Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA XXVI De prophetatrum sententiis, quae ad passionem Christi et ad nostram redemptionem pertinent.
| 1 | Ergo prophetarum bene te crux famen honorat, |
| 2 | Praedicat, exaltat, resonat tua facta futura. |
| 3 | Inspirata sacro tunc plebs quod protulit ore, |
| 4 | Spiritus et sanctus illis mandaverat intus, |
| 5 | Omnia cum Christum reparare loquuntur, et in te |
| 6 | Confixum Dominum concedere regna benignis. |
| 7 | David perfossas illi hic palmasque pedesque |
| 8 | Dixerat, atque cibo fel tradi et poculo acetum, |
| 9 | Deque tuo ligno regem asserit omnibus ipsum. |
| 10 | Huic puero humeris esse imperium orat Esaias, |
| 11 | Corpus percussum, manuum extensum, ore beato |
| 12 | Consputam faciem perpendens funus et astum |
| 13 | Atque levatam ad te dispersos currere Israhel. |
| 14 | Hieremias agnum describit, ceu holocaustum |
| 15 | Adtractum sine voce pium, lignoque cibandum: |
| 16 | Hiezechiel cernit visu Tau grammate signum |
| 17 | Eruere plebem, atque crucis ducentis ad instar. |
| 18 | Sic tu, sancta salus, virtus es visa prophetis: |
| 19 | Es placita superis, crux, huic es navita mundo. |
| 20 | Nam Daniel Christum dixit hic plebe ab iniqua |
| 21 | Mulctandum, et finem dehinc noxia tota tenere. |
| 22 | Osee salvandum populum mortis quoque morte |
| 23 | Praedicat, atque lohel illa praedixerat hora. |
| 24 | Et solem et stellas lucem non fundere terris: |
| 25 | Hoc idem et in fausta festa praedixerat Amos: |
| 26 | Abdias insidias, Ionas quoque funera finxit. |
| 27 | Micha Dei montem: Naum nuntiat ultio quid sit: |
| 28 | Cornua sanctae crucis Abbacuc praedicat ore: |
| 29 | Sophoniasque diem dudum Domini audit amaram. |
| 30 | Aggaeus hincque polos dixit terramque moveri |
| 31 | Zacharias Iesum renotat per sordida vestis |
| 32 | Plagas in manibus fixas, plangereque multos. |
| 33 | Malachias cernit summum dominare per orbem. |
| 34 | Ardentique rogo mundum et sudare ministros. |
| 35 | Haec tua facta probi en dicebant ore priores |
| 36 | Crux alma vates, haec aedidit auctor, in hisque |
| 37 | Tu pia compleras haec o omnia passio Christi |