Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA XXIV De numero centenario, quadragenario, quaternario, eiusque significatione.
| 1 | At nunc vos cantate novum, benedicite Christo, |
| 2 | Plebs, cantum, dilecta Deo, sanctissimus ordo, |
| 3 | Psallite non aliis vosmet imitabile carmen, |
| 4 | Immortale decus coeleste hoc ante tribunal, |
| 5 | Ante quater senos seniores, quattuor atque |
| 6 | Diversae formae ante animalia, iure superna |
| 7 | Primitiae Christo, immaculato numinis agno |
| 8 | Atque Deo vero, immaculatae et sortis honores: |
| 9 | Estis vos emptaeque cohortes sanguinis ostro: |
| 10 | Coelo ex terrigenis cantatis rite tropaeum. |
| 11 | Citharis modulans ast vultum laude serenat: |
| 12 | Vestra manus sacra vocibus atria replet ubique, |
| 13 | Ceu voces tonitru fusis clamoribus aetram: |
| 14 | Tanquam et multarum valles vox replet aquarum, |
| 15 | Linguaque vestra doli ignara, nec novit iniqua: |
| 16 | Ante thronum Domini scitis sed dicere digne |
| 17 | Laudes, carmina, et artatis bene hic ve parati |
| 18 | Per signa, quae non spernit vester gremio rex. |
| 19 | Nam hoc nullus diffudit dux ni solus et auctor, |
| 20 | Inderiso famine qui hoc modo splendida donat. |
| 21 | Munera cantate hinc ille probus ordo, piique |
| 22 | Virgineo in habitu mares, quoque femina lactans, |
| 23 | Infans, atque anus pariter, iuvenesque, senesque, |
| 24 | Qui non polluti estis nexu unquam mulierum hic. |
| 25 | Quapropter iam itis ubi iustis praemia donat |
| 26 | Omnipotens, pergit Iesus quo virginis agnus, |
| 27 | In pratis depascit, ovat, quem rite sequentes |
| 28 | Sidera celsa super, o pascua, pascitis agri: et |
| 29 | Nunc iam vestra capit virtutem praemia vita, |
| 30 | Iure stolam, quam virginis en res attulit unam, |
| 31 | Nempe aliam in fine agnus cum corpore reddet. |
| 32 | Poscite posco crucis vosmet per signa beata |
| 33 | O populi, turmae, plebs, agmina, turba, cohortes, |
| 34 | Qui super astra locum sedesque tenetis in arce: |
| 35 | Quod nobis vestra laus rex, et conferet agnus |
| 36 | Praemia laeta Deus, cum sanctis luce superna: |
| 37 | Audire ut liceat vestrum per saecula cantum. |