monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 7 > 1D > > 6D > 1 > 9D > 1 > 8D > 6 > 5D > 9 > 4D > 8 > 4 > 5 > 3D > 4 > 5 > 7 > 1 > 20 > 3 > 1 > 3 > 7 > 18D > 1 > 1 > 4 > 7 > 7 > 28D > 15D > 1 > 18 > 19D > 67 > 7 > > 7 > 7 > 7 > 1 > 2D > 23D > 27D > 25D > 1 > 11D > 17D > 6 > 13D > O > 12D > 6 > 4 > 16D > 30 > > 14D > 7 > 1 > 15 > 7 > 24D > Q > 10D > 7 > 7 > 9 > 2 > 9 > 22D > 7 > 8 > 8 > 1 > 2 > 7 > 23
Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, DECLARATIO FIGURAE. <<<     >>> DECLARATIO FIGURAE.

Hrabanus Maurus, De Laudibus Sanctae Crucis, 1, FIGURA XXIII De numero vicenario et quaternario, de que eius sacramento.

1 Nobilis ecce micat flos regis nomine pictus,
2 Atque notis signant victoris facta potentis
3 Cornua laeta crucis, trino sic condita versu:
4 Quae numerant sex insigni quater arte monades
5 Perfectumque decus ostendunt rebus inesse
6 Omnibus, omnipotens quas condidit atque redemit.
7 Clara dies illa est, qua conditor omnia finxit:
8 Non minus haec lucet doctor qua cuncta beavit.
9 Tum bona cuncta bonus complevit facta creator:
10 Nunc pia cuncta pius opera benedixit amator:
11 Quattuor ergo plagas laudat senarius orbis:
12 Sex micat in numeris perfectus primus et ipse est,
13 Dividit ipse diem totum, constringit et ipse
14 Anni mensisque bisextilis atque quadrantis
15 Hic numerator adest, attollens tempora nutu.
16 Saecula fine capit, et claudit limite mundum,
17 Vitam perpetuam tunc regna et lucida ductor
18 Dat super astra piis, dimittens debita, vultu
19 Indere consignans Iesus pia praemia, scis tu
20 Ex omni mundo his quos tanta ad dona coruscans
21 Conduxit fidei lux, vivus et indidit haustus.
22 Verus amor decorat iusti beat atque opus almum:
23 Ergo plagis orbis consignat ab omnibus ast hic
24 Adpositus numerus undique pergere plebes
25 Ad crucis auxilium, pia numina poscere Iesus
26 Perfectumque decus perfecto dogmate discant,
27 Perfectae fidei quod facta benigna sequantur.
28 Omnia nempe Deum verum haec testantur ubique:
29 Perfectum perfecta quidem, formosa decorum
30 Quae vertigo poli tornat, quae condit Olympus,
31 Quae mare, quae tellus, quae caeli continet aula:
32 Ast quoque nos homines in rebus portio parva,
33 Rite crucem cantu salvantem et voce sonemus.
34 Qui bene nos fecit, quique auxit, quique redemit,
35 Carmine et in celebri crebros cantemus amores,
36 Quos satis ipse opere sacro et tutamine nobis
37 Iam impendit, suasit, ostendit, iussit, amavit.
Hrabanus Maurus HOME