| 1 | In hanc quippe paginam libuit testimonia quaedam de prophetarum dictis congregare, quae de passione Christi prophetata sunt, et ad sanctae crucis gloriam pertingerent. Haec licet multa inveniri possint, tamen propter opusculi brevitatem a nobis hic omnia denotari non poterunt; sed ea tamen introduximus quae dictanti ocius in mentem venerant, et a quaerente facilius inveniri poterant. David ergo propheta atque psalmista multa huiuscemodi habet testimonia. Hic de modo passionis Domini taliter in psalmo XXII dicit ex persona Christi: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Et item in psalmo LXIX: Et dederunt, inquit, in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Et quod in ligno passurus esset, in psalmo CXLV ostendit dicens: Commoveatur a facie eius universa terra, dicite in nationibus: Dominus regnabit a ligno, et reliqua. Isaias quoque hinc ait: Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum eius, et reliqua. Et item: In die illa erit radix Iesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum eius gloriosum. Et paulo post: Elevabit, inquit, signum in nationibus, et congregabit profugos Israel, et dispersos Iuda colliget a quatuor plagis terrae, et reliqua. Et item: Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum; oblatus est, quia ipse voluit, et non aperuit os suum, sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmatescet, et non aperiet os suum. Et item ex persona Domini dicit: Corpus meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus, faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me, et reliqua. Et iterum: Expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur in via non bona post cogitationes suas. Ieremias autem ex persona Domini dicit: Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam, et non cognovi, quia cogitaverunt super me consilia, dicentes: Mittamus lignum in panem eius, et eradamus eum de terra viventium, et nomen eius non memoretur amplius. Et item: Spiritus, inquit, oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris. Ezechiel ergo signaculum crucis in figura T litterae expressit dicens: Et dixit ad virum qui indutus erat lineis: Transi per mediam civitatem, in medio Hierusalem, et signa Tau super frontes virorum gementium et dolentium, super cunctis abominationibus fiunt in medio eius, et reliqua. Et bonum illum pastorem exprimens, qui posuit animam suam pro ovibus suis, ait: Haec dicit Dominus: Ecce ego ipse requiram oves meas et visitabo eas, sicut visitat pastor gregem suum in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas, et liberabo eas de omnibus locis in quibus dispersae erant, in die nubis et caliginis, et educam eas de populis, et congregabo eas de terris, et inducam eas in terram suam, et pascam eas in montibus Israel. Et paulo post: Ego, inquit, pascam oves meas et eas accubare faciam, dicit Dominus, quod perierat requiram, et quod abiectum erat reducam, et quod fractum erat alligabo, et quod infirmum erat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam, et pascam illas in iudicio. Daniel vero, chronographus certissimus, tempus incarnationis Domini et redemptionem nostram fideliter intimavit, angelo sibi hoc revelante. Septuaginta, inquit, hebdomadae abbreviatae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, ut impleatur visio et prophetia, et ungatur sanctus sanctorum. Scito ergo et animadverte ab exitu sermonis, ut iterum reaedificetur Hierusalem, usque ad Christum ducem hebdomadae septem et sexaginta duae erunt. Et paulo post subiunxit ita: Et post hebdomadas sexaginta duas occidetur Christus et non erit, et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce futuro. Et ut ostenderetur illam hebdomadam annorum excellere caeteris, in qua Christus Evangelium praedicavit et miracula fecit, in qua et passus est et resurrexit a mortuis, seorsum de ea locutus ait: Confirmabit autem peccatum multis hebdomadis una, et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium, et in templo erit abominatio desolationis et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio. Oseae quoque devotionem gentium et coadunationem Ecclesiae per Christum congregatae manifestissime praedicat. Et erit, inquit, in loco ubi dicitur, Non populus meus vos, dicetur eis, Filii Dei viventis. Et congregabuntur filii Iuda et filii Israel pariter, et ponent sibimet caput unum, et reliqua. Et de ereptione nostra ab inferis mortisque