Crux sacra cum dixit, se iam nescire loquelam |
| 30 | Te sine nec laudem scire dare faucibus ullam: |
| 31 | In coelis, terris magnum per tartara nomen, |
| 32 | Te propter Christi spondet sat rite valere. |
| 33 | Sic et apostolicus laudat concorditer ordo. |
| 34 | Vatibus antiquis cuniungis cuncta rapina. |
| 35 | Passio sancta pie Hiesu per saecula Christi. |