monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7 > 1 > 20 > 3 > 1 > 3 > 7 > 18D > 1 > 1 > 4 > 7 > 7 > 28D > 15D > 1 > 18 > 19D > 67 > 7 > > 7 > 7 > 7 > 1 > 2D > 23D > 27D > 25D
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA XXV De Alleluia, et Amen, in crucis forma ordinatis. <<<     >>> FIGURA XXVI De prophetatrum sententiis, quae ad passionem Christi et ad nostram redemptionem pertinent.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, DECLARATIO FIGURAE.

1 Istic ergo laus illa, quam sanctorum vox in coelis creditur perpetuo Deo cantare, sanctae crucis in scriptu, imitatur figuram alleluia videlicet et amen, quam Ioannes apostolus et evangelista in Apocalypsi scribit, post interfectionem et dimersionem meretricis magnae, quae seducebat omnes gentes in fornicatione sua, et cum qua reges terrae fornicati sunt, se audisse vocem turbarum multarum devote in coelo cecinisse, et saepius iterasse. Ita enim ibi scriptum est: Post hoc audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in coelo dicentium: Alleluia, laus et gloria et virtus Deo nostro est, quia vera et iusta iudicia eius sunt, quia iudicavit de meretrice magna, quae corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius. Et iterum dixerunt Alleluia: et fumus eius ascendit in saecula saeculorum. Et ceciderunt seniores XXIV et IV animalia, et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes: Amen, Alleluia. Et vox de throno exivit dicens: Laudem dicite Deo nostro omnes servi eius, et qui timetis eum pusilli et magni. Et audivi quasi vocem turbae multae, et sicut vocem aquarum multarum, et sicut vocem tonitruorum magnorum dicentium, Alleluia: quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens, gaudeamus et exsultemus et demus gloriam nomini eius, quoniam venerunt nuptiae agni, et uxor eius praeparavit se, et datum est byssinum, ut cooperiat se, byssinum splendens candidum; byssinum enim iustificationes sunt sanctorum, et reliqua. Haec enim omnia licet praedicta sint de futuro in coelis sanctorum gaudio post resurrectionem, tamen ea iam nunc ex parte canit Ecclesia spe iam salva facta; tunc autem perfecte, cum discessio facta fuerit, et cum apertius vindicata. Post universale ergo iudicium Domini separabuntur penitus ab haedis, et ibunt impii in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam. Nunc quidem sanctorum animae post mortem in paradisum vadunt, et impiorum in poenam, Domino manifestante in paupere et divite; sed corpora mundi finem exspectant, et dantur nunc iustis singulae stolae albae, cum in animabus suis requiem percipiunt aeternam; tunc autem dabuntur binae stolae, quando corpora eorum immortalitate dedita, simul cum animabus regnum accipient sempiternum. Nuptiae ergo tunc vere apparebunt agni, cum tota Ecclesia Domino in thalamo regni coelestis sociabitur, et tunc perfecte istud frequentabitur canticum, quando totius Ecclesiae gaudium erit perfectum. Haec ergo duo verba Hebraica, id est, Alleluia et Amen, cum interpretari queant, nam Alleluia laudate Dominum interpretatur, Amen quoque in fidem sive veritatem transfertur, propter reverentiam tamen sanctitatis primae illius linguae servatur auctoritas; atque Alleluia in Dominicis diebus totoque quinquagesimae tempore, propter spem resurrectionis, quae in Domini est laude futura, continue canit Ecclesia; Amen vero propter impetrandam eamdem perpetuam vitam imo omne bonum quod in praesenti sive in futuro a Domino optat accipere, ad sacerdotis deprecationem seu benedictionem, rite devotio respondet fidelium. Apte ergo conveniet sanctae cruci harum dictionum dispositio; quia per ipsam omnium rerum in laudem Domini adunata est confessio, angelorum adimpletur numerus, coelestis augetur exercitus, sanctorum congregatur populus, aeternae eis vitae conceditur aditus, et vetusta dissolvitur maledictio, quia nova conditur benedictio. Unde in memorato libro XXIV seniores et IV animalia agno decantabant canticum novum dicentes: Dignus es, Domine Deus, accipere librum, et aperire signacula eius; quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo, ex omni tribu et lingua et populo et natione, et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabunt super terram. Et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni et animalium et seniorum; et erat numerus eorum millia millium dicentium voce magna: Dignus est agnus qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem, et omnem creaturam quae in coelo est et super terram et sub terra, et quae sunt in mari, et quae in eo, omnes audivi dicentes: Sedenti in throno et agno, benedictio, et honor, et potestas in saecula saeculorum. Et quatuor animalia dicebant: Amen.
2 Est autem versus hic in Alleluia scriptus, et per seriem litterarum eiusdem dictionis ita legendus:
3 Crux aeterna Dei es laus, vivis in arce polorum. Amen quoque quatuor litteris suis per quatuor cornua crucis primum incipit ex alleluia, litteris octo complenda.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA XXV De Alleluia, et Amen, in crucis forma ordinatis. <<<     >>> FIGURA XXVI De prophetatrum sententiis, quae ad passionem Christi et ad nostram redemptionem pertinent.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7 > 1 > 20 > 3 > 1 > 3 > 7 > 18D > 1 > 1 > 4 > 7 > 7 > 28D > 15D > 1 > 18 > 19D > 67 > 7 > > 7 > 7 > 7 > 1 > 2D > 23D > 27D > 25D