interfectione, promissionem Domini declarat dicens: De manu mortis liberabo eos, et de morte redimam eos; ero mors tua, o mors, morsus tuus ero, inferne. Ioel namque Dominicae passionis et salvationem fidelium demonstrat, ita dicens: Sol et luna obtenebrati sunt et stellae retraxerunt lumen suum, et Dominus de Sion rugiet, et de Hierusalem dabit vocem suam, et movebuntur coeli et terra, et Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Israel, et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in monte sancto meo, et erit Hierusalem sancta, et alieni non pertransibunt per eam amplius, et reliqua. Hinc Amos ait: Et erit in die illa, dicit Dominus, occidat sol meridie et tenebrescere faciat terram in die luminis, et convertam festivitates vestras in luctum, et omnia cantica vestra in planctum, et reliqua. Et paulo post: In die illa, inquit, suscitabo tabernaculum David quod cecidit, et reaedificabo aperturas murorum, et ea quae corruerant instaurabo, et reliqua. Abdias autem dolos Iudaeorum contra Dominum exprimens et Ecclesiae salvationem: Omnes, inquit, viri foederis tui illuserunt tibi, invaluerunt adversum te viri pacis tuae, et qui comedent tecum ponent insidias super te, et reliqua. Et paulo post: In monte, inquit, Sion erit salvatio, et erit sanctus, et possidebit domus Iacob eos qui se possederant: Et item subiunxit: Ascendetque Salvator in montem Sion iudicare montem Esau, et erit Domino regnum. Ionae quoque prophetiam Dominus ipse ostendit dicens: Sicut fuit Ionas in ventre caeti tribus diebus et tribus noctibus, ita erit filius hominis in corde terrae. Micheas quidem conventum populorum ad Christum praedicat, ipsum montem Domini ac ducem ostendens: In novissimo, inquit, dierum erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium, et reliqua. Et item: Tu, Bethleem Ephrata, parvula es in millibus Iuda, ex te mihi egredietur dux qui sit dominator in Israel, et reliqua. Naum ultorem Dominum praedicat inimicis, et bonum piis et amicis. Deus, inquit, aemulator est, et ulciscens Dominus, et habens furorem, ulciscens Dominus in hostes suos et irascens inimicis suis, et reliqua. Et item pietatem ostendens ait: Bonus Dominus et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se. Habacuc lustrator fortis et rigidus, stat super custodiam suam et figit gradum super munitionem, ut Christum in cruce contempletur, et dicat: Operuit coelos gloria eius, et laudis eius plena est terra. Splendor eius ut lux erit, cornua sunt in manibus eius. Ibi abscondita est fortitudo eius. Sophonias prope esse adventum diei Domini narrat et horam passionis eius et resurrectionis: Iuxta est, inquit, dies Domini magnus, iuxta et velox nimis. Vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis Et paulo post: Tribulabo, ait, homines, et ambulabunt homines ut caeci, quia Domino peccaverunt. Et item: Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in futurum, et reliqua. Aggeus desideratum annuntiat omnibus gentibus: Adhuc modicum est, dicit Dominus, et ego commovebo coelum et terram et mare et aridam, et reliqua. Zacharias vero, memor Domini sui, videt Iesum in vestibus sordidis, et lapidem oculorum septem candelabrum quoque aureum, et reliqua. Dicit quoque ex persona Domini: Appenderunt mercedem meam triginta argenteis. Et item: Effundam super domum David spiritum gratiae et precum, et aspicient ad me quem confixerunt, et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et reliqua. Et item: Adam exemplum meum ab adolescentia mea, et dicetur: Quot sunt plagae istae in medio manuum tuarum? et dicet: His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me. Framea suscitare super pastorem meum, et super virum cohaerentem mihi, dicit Dominus exercituum: Percute pastorem et dispergentur oves gregis. Et item: Et erit Dominus rex super omnem terram. In die illa erit Dominus unus, et erit nomen eius unum. Malachias salubrem adventum Domini narrat: Et statim, inquit, veniet ad templum suum dominator, et angelus testamenti quem vos vultis ecce venit, dicit Dominus exercituum, et quis poterit cogitare diem adventus eius, et quis stabit ad videndum eum? Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum, et sedebit conflans et emundans argentum, et purgabit filios Levi, et conflabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erum Domino offerentes sacrificia in iustitia, et placebit Deo sacrificium Iuda et Hierusalem, et reliqua. |