monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7 > 1 > 20 > 3 > 1 > 3 > 7 > 18D > 1 > 1 > 4 > 7 > 7 > 28D > 15D > 1 > 18 > 19D > 67 > 7 > > 7 > 7 > 7 > 1 > 2D > 23D > 27D > 25D > 1 > 11D > 17D > 6 > 13D > O > 12D > 6 > 4 > 16D > 30 > > 14D > 7 > 1 > 15 > 7 > 24D
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA XXIV De numero centenario, quadragenario, quaternario, eiusque significatione. <<<     >>> FIGURA XXV De Alleluia, et Amen, in crucis forma ordinatis.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, DECLARATIO FIGURAE.

1 Continet ergo haec figura sanctae crucis in quatuor pentagonis formata, numerum CXLIV litterarum, in quatuor versibus conscriptum: secundum cuius pluralitatem millenario multiplicato in Apocalypsi multitudo illa signatorum, ex omni tribu filiorum Israel computatur, numerusque ille albatorum, qui cum agno super montem Sion stabant, denotatur: primo videlicet in signatorum millibus innumerabilis significatur totius Ecclesiae multitudo, quae de patriarchis, vel prosapia carnis, vel fidei est imitatione progenita. Si enim, inquit, vos Christi, ergo Abrahae semen estis. Ad augmentum autem perfectionis pertinet et ipsa XII duodecies multiplicari, et ad summam millenario perfici, qui est denarius numerus quadratus solidus, significans stabilem Ecclesiae vitam. Ex quo igitur Dominus passus est, contritum est imperium mundani principatus, et ad hoc gentium confractum est imperium, ut signo fidei cui restiterant facies sanctorum libere denotarentur. Signum itaque fidei est crux Christi, ad cuius similitudinem Tau littera formata est, de qua in Ezechiele ita scriptum est: Et gloria Domini Israel assumpta est de cherub, quae erat subter eum ad limen domus, et vocavit virum qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis, et dixit ad eum: Transi per mediam civitatem in medio Hierusalem, et signa Tau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quae fiunt in medio eius. Et dixit illis audiente me: Transite per civitatem sequentes eum et percutite, non parcat oculus vester, neque misereamini, senem, adolescentulum, et virginem, parvulum, et mulieres interficite, usque ad internecionem; omnem autem super quem videritis Tau ne occidatis, et reliqua. Recte enim omnis iniquus mucrone infidelitatis interficitur, qui signum fidei bono opere in semetipso ostendere neglexisse convincitur, et merito iuste quisque bonorum opus operando per crucis Christi potentiam liberatur: quia Domini fidem, quam in baptismo percepit, inviolatam usque in finem mandata Christi implendo conservasse cognoscitur. Deinde grex ille dealbatorum in eiusdem numeri quantitate annumeratur, et sanctae virginitatis in electis copiosa numerositas intimatur. Sed finitum tamen numerum pro infinito hic positum, quisque sanum sapiens intelligere debet, secreti significatione mysterii virginali aptum examini, quod Deum ex toto corde, ex tota anima, totaque mente diligens, corporis quoque, quod ex IV constat elementis, illi est integritate sacratus, ter enim terni IX, et quater quaterni XVI, sedecies autem novem CXLIV implent, ut cum de his qui in arctioris vitae gradu constituti, merito in Sion monte cum agno tam perfecta multitudo cernatur, de caeteris Ecclesiae membris non dubitetur. Et cantabant quasi canticum novum ante sedem, et ante quatuor animalia et seniores, et reliqua. Illi quasi cithara sua cantant Deo, qui angelicae privilegio castitatis totos se Domino faciunt holocaustum, et tollentes crucem suam sequuntur agnum quocunque ierit, cantabuntque quasi canticum novum, quod nemo alius potest canere; quia singulariter canticum agno cantare, est cum eo in perpetuum prae cunctis fidelibus etiam de carnis incorruptione gaudere. Quod tamen electi caeteri canticum audire possunt, licet dicere nequeant, quia per charitatem quidem in illorum celsitudine laeti sunt, quamvis ad eorum praemia non assurgant. Vetus quidem erat canticum: Beatus qui habet semen in Sion, et domesticos in Hierusalem. Et item: Crescite et multiplicamini et replete terram. Novum enim est: Laetare, sterilis, quae non paris; erumpe et clama, quae non parturis, quia plures filii desertae magis quam eius quae habet virum. Et item idem Propheta dicit: Et non dicat eunuchus, Ecce lignum aridum; haec dicit Dominus eunuchis qui custodierunt sabbata mea, et elegerunt quae volui, et tenuerunt foedus meum: Dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius filiis et filiabus, nomen sempiternum dabo eis quod non peribit. Et item: Beatae steriles quae non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt, et reliqua. Habent quippe nomen eius et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis, quia in confessione sanctae Trinitatis dedicata Ecclesia fronte sua fidei suae gestat insigne, quod per sanctae crucis mysterium in Christianorum frontibus pingitur, et frequenti manus inscriptione signatur. Ecce unusquisque IV pentagonorum XXXVI litteras continet; sed non ideo quod hic numerus quinque angulorum figuram facit, nam XXXV pentagonus est; sed ad intimandum aliquod sacramentum ita positus est. Quinarius ergo legem signat, et quaternarius Evangelium; at quatuor pentagoni cum adhaerentibus sibi quatuor unitatibus IV cornua complent, quia passione Christi et resurrectione completa lex simul et Evangelium, in totam mundi latitudinem praedicanda doctoribus commissa sunt: unum in exemplum datos utriusque testamenti patres, fideles ubique in universo orbe castitatem servando imitare satagebant, qui agno sociati super montem Sion quasi canticum novum in citharis suis cantabant. Ergo quatuor unitates quae pentagonis extrinsecus adhaerent, in quatuor litteris unum nomen conficientibus, id est, crux, demonstravimus: ut et pentagonis suis ad versus complendos cohaererent, et ad ius suum demonstrandum sibi mutuo uno nomine necterentur. Est quoque hic versus in eminentiori parte crucis:
2 Immaculata cohors cantas tu vocibus illic. Et in ima hic:
3 Rex ubi Iesus ovat quo pascit virginis agnus. In dextera vero iste:
4 Carmina quae nullus diffuso famine cantat. Et in sinistra iste:
5 Hic vester grex ni solus et splendidus ordo.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA XXIV De numero centenario, quadragenario, quaternario, eiusque significatione. <<<     >>> FIGURA XXV De Alleluia, et Amen, in crucis forma ordinatis.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7 > 1 > 20 > 3 > 1 > 3 > 7 > 18D > 1 > 1 > 4 > 7 > 7 > 28D > 15D > 1 > 18 > 19D > 67 > 7 > > 7 > 7 > 7 > 1 > 2D > 23D > 27D > 25D > 1 > 11D > 17D > 6 > 13D > O > 12D > 6 > 4 > 16D > 30 > > 14D > 7 > 1 > 15 > 7 > 24D