| 1 | Ecce crucis Domini quatuor cornua senarius numerus decenter concludit, et totam perfectionem perpetrati operis ostendit: quia in ipsa rerum conditor consummationis suae fecit iudicium, cum, accepto poculo, Consummatum est, dixit. Recte enim consummatum esse scriptum est, ubi humanum genus liberatum est; quia non solum hominibus passionis Christi factum profuit, cum ipsi redemptionis gratiam consecuti sunt, sed etiam coelestibus angelorum turbis, cum in eo numeri sui plenitudinem adepti sunt. Quater enim seni XXIV reddunt; quo numero horarum coelestis spherae ambitus circumfertur, et naturalis diei cursus iudicio siderum circumeuntium deprehenditur; quo numero libri Veteris Testamenti in canonicam auctoritatem apud Hebraeos recipiuntur, Ruth et Cynoth librorum vice connumeratis; quo numero in sortes Levitica tribus per David distributa est, et cunctos filios Aaron per vices Deo ministrare decretum est, et merito, ut numerus electorum pontificum praemonstraret aeternum Christi sacerdotium, qui pontifex factus secundum ordinem Melchisedech, in ara crucis immaculatam se obtulit hostiam Deo, agnum videlicet illum qui abstulit peccata mundi, cuius sanguinis aspersione sancta et sancta sanctorum mundata sunt, et vera expiatione peccatorum omnium sordes ablutae sunt. Huius eiusdemque numeri seniores in circuitu sedis illius potentissimae, de qua Apocalypsis narrat, unde procedunt fulgura, voces et tonitrua, sedisse describuntur, Ecclesiam videlicet designantes per geminum testamentum de patriarchis et apostolis generatam, quae ob iudiciariam eius in Christo dignitatem in circuitu illius sedisse cernitur. De qua dicit Salvator regni sui potentiam demonstrans: Et ego, inquit, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Traxit quippe ad se cuncta Salvator, cum in cruce positus, omnem sib subiecit potestatem, de qua resurgens tertia die, discipulis suis locutus est: Data est, inquit, mihi omnis potestas in coelo et in terra. De qua Apostolus testatus est: Christus, inquit, factus est pro nobis obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus in gloria est Dei Patris. De throno ergo isto procedunt fulgura, voces et tonitrua, quia post passionem Salvatoris, resurrectionem et ascensionem ad coelos, discipuli eius, sicut Marcus scribit, profecti praedicaverunt ubique, Deo cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis. Quorum unus congregatis adversum se Iudaeis magna auctoritate respondit: Notum sit, inquit, omnibus vobis et universae plebi Israel, quia in nomine Iesu Christi Nazareni, quem crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat vobis sanus. Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli, et non est in alio aliquo salus, nec enim aliud nomen est sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Et doctor gentium Corinthiis ait: Non enim iudico aliquid me inter vos scire nisi Christum, et hunc crucifixum, et reliqua. Et item ad Galatas ait: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. |
| 2 | Sunt quoque in quatuor trigonis circa crucem, quatuor nomina triumphatoris coelestis conscripta, quae sancta crux in modum foliorum repandi lilii per cornua dilatat, et a medio scilicet sui incipiens, hoc est, a duobus nominibus, Christus Iesus, ita quidem, ut in arce crucis sint et in imo duo nomina vice filiorum, id est, fortis, virtus, atque in dextera et sinistra alia duo, id est, victor, clarus, sicque duo versus scripti inveniuntur in cruce ab uno trigono in alium, quorum iste est textus in longitudine: